Skip to the text

Initium

nuntiabant¹. Si sanctitatem intueris, lege Vitam ejus a Theodorico Loer a Stratis, Cartusiæ Coloniensis Vicario, descriptam, quam ex priscis editionibus denuo recensuimus, et infra posuimus. Hæc autem ipsa Vita inserta fuit inter Acta Sanctorum, ab eximio et pio P. Joanne Bollando S. J., qui etiam pro suo erga Venerabilem affectu ac reverentia quasdam ejus reliquias ad annos sex et quadraginta religiose asservavit².

Doctrinam et eruditionem tanti viri, qui quadraginta sex annis permansit assidue studiosus³, sanctitatemque ejus commendant multorum laudes : ex quibus flores aliquot excerpere liceat, ut juxta seriem temporis, Venerabili Cartusiano coronam quasi texere possimus.

Quis autem ignorat Summum Pontificem Eugenium IV, quodam Dionysii libro sibi oblato, exclamasse : Lœtetur mater Ecclesia quæ talem habet filium⁴!

Hunc admirabatur, et reluctantem e monasterio sibi comitem deducebat, illustrissimus ille Nicolaus Cardinalis de Cusa, quum (1451) legatione per Germaniam fungebatur.

Hunc laudaverunt innumeri scriptores, et plures hujusmodi verbis : « Dionysius contemplator eximius, et scriptor uberrimus, in otio negotiosus, et in negotio otiosus esse scivit⁵. » — « Erat vir contemptor sui, cui tantus inerat fervor exercitii spiritualis, et labor infatigabilis ad studia Scripturarum, quod cibos suos sæpe negligeret⁶. » — « Natus annos viginti fit eremita Cartusianus : unde liquet eorum quæ postea suopte ingenio scripsit, parum ipsum ab homine recepisse, sed partim divina gratia, partim ingenii felicitate adjutum⁷. » — « Erat parcissimi somni, cibi et potus abstinentia mirabilis⁸. » — « Ejus scripta hoc peculiare habere videntur, quod non modo intellectum instruant, sed et affectum vehementer inflamment⁹. » — « Contemplationi et orationi ita assidue insistebat,

¹ Dionys. Cartus. Comment. in D. Pauli Epistolas. Colon., 1530. — ² Acta Sanct., xii Martii. Commentar. præv., n. 7. — ³ Verba Dionys. Cartus. in Protestatione ad Superiorem. — ⁴ O. Raynald. Annal. Eccles. Romæ, tom. XIX, ad annum 1471, n. 83. — ⁵ Arnold. Bostius Carmel. in libro De illustr. viris O. Cartus., cap. xxix. — ⁶ Petr. Dorland. Chron. Cartus., lib. VII, cap. xxiv. — ⁷ Petr. Blomevenna. Epist. dedicat. Comment. Dionys. in IV Proph. Colon., 1534. — ⁸ Petr. Sutor. De vita Cartus., lib. II, tract. 3, cap. vii. — ⁹ Joann. Host a Romberch O. Prædic. Epist. præfixa Comment. Dionys. in Psalm. Colon., 1531.

Primus testis erit Illvm continua divinorum meditatione absepiscopus Parisiegnum variumque voluminum numerum scribere cipiens, in ⁶ prætàri modo Surius noster, eximia eruditione et vitæ sanctimonia celeberrimum virum Dionysium dicit ²; Joannesque Molanus, quem tanti fecit Cæs. Cardinalis Baronius ³, illum eruditione, sanctitate et revelationibus claruisse testatur ⁴. — Non aliter Ven. Ludovicus Granatensis insignem ejus religionem et sanctitatem commendat ⁵; et Odoricus Raynaldus volumina Dionysii Cartusiani magno pietatis sensu esse conscripta profitetur ⁶. — Et quidem Dionysius « in ore omnium versatur, ait Arnoldus Havensius, eumque toti orbi celebrem fecit et posteritati immortalem cella sua ⁷ ».

Paulo post P. Nicolaus Serarius, S. J., theologus eximius, eum doctrina ac sanctitate multum pollere declarat ⁸. Ita opinatur ex Oratorio S. Philippi Thomas Bozius ⁹, qui eminentissimis Germaniæ theologis, subtilitate ac soliditate doctrinæ conspicuis, illum adscribere non ambigit, præ admiratione exclamans : « Quid igitur non mirifice glorietur Germania tanto viro, quantum sanctimonia simul ornatum vix protulit ulla ætas, ulla gens, ab orbis ipsius fabricatione? » Sic et clarissimus Antonius Possevinus, S. J., Venerabilem Dionysium inter auctores de Ecclesia Dei suis laboribus bene meritos ¹⁰ recensere non dubitat. Item P. Fr. Suarez, S. J., Cartusianum necnon et S. Bonaventuram cum quibusdam Patribus valde contemplativis conjungit ¹¹. Ejusdem Societatis Jesu P. Jac. Alvarez de Paz, Dionysium appellat « sanctissimum, gemmam pretiosam, et amplissimum omnium solitariorum exemplar... mire doctum et mire sanctum, propter insignes raptus et ecstases Doctorem ecstaticum ¹² ». Cardinalis quoque Bellarminus, et notissimus Scripturæ commentator, Cornelius a Lapide, illum dicunt virum pium, sanctissimum

¹ Sixt. Senensis. Biblioth. Sanct. Colon., 1626, pag. 279. — ² Admonitio ad lectorem, ante Opera J. Rusbrochii. Colon., 1552. — ³ Vide De prosecutione operis Bollandiani, 1838, pag. 12. — ⁴ Molanus. Natal. Sanctor. Belgii, xii Martii. — ⁵ Lud. Granat. Concio 3 de Sanctiss. Trinit. initio. — ⁶ O. Raynald. Annal. Eccles. Romæ, tom. XIX, ad annum 1471, n. 83. — ⁷ Arn. Havensius Cartus. Gandens. Prior. Martyr. Patr. Cartus. Ruræmund. in fine Exhortationis. — ⁸ N. Serarius, in Job, quæst. 15. — ⁹ Th. Bozius. De signis Eccles. lib. XXII, cap. IV, 51. — ¹⁰ Ant. Possevin. Appar. sac. — ¹¹ Fr. Suarez. De orat. mentali, lib. II, cap. V, n. 23. — ¹² Jac. Alvarez. De vita spir., lib. II, part. IV, cap. XXXII; et lib. II, part. I, cap. VII. nuntiabant¹. Si sanctitatem intue- Loer a Stratis, Cartusiæ Colonex priscis editionibus denuo recautem ipsa Vita inserta fuit intpio P. Joanne Bollando S. J., quaffectu ac reverentia quasdam exdraginta religiose asservavit².1

Doctrinam et eruditionem nis permansit assidue studiosu multorum laudes : ex quibus ta seriem temporis, V possimus.

Quis autem ignorantia Dionysii libro sibi extalem habet filium

Hunc admirabat ducebat, illustris legatione per

Hunc laudat bis : « Dionysii otio negotivir contemplabor infatiganegligeret ⁶.2 » liquet eorum homine recepiadjutum ⁷. » — mirabilis ⁸. » — non modo intelleflamment ⁹. » — «

¹ Dionys. Cartus. Comment. XII Martii. Commentar. pro Superiorem. — ⁴ O. Raynaud. Chron. Cartus., lib. I, tract. 3, cap. vii. — ⁵ Arnold. Bostius Carmel. Chron. Cartus., lib. I, tract. 3, cap. vii. — ⁶ Petr. Dorland. Chron. Cartus., lib. II, tract. 3, cap. vii. — ⁷ Joann. Hoste. Psalm. Colon., 1531.

¹ Sixt. Sim. 1828, pag. 1. Concius 3 de 1627, annum 1627. Recomended. De ipso. B. De orat. 1. cap. xxxi; continua divinorum meditatione absumque voluminum numerum scribere er, eximia eruditione et vitæ sanctimonia sium dicit²; Joannesque Molanus, quem Baronius³, illum eruditione, sanctitate estatur⁴. — Non aliter Ven. Ludovicus religionem et sanctitatem commendat⁵; ina Dionysii Cartusiani magno pietatis tur⁶. — Et quidem Dionysius « in ore Havensius, eumque toti orbi celebrem m cella sua⁷ ». N. Serarius, S. J., theologus eximius, eum m pollere declarat⁸. Ita opinatur ex Bozius⁹, qui eminentissimis Germane soliditate doctrinæ conspicuis, illum e admiratione exclamans : « Quid igitur nania tanto viro, quantum sanctimonia t ulla ætas, ulla gens, ab orbis ipsius naissimus Antonius Possevinus, S. J., Veneinteructores de Ecclesia Dei suis laboribus bene sere non ubitat. Item P. Fr. Suarez, S. J., Cartu- S. Bonventuram cum quibusdam Patribus valde jungit. Ejusdem Societatis Jesu P. Jac. Alvarez un appelt « sanctissimum, gemmam pretiosam, et um so tariorum exemplar... mire doctum et mire designe raptus et ecstases Doctorem ecstaticum ¹² ». Bella ninus, et notissimus Scripturæ commen- Lapid, illum dicunt virum pium, sanctissimum

Biblioth. Sect. Colon., 1626, pag. 279. — ² Admonitio ad lectorem Chii. Colon., 1552. — ³ Vide De prosecutione operis Bollan. Molanus. Sctal. Sanctor. Belgii, xii Martii. — ⁵ Lud. C. Trinit. inio. — ⁶ O. Raynald. Annal. Eccles. Romæ, tom. X. — ⁷ Arn. Havensius Cartus. Gandens. Prior. Martyr. Patr. C. Exhortationis. — ⁸ N. Serarius, in Job, quæst. 15. — ⁹ Th. B. lib. XXII, cap. v, 51. — ¹⁰ Ant. Possevin. Appar. sac. — ¹¹ Fr. Su lib. II, cap. vn. 23. — ¹² Jac. Alvarez. De vita spir., lib. II, part II, part. I, cap. VII. et doctissimum ¹, atque inter præstantiores S. Pauli interpretes numerandum ².

Non est ergo cur miremur hæc S. Francisci Salesii Ecclesiæ Doctoris, verba : « Habete semper ad manum quemdam egregiæ devotionis librum, ut sunt opera S. Bonaventuræ et Dionysii Cartusiani. » Et alibi : « Inter scholasticos, hi melius longiusque de amore Dei disseruerunt, qui pietate excellentiores fuerunt... : nempe S. Bonaventura et beatus Dionysius Cartusianus, qui plura de eo sub diversis titulis optima scripta ediderunt ³. » Tot denique et tanta sunt testimonia quæ nomen Dionysii commendant, ut a laudibus ejus difficile sit conquiescere ⁴.

Ne multa, Ven. Dionysius « plenus est eruditione, copiosus varietate, pietate refertus ac sanctitate conspicuus ⁵ ». — « Devotissimus et doctissimus doctor ⁶. » — « Πολυγραφώτατος ⁷. » — « Librorum gurges, et miraculum scriptoris ⁸. » — « Doctor ecstaticus, pius, sapiens ⁹. » — Habens opera « valde utilia ¹⁰ ». — « Plenus sententiis et consiliis salutaribus, ac præ ceteris auctoribus mysticis gratus ¹¹. » — « De rebus mysticis tanquam expertus doctissime et sanctissime scripsit ¹². »

Ad laudem tanti viri illud quoque notandum est quod, inter libros a Magistro novitiorum in Societate Jesu consulendos, Opuscula Ven. Dionysii inscribuntur ¹³.

Cum his concinit Ecclesiæ Doctor, S. Alphonsus Maria de Ligorio, qui, præmissa decretis Urbani VIII obedientiæ protestatione, pluries Ven. Dionysium sanctum ac beatum appellare non diffidit ¹⁴.

Sed quem præterita tanti fecit ætas, non minoris duxerunt recentiores.

¹ Rob. Card. Bellarm. De script. Eccles., ad annum 1450. — ² Corn. a Lapide, in Epist. S. Pauli. Antverp., 1617, pag. 25. — ³ S. Franc. Sales. Philothea, part. II, cap. XVII. — Id. De amore Dei, in Præfat. — ⁴ Aubert. Miræi Elog. illustr. Belgii script. — ⁵ Valer. Andreæ Biblioth. Belgica. Lovanii, 1643, pag. 185. — ⁶ E. Nieremberg, S. J. Obras Christ. Madrid, 1665, t. II, lib. I, cap. X, § 33. — ⁷ Ph. Labbe, S. J. De script. Eccles. Paris., 1660, t. I, pag. 262. — ⁸ Th. Raynaud. Hagiolog. exotic., punct. X, § 1, 3-4. — ⁹ D. Joann. Bona. De divin. Psalm. Notit. auctorum. — ¹⁰ D. L. d'Achery. Asc. Opuscul. indicul. Paris., 1671, in-4°. — ¹¹ Ell. Du Pin. Hist controv., XV s., Iª part. Paris., 1698, 8°, pag. 350. — ¹² D. Dominic. Schram, O. S. B. Instit. theol. myst., t. I. Aug. Vindel., 1777, 8°, pag. 8. — ¹³ Regul. Soc. Jesu. Romæ, 1582, pag. 99. — ¹⁴ Opere di S. Alfonso Maria de' Liguori. Torino, Marietti, 1845-1860. T. I, Opere ascetiche, pag. 121, 139, 151, 185, 203, 271, 501, 569, 571. T. III, pag. 408, 453. et doctissimum ¹, atque inter præstantiores merandum ².

Non est ergo cur miremur hæc S. Francisci Salesi, Doctoris, verba : « Habete semper ad manum quemdam egreg. devotionis librum, ut sunt opera S. Bonaventuræ et Dionysii Cartusiani. » Et alibi : « Inter scholasticos, hi melius longiusque de amore Dei disseruerunt, qui pietate excellentiores fuerunt... : nempe S. Bonaventura et beatus Dionysius Cartusianus, qui plura de eo sub diversis titulis optima scripta ediderunt ³. » Tot denique et tanta sunt testimonia quæ nomen Dionysii commendant, ut a laudibus ejus difficile sit conquiescere ⁴.

Ne multa, Ven. Dionysius « plenus est eruditione, copiosus varietate, pietate refertus ac sanctitate conspicuus ⁵ ». — « Devotissimus et doctissimus doctor ⁶. » — « Πολυγραφώτατος ⁷. » — « Librorum gurges, et miraculum scriptoris ⁸. » — « Doctor ecstaticus, pius, sapiens ⁹. » — Habens opera « valde utilia ¹⁰ ». — « Plenus sententiis et consiliis salutaribus, ac præ ceteris auctoribus mysticis gratus ¹¹. » — « De rebus mysticis tanquam expertus doctissime et sanctissime scripsit ¹². »

Ad laudem tanti viri illud quoque notandum est quod, inter libros a Magistro novitiorum in Societate Jesu consulendos, Opuscula Ven. Dionysii inscribuntur ¹³.

Cum his concinit Ecclesiæ Doctor, S. Alphonsus Maria de Ligorio, qui, præmissa decretis Urbani VIII obedientiæ protestatione, pluries Ven. Dionysium sanctum ac beatum appellare non diffidit ¹⁴.

Sed quem præterita tanti fecit ætas, non minoris duxerunt recentiores.

¹ Rob. Card. Bellarm. De script. Eccles., ad annum 1450. — ² Corn. a Lapide, in Epist. S. Pauli. Antverp., 1617, pag. 25. — ³ S. Franc. Sales. Philothea, part. II, cap. XVII. — Id. De amore Dei, in Præfat. — ⁴ Aubert. Miræi Elog. illustr. Belgii script. — ⁵ Valer. Andreæ Biblioth. Belgica. Lovanii, 1643, pag. 185. — ⁶ E. Nieremberg, S. J. Obras Christ. Madrid, 1665, t. II, lib. I, cap. X, § 33. — ⁷ Ph. Labbe, S. J. De script. Eccles. Paris., 1660, t. I, pag. 262. — ⁸ Th. Raynaud. Hagiolog. exotic., punct. X, § 1, 3-4. — ⁹ D. Joann. Bona. De divin. Psalm. Notit. auctorum. — ¹⁰ D. L. d'Achery. Asc. Opuscul. indicul. Paris., 1671, in-4°. — ¹¹ Ell. Du Pin. Hist controv., xv s., Iª part. Paris., 1698, 8°, pag. 350. — ¹² D. Dominic. Schram, O. S. B. Instit. theol. myst., t. I. Aug. Vindel., 1777, 8°, pag. 8. — ¹³ Regul. Soc. Jesu. Romæ, 1582, pag. 99. — ¹⁴ Opere di S. Alfonso Maria de' Liguori. Torino, Marietti, 1845-1860. T. I, Opere ascetiche, pag. 121, 139, 151, 185, 203, 271, 501, 569, 571. T. III, pag. 408, 453.

Primus testis erit Illustrissimus D. Georgius Darboy, Archiepiscopus Parisiensis, qui, S. Dionysium Areopagitam vertere suscipiens, in fronte operis scribit: « Dionysius Cartusianus, cujus prodigiosam eruditionem æquales homines mirati sunt, opera Areopagitæ commentariis illustravit. Ex hoc veluti fonte illam totius vitæ christianæ prudentiam, illas sublimes sententias hausit, quibus merito Doctor ecstaticus nominatus est¹. » Non secus existimat, illud Angliæ et Ecclesiæ catholicæ decus, Illustrissimus Henricus Eduardus Manning, Cardinalis, Archiepiscopus Westmonasteriensis, ut testantur hæc gravissima verba: « Tractatus spirituales Dionysii singulari pulchritudine omnique doctrina nitent, in quibus subtilitas atque accuratio scholastica spirituali lumini et dulcedini mysticæ theologiæ junguntur². »

Pretiosissimam vero gemmam coronæ Cartusiani insertam nunc admirare, Lector Philodionysiane; Augustissimi poetarum lepido carmine ac suavi præconio delectare; atque, ob tantum honorem Auctori nostro concessum, in Domino exsulta.

AD FLORUM

Admissus nuper est ad Pontificem Maximum Leonem XIII quidam nobili genere adolescens, sextum decimum ætatis annum vix supergressus, idemque macilento ore et extenuatis viribus. Quod quum ipse licentioris vitæ intemperantia factum non dissimularet, et dolenter ferre videretur, admonitus est prospiceret saluti suæ, opportuneque in asceterium aliquamdiu secederet eluendis animi sordibus unice vacaturus. Id quo facilius assequeretur, suasit adolescenti Pontifex ut qua maxima posset attentione perlegeret aureum illum de Quatuor hominis Novissimis librum, cujus auctor Dionysius Cartusianus copia et sanctitate doctrinæ divini nomen invenit³. Eam vero rem Pontifex sequentibus versibus complexus est:

¹ Œuvres de S. Denys l'Aréopag. trad. du Grec. Paris, 1845. Introd., CLXVII. — ² The internal mission of the Holy Ghost. London, 1883. Dedication., XI.

³ Initio italicæ translationis hujus operis, Perusiæ nuper editæ, hæc verba legere est, ab Ill. et Rev. D. Frederico Foschi, Perusiæ Archiepiscopo, libro præfixa:

« Quo tempore fungebar honorificentissimo amanuensis officio Em. Card. Pecci, hodie feliciter sub nomine Leonis XIII regnantis, sæpius doctum et pium Pastorem de libello Quatuor Novissimorum disserentem audivi. Pro circumstantiis, hujus libelli sententias ad illuminandum intellectum et movendum cor aptiores libenter expromebat. Quæstiones summis labiis degustare non contentus, sed in omnibus intimam rerum

An. MDCCCLXXXIV.

Flore puer, vesana diu te febris adurit; Inficit immundo languida membra situ.

Dira lues : cupidis stygio respersa veneno, Nec pudor est, labiis pocula plena bibis.

Pocula sunt Circes : apparent ora ferarum, Sus vel amica luto, vel truculentus aper.

Si sapis, o tandem, miser, expergiscere tandem, Ulla tuæ si te cura salutis habet.

Heu ! fuge Sirenum cantus, fuge littus avarum, Et te Cartusi, Flore, reconde sinu.

Certa tibi inde salus ; Cartusi e fontibus hausta Continuo sordes proluet unda tuas.

Post mortem D. Dionysii (qui sanctam animam Deo reddidit anno Domini 1471), vel etiam eo vivente, plura ejus opuscula ex incunabulis artis typographicæ prodierunt.3 Majora tamen opera, per sexaginta circiter annos, non nisi manu scripta propagata sunt.

Tandem, invalescente sexto decimo sæculo, Cartusienses « indignum rati Dionysium sub modio tam diu latuisse, hunc candelabro juxta dominicum præceptum imposuerunt, ut lumen Ecclesiæ Dei ab omnibus palam conspiceretur² ».

Jam anno 1531, in Epistola ad Reverendum Patrem et Dominum Guillelmum Bibaucium, Majoris Cartusiæ Priorem ac totius Ordinis rationem investigare solitus, Cartusiani lectione summopere delectabatur, ideo quod Auctor ille, tractando de Quatuor hominis Novissimis, sic animam ad considerandum de se ipsa propriaque salute perducit, ut ultra progredi nequeat... Illo tanquam familiari consiliario utebatur. Et cum ad Ipsum, in arce Ecclesiæ constitutum, hujus opusculi translationem denuo recudendi propositum detulissem, Sanctissimus voto annuere et benedicere non dedignatus est, ratus, ut Ipse ait, non parvum inde profectum animarum fore. » Del divino Dionisio Cartusiano, Trattato dei quattro estremi avvenimenti dell' uomo, tradotto dal P. Plantedio, d. C. d. G. Perugia. Tipografia Boncompagni, 1886, in-32 di p. 444.

¹ Ex Diario catholico Perusino Il Paese. Cf. Univers, 11 Mars 1885. — ² In principio Epist. dedicat. Petr. Blomevennæ. In Sentent., tom. I. Colon., 1535. præpositum Generalem, R. P. Joannes Romberch, Ordinis Prædicatorum ¹, hæc scribere non diffidebat : « Injuria foret tam fructuosa opera D. Dionysii, quæ in utrumque Testamentum, in Sententias, in omnia quæ exstant divi Dionysii scripta, in Thomam nostrum, præter alia ferme innumera minora, diutius sub pulveribus delitescere ². » Idem auctor epistolæ narrat præclarum Gregorium Reischium, Friburgensem Priorem et Provinciæ Rheni Visitatorem, ad edenda Ven. Dionysii opera, in Capitulo generali, et apud insignes chalcographos Amorbachium et Frobenium, plurimum allaborasse; non potuisse tamen multo ac diuturno conatu efficere quod Theodoricus paucis diebus, amicorum quos Dionysio conciliavit præsidio, actum iri curavit ³.

Theodoricus autem ille erat D. Theodoricus Loer a Stratis, alumnus Cartusiæ Coloniensis « quæ ea ætate viris eruditione et sanctimonia clarissimis abundabat ⁴. »

D. Theodorico, tunc Coloniensis Cartusiæ Vicario, qui fuerat « excitator promotorque præcipuus impressuræ operum D. Dionysii ⁵ », a generali Capitulo commissum erat ut libros Venerabilis Patris in lucem revocaret. De quo gravi munere sic locutus est : « Multorum honestissimis suasionibus, imo Patrum nostri generalis Capituli decreto communi eo adactus sum, quatenus hanc provinciam evulgandorum D. Dionysii nostri librorum subirem. Licet autem hic non ignoraverim me ingenio et doctrina plurimis, imo ferme omnibus nostræ professionis viris inferiorem, malui tamen ego in hac parte experiri vires meas, quam inanes prætendere excusationes, sperans eum mihi in tam sancto opere non defuturum, cujus spiritus instinctu actum credo, ut hoc muneris mihi, licet omnium minimo, committeretur ⁶. » Ubi est humilitas, ibi et sapientia ⁷. Hæc non defuit ascetæ qui « laboriosam provinciam edendorum omnium operum D. Dionysii suscepit ingenti spiritu, et ferreo labore perfecit, vel hoc solo titulo bene meritus de republica litteraria ⁸ ».

¹ « Divinis humanioribusque instructus optime disciplinis... mirus efferbuit in ejus pectore fidei tuendæ ardor. » J. Quetif et J. Echard. Script. O. Prædicat. Lutet. Paris., 1721, II, 88. — ² Epist. dedicat. Joann. Romberch. Scalæ religios. Pentateuch. Colon., 1531. — ³ Ibid. — ⁴ Ven. Nicol. Eschii Vita et opuscul. Ed. P. F. X. de Ram. Lovan., 1858, xxv. — ⁵ Epist. dedicat. Petr. Blomevennæ. De IV Novissim. Colon., 1535. — ⁶ Epist. dedicat. D. Theodor. Loer a Stratis. Oper. minor. II, fº 361, Vº. Colon., 1532. — ⁷ Prov. XI, 2. — ⁸ Hartzheim, S. J. Biblioth. Colon. Colon., 1747, pag. 302-303.

Res quidem ardua erat, sed amicorum hortationes D. Theodorici animos excitabant. « In quo tam sancto negotio (scribebat ei doctus piissimusque Joannes Batmanson, Prior Cartusiæ Londiniensis), ut non fatigeris adhortor quantum possum... nec est certe cur fatigeris, quandoquidem opus tam pium est, multisque gravissimis ac doctissimis viris mirum in modum placens. Nec me latet opus illud futurum esse immensi oneris incredibiliumque impensarum : quanquam tam omnibus placent ea quæ jam exstant, ut non dubitem quin passim et summa cum voluptate emerentur¹. »

Excitabat adhuc ad laborem Beatus Martyr Joannes Houghton, Cartusiæ Londiniensis Prior, scribens : « Scias odorem illum fragrantissimum eximii Patris nostri Dionysii esse, qui has litteras meas ad te (imo ad se apud te latentem) jam attraxit. Is enim adeo corda nostra suis sacratissimis scriptis et documentis sibi allexit, ut eo carere sine gravi molestia minime possimus. Nobis etenim sapiunt opera ejus melliflua et sanctissima præ ceteris pene omnibus sacris scriptoribus (quod ceterorum omnium pace dictum sit) quos hactenus legimus; adeoque eadem ejus opera apud nos rara sunt, ut votorum nostrorum in hac parte minime compotes esse possimus, videlicet in eis legendis et relegendis. » Et post pauca : « Perge, carissime Pater, strenue perficere quod incepisti, id est, non tepescat diligens illa et devota solertia tua, quam hactenus exhibuisti in præfatum sanctum Dionysium nostrum chalcographorum typis tradendum, donec omnia et novissima ejus videre mereamur. Utinam plane tum vobis, tum nobis arrideret tam abundans pecuniarum copia, quam abundat pia voluntas in omnia prædicta opera ejus edenda!² »

Inter præcipuos operis Dionysii fautores erat D. Joannes Zulre, Prior Cartusiæ Diestensis. Amicos, ut pecunias subsidiarias suppeditarent, ipse cohortabatur. « Quoties, ait D. Theodoricus, creberrimis suis epistolis pusillanimitatem meam erexit! Quoties consolatus est! Quoties denique ut forti animo in sancto opere pergam commonuit, nihil quod huic negotio sciret conducere intermittens³! »

¹ Epist. D. J. Batmanson, 1531. In Act. Apost. Colon., 1532. — ² Epist. B. J. Houghton, 23 Jul., 1532. D. Dionys. Cartus. Vita. Colon., 1532. — ³ Epist. D. Theodorici ad D. Petrum Sass, Cartus. Ultraject. Priorem. D. Dionys. Opuscula aliquot ad theoriam etc. Colon., 1534.

Cui scribebat ipse D. Theodoricus : « Ad evulganda D. Dionysii nostri opera mihi non solum consentaneus, verum etiam studiorum atque vigiliarum mearum omnium es patronus. Patrem nostrum D. Dionysium impense amas; nec tantum amas, sed omnem etiam operam navas ut typis excudantur ejus libri ¹. »

Nec minori studio flagrabat R. P. Joannes Romberch, de quo jam locuti sumus, et quem ita celebrabat D. Theodoricus : « Quo elimatiora, ait, D. Dionysii opera sub prælum mittantur, Theologum approbatum nobis cooperatorem conciliavimus. Qui pro suo in Ordinem nostrum pio affectu, hactenus nobis fideliter porrexit manum adjutricem, nulli parcens studio aut labori quatenus a scriptorum erroribus hæc opera liberentur ². »

Adjuvabant quoque D. Theodoricum germani ejus, D. Bruno, Cartusiæ Coloniensis Procurator, et D. Guillelmus, artium liberalium professor. Tum etiam D. Guillelmus Vuellenus, Cartusianorum Ruræmundensium bibliothecæ præfectus, lucubratiunculas Ven. Dionysii diligentissime conquirebat ³. Nec defuerunt « Domini Cartusiani, præsertim Colonienses : utpote quibus potissimum secundum Deum debemus (ut scribebat Gerardus Moringus Lovaniensis ⁴) quod nunc paulatim opera sanctissimi simul et eruditissimi viri Dionysii a Rickel, hactenus fere orbi incognita, in lucem prodeant, licet sumptu eorum immani et incredibili ⁵ ».

Talibus igitur fretus auxiliis obedientiaque nixus, D. Theodoricus in edendis Ven. Dionysii monumentis totus erat ⁶. Sed ipse enumerat incommoda tam difficili negotio inhærentia, quæ nisi gravibus impensis resolvi nequeunt, « ut sunt, ait, dona patronis ac amicis Dionysii offerenda, quæve mecum laborantibus, et famulis typographorum, quo fidelem in operando navent operam, doctoribus denique largienda sunt, quos pro dubiis obscurisve locis, aut elucidandis, aut restituendis nonnunquam consuli est necesse; ad extremum quæ scriptoribus (omnia enim exemplaria rescri-

¹ Epist. ad D. Joann. Zulre. Oper. minor. II, fº 493, Vº. Colon., 1532. — ² Epist. dedicat. D. Theodorici. Oper. minor. I, fº 73. — ³ Oper. minor. I, fº 529. — ⁴ « Pastor et Lector ad S. Trudonem,... Vir multa lectione exercitatus, et latina eloquentia spectabilis. » Swertius. Athen. Belgic. Antverp., 1628, pag. 284. — ⁵ Epist. dedicat. Gerardi Moringi. Summa fidei orthod. lib. II (postremi). Colon., 1536. — ⁶ Epist. dedicat. D. Theodor., 1534. De fide cathol. dialogion. Colon., s. a. benda¹, atque bis terve relegenda sunt) vel pro mercede, vel munere solvenda sunt² ».

Nihilo minus in proposito susceptoque consilio permanebat D. Theodoricus, quando videbat « libros D. Dionysii avidius coemi, quam sperare unquam potuisset³ ». Illi argumento erat Ven. Dionysii opera non parum Ecclesiæ sanctæ Dei profutura, « impressio quæ post Coloniensem Lutetiæ Parisiorum cœpta erat, Venetiis, Lugduni et apud Anglos⁴ ».

Aliarum civitatum bibliopolæ et impressores pro libris D. Dionysii excudendis non leviter certaverant. Verum hic honor Coloniæ debebatur, « cui nullus non debetur ab Ordine Cartusiensi, » ut scribebat ad Senatum Coloniensem D. Petrus Blomevenna Leydensis, Cartusianorum Agrippinæ Coloniæ Prior, quum ista civitas Ordini institutorem dederit, et quidquid ex eo frugis in Ecclesiam prodit, merito ad urbis patriæ gloriam referendum sit. Nec D. Dionysii producendi gloria fraudandus fuit civis senatorque ornatissimus, D. Petrus Quentel, qui ex officina sua vetustissima alios tam multos edidit auctores. Huic igitur committi decebat Dionysium qui ab eo exornaretur, atque posteris traderetur⁵. Ad hoc hortabatur primus omnium R. P. Conradus Kollin, Dominicanæ familiæ, in Theologia professor et regens⁶, qui, licet grande opus ipse meditaretur, optavit tamen vehementer et persuasit ut præiret Dionysius⁷. Contra jus vero reticeretur nomen studiosi viri Bartholomæi Laurentis Noviomagensis, qui « typographiam in officina Quentelliana multis annis tum rexit, tum illustravit, præses et corrector eruditissimus ac fidelissimus⁸ », et D. Brunonis Loer laudes meruit⁹.

¹ « Maxime stupendum, asserebat Petr. Blomevenna, unde Ven. Dionysius obtinuerit tempus scribendi tot libros tamque grandia volumina. Quæ nisi manu sua (quod character proprius testatur) adhuc exstarent scripta, relecta atque correcta, quis unquam crederet unum monachum debitis Ordinis sui satis prægravatum, tot solidorum dogmatum flumina profundere potuisse? » Epist. dedicat. In IV Proph. major. Colon., 1534. — ² Epist. dedicat. D. Theodorici. Opuscul. aliquot ad theoriam etc. Colon., 1534. — ³ Epist. dedicat. D. Theodorici. Oper. minor. I, fº 181. Colon., 1532. — ⁴ Epist. dedicat. R. P. Joann. Romberch ad D. Theodor., 1532. VII Psalm. pœnit. Colon., 1532. — ⁵ Epist. dedicat. In V Mosaic. Leg. libros. Colon., 1534. — ⁶ Conradus Kollin, Suevus natione, vir ingenio acri, plausu auditorum potissimum S. Thomæ placita explicabat. Hartzheim, S. J. Biblioth. Colon., 1747, pag. 63. — ⁷ D. Petr. Blomevenna, loc. cit. — ⁸ Hartzheim, pag. 28. — ⁹ Epist. dedicat. D. Brunonis. In V libros Sapient. Colon., 1555.

Inter tutelares patronos quorum nominibus insignitæ sunt Elucidationes D. Dionysii, et quos enumerare longius esset, in memoriam revocare sufficiat Abbates, Canonicos, Officiales, Universitatem Lovaniensem, almam Universitatem studii Parisiensis, Cardinalem Erardum de Marka Leodiensem Episcopum, Mariam ab Hamal¹ Marchionissam de Aerschot, invictissimum Principem Carolum V Romanorum Imperatorem, et, quæ suprema laus est, Sanctissimum Patrem ac Dominum, D. Clementem VII, Romanæ Sedis atque universalis Ecclesiæ Pontificem.

Ab anno 1530 ad annum 1559, omnia Ven. Dionysii opera quæ reperiri potuerant, e prælis Schola gaudens suscepit, indefesso labore Patrum Cartusianorum D. Theodorici Loer a Stratis, D. Brunonis, ejus germani, D. Petri Blomevennæ, D. Francisci Talemanii de Edammis, D. Gerhardi Hammontani, D. Lamperti Pascualis.

Omnia igitur D. Dionysii opera ab illis editoribus impressa, separatim tamen et non in unum corpus collecta, viginti duo tomos in-folio complectuntur, pluribus aliis operibus et opusculis in forma minori non computatis. Unde laboriosum sane erat atque sumptuosum libros, tam diversis locis variisque temporibus editos, colligere.

Posterius integram omnium D. Dionysii operum editionem a viris de re litteraria et pietate prœstantius meritis edendam, habebat in votis Henricus de L'Espy, SS. Lupi et Ægidii, Lutetiæ Parisiorum, Pastor, Illustrissimi ac Reverendissimi D. Andreæ Saussaii Tullensis Episcopi nepos. Illi vero exspectationem ejus frustrati sunt, « quod vel operosioribus detinerentur negotiis, vel ipsis tot voluminum quæ hic auctor ad prodigium exaravit, exemplaria non essent ² ».

Paucis elapsis annis (1660), doctus P. Ph. Labbe, S. J., scribit: « Exspectatur in dies e prælis Lugdunensibus, ut audio, omnium operum D. Dionysii cumulatissima editio ³. » Res vero contra spem abiit.

Tandem « anno 1718 (prout fert Foppens), conventum fuerat inter R. P. Josephum Engelgraeve Priorem Bruxellensem ac Visitatorem

¹ Quam D. Franciscus Talemanius de Edammis, Prior Domus Cartusianæ in Lovanio, nobilissimam heroem inter omnes hujus sæculi heroicas feminas, ac nostram patronam unicam dicebat. Epist. dedicat. In Job. Colon., 1534. — ² Præfat. H. de L'Espy. D. Dionys. De arcta via salut. Paris., 1649. — ³ De script. Eccles. Paris., 1660. I, pag. 262.

Cartusianorum in Belgio, et Franciscum Foppens typographum Bruxellensem, de nova editione Operum omnium Dionysii Cartusiani, typis suis exhibenda, una cum quibusdam tractatibus ineditis, qui in Ruræmundensi Cartusia asservantur. Ast ubi de eadem editione actum fuit in generali Capitulo Majoris Cartusiæ, voluerunt PP. Galli eam fieri in Gallia, omniaque manuscripta illuc transferri. Quod dum recusarunt nostrates, conatus iste evanuit¹. »

Attamen fortunæ tam adversæ non cedebat P. Josephus Cassani, S. J., qui Vitam D. Dionysii sermone Hispanico descripsit: intelligebat enim quantam tota Ecclesia ex integra editione operum omnium Cartusiani utilitatem perciperet. Quum autem propter antiquas abbreviationes, aliasque typorum imperfectiones, libros Doctoris ecstatici olim impressos difficile legi, illosque omnes neque inveniri neque emi posse animadverteret, merito in hanc querelam prorumpebat: « Utinam adveniat dies, in quo quis nobis hunc thesaurum absconditum pandat! Et certe nostris, quam antiquis temporibus, facilius esset. Nonne omnia Cartusiani opera in unum corpus colligi possent, quum nostra ætate, opera omnia Suarezii, Bollandi et aliorum, immensæ molis, prælo committantur, et non sine lucro a bibliopolis per totam Europam diffundantur²? »

Hæc tamen vota R. P. Cassani irrita manserunt: tunc enim temporis omnes sermonem scholasticum aspernabantur, et ad malesuadas novitates contendebant. « In veteris doctrinæ locum nova quædam philosophiæ ratio hac illac successerat... Adnitentibus enim novatoribus sæculi XVI, placuit philosophari citra quempiam ad fidem respectum, petita dataque vicissim potestate quælibet pro lubitu ingenioque excogitandi³. »

Nunc autem melior advenit ætas, spesque jam adest, sicut ait in Præfatione Sententiarum D. Dionysii D. Theodoricus, « aliquando tandem Christi gregem ad cor rediturum, nec semper pro veris falsa, pro piis impia, pro certis vana, ab impostoribus recepturum⁴ ». Ad vocem Augustissimi præconis Æterni Patris Unigeniti Filii, renovatur ut aquilæ juventus philosophiæ scholasticæ. Favet rerum temporisque præsentis conditio ut ad lucem redeat Dionysius noster,

¹ J. F. Foppens. Biblioth. Belgica. Bruxellis, 1739. I, pag. 244, col. 2. — ² P. J. Cassani, S. J., Vida del P. D. Dionys. Rickel. Madrid, 1738, pag. 351. — ³ SS. D. N. Leonis Papæ XIII Epist. encycl. Æterni Patris. — ⁴ In Sentent. IV. Colon., 1535. scriptor (si quid Cartusiana potest solitudo) extra omnem ingenii aleam positus, quum eruditissimus, tum piissimus, atque inter Scholasticæ principes facile numerandus.

Hujus igitur universa opera, quotquot scilicet colligere potuimus, felicioribus auspiciis et certiori spe rem ad finem prospere deducendi, typis mandare, Deo favente, aggredimur.

Textum ex editionibus Coloniensibus, quas et accuratiores et manuscriptis conformiores esse constat, quum ab ipsis Auctoris discipulis præparatæ sint, plerumque accepimus, multo tamen labore recognitum, et ex aliis fontibus, quum opus fuerit, sedulo correctum, ut, quantum in nobis est, quam castigatissimus evaderet. Notetur etiam, indices antiquis locupletiores huic editioni annexos fuisse.

Opera autem Dionysii ita disponimus: Cuncta genuina scripta, hactenus edita, quadraginta quinque circiter tomis absolvuntur: quindecim tomi complectuntur opera exegetica in utrumque Testamentum; tredecim, opera theologica et philosophica majora; tredecim, opuscula minora, ascetica et polemica; quatuor, opera concionatoria. Quibus tandem, si Deo placet, per modum supplementi, addere intendimus tres vel quatuor tomos, qui inedita, si hujusmodi fors obtulerit, ac dubia, insuper et notitias quasdam, animadversiones annotationesque editorum, necnon et generales Indices colligent.

Sed ut benevolo lectori, tot inter scripta planum iter faciamus, hoc eum monitum volumus, nempe Auctorem nostrum, per totam vitam, operam in hæc tria impendisse:

1º Prope collapsam, atque ea ætate, ab hominibus novandi aliquid in doctrina studiosis, despectam Scholasticam instaurare, auribusque magis ac magis in dies prurientibus accommodare curavit. Ideoque majorum Doctorum vestigia insecutus, integrum scholasticæ disciplinæ curriculum amplecti non reformidavit, et in universam Scripturam, theologiam et philosophiam, commentaria edidit, Doctorum sententias miro artificio concilians¹, quo simul et antiquitati non derogaret et recentiori sapientiæ non detraheret, « singulas quæstiones ad theologiam spectantes, argumentis in utramque partem doctissime propositis disputans², » sed simplici sermone, « doctis

¹ Epist. dedicat. D. Theod. Summa fidei orthod. tom. I. Colon., 1535. — ² Th. Bozius, De signis Ecclesiæ, lib. XXII, cap. IV. et indoctis intellectu ne esset difficilis¹». Revera non diffitemur, et temporum cursu et inexspectato scientiarum progressu, mirifice abhinc illustratam fuisse sacræ Scripturæ exegesim, ut nimis facile foret e scriptis Dionysii nostri, auctorumque qui hisce vel anterioribus temporibus vixerunt, non excepto S. Thoma, antiquatas nonnullas sententias hinc atque illinc depromere; sed si hoc ætati adhuc rudi concedas, ea profecto supererit vis, ea copia doctrinæ quæ minime possit annis consenescere. Merito igitur, et pro sua parte, illud Apostolicum encomium sibi vindicare potest Dionysius: « Neque prætereundum est, quantus doctorum virorum numerus, maxime ex religiosis familiis, a Viennensi Concilio ad Tridentinum, in rei biblicæ bonum provenerit: qui et novis usi subsidiis et variæ eruditionis ingeniique sui segetem conferentes, non modo auxerunt congestas majorum opes, sed quasi munierunt viam ad præstantiam subsecuti sæculi, quod ab eodem Tridentino effluxit, quum nobilissima Patrum ætas propemodum rediisse visa est².» Quod ad sermonem pertinet, si cuipiam forsan incultior videatur, nobis liceat Auctoris nostri excusationem afferre: « Quemadmodum a Superioribus meis mihi injunctum est, propono stili colorem, loquendi difficultatem et impertinentes subtilitates vitare, et plano ac simplici modo procedere³. »

2º Corruptos Christianæ reipublicæ mores emendare, et Concilium generale (quod tunc omnium erat in votis, maxime vero Dionysii, ut ipsemet sæpissime testatur⁴) provocare satagebat. Huc spectant pleraque ex Operibus minoribus opuscula, ascetica videlicet et concionatoria, eaque omnia quibus fideles ex omni genere loco-que credendi normam et vivendi præcepta edocentur.

Hoc probe intellexerunt primi editores, nam D. Blomevenna, in epistola qua primam Operum minorum seriem SS. P. Clementi VII dedicabat, talia asserere non verebatur: « Quid velim, præsentit, reor, Sanctitas tua. Neque enim meo tantum, sed multorum filiorum, ne dicam omnium, nomine Beatitudinem tuam convenio. Curam quam exposcimus, Reformationem vocamus Ecclesiæ... Quid enim

¹ Epist. dedicat. D. Guillelmi. De perfecto mundi contemptu. Colon., 1530 et 1533. — ² SS. D. N. Leonis Papæ XIII, Epist. encycl. Providentissimus Deus. — ³ In fine Proœmii Comment. in Psalmos. — ⁴ Vide infra Revelationem secundam, in Vita ejus, et Epistolam ad Principes Christianos. in Ecclesia non est contaminatum, quid non corruptum, quid non inversum? Quid inter ecclesiasticos integrum hodie perseverat? Quid inter nobiles manet decorum? Quid sincerum inter plebeios?... Clamant pro Concilio universi... Tuum est remedium ponere; tuum est, o Pater, qui gregis dominici es pastor et custos, omnes ad universale incendium exstinguendum, quemadmodum olim a patribus factitatum est, convocare. Contagiosa hæc lues longius grassata est, quam ut absque generali reformatione possit eradicari... Hæc quomodo fiant, quomodo instituantur, quomodo serventur, beatissimus Pater Ordinis nostri Dionysius, secretorum divinorum, dum viveret, familiariter conscius, et in sacris litteris non minus illuminatus quam doctus, probe conscripsit. Siquidem hanc necessitatem (quæ ipsius quoque temporibus, licet minor atque modo, non defuit) providit, scribens propterea statui omnium quomodo suum unusquisque decorem servet incontaminatum. Hujus lucubrationes et opera, ut huic sancto Ecclesiæ negotio nos quoque inserviamus, B. T., Pater sanctissime, offerimus¹. » Nec dissimilibus verbis, secundam Operum minorum seriem Imperatori Carolo V dedicans, idem D. Blomevenna Cæsaream Majestatem enixe rogabat ut Ecclesiæ unitatem fidei, integritatem morum pacisque tranquillitatem restitueret².

Demum, anno 1559, congregato jam dudum Concilio, D. Hammontanus, qui D. Blomevennæ in administrandam domum Coloniensem atque in edendos Dionysii libros successerat, tractatus omnes de variorum statuum reformatione conscriptos in unum colligens, opus R. D. Gebhardo de Mansfeld, Coloniensi Archiepiscopo, offerebat, ut notum foret « Dionysium hoc agere voluisse, ut Ordines omnes et Ecclesiæ catholicæ status, quantum in ipso esset, ad eam vitæ instituendæ rationem revocaret, quæ tum divinis tum humanis legibus omnibus præscripta sit³ ».

Quousque vero tot ac tanti conatus profecerint, nunc tempus enarrandi non subest; sed quasi piaculum nobis merito objiceretur, xii illos Ruræmundanæ Cartusiæ alumnos prætermisisse, qui, eruditi disciplinis Dionysii (quippe qui Ruræmundæ monachus fuerat), anno 1572, pro Christo Jesu fortiter ac libenter mortem subierunt.

¹ Epist. dedicat. D. Blomevennæ. Oper. minor. tom. I. Colon., 1532. — ² Epist. dedicat. D. Blomevennæ. Oper. minor. tom. II. Colon., 1532. — ³ Epist. dedicat. D. Hammontani. Opera insigniora. Colon., 1559.

3º Interdum omni ope atque opera enitebatur Dionysius ut infensos populi Christiani hostes retunderet. Neminem enim fugit quantas calamitates, hoc in tempore, ab ingruentibus Sarracenis passa sit Ecclesia, quanta pericula formidaverit. Quis autem, sicut Auctor noster, efficaciter mœstissimæ Matri condoluit ? Secretorum Dei conscius, iram divinam in plebem Christianam noverat, et Constantinopolim diripiendam prædixerat: ideo tristitia magna illi erat et continuus dolor cordi pro fratribus suis. Sed quum parvi penderet dolorem cum lacrimis effundere super Orientalium Ecclesiarum, ac præsertim quatuor Patriarchalium sedium plaga¹, nec satis haberet novellam Cartusianæ familiæ in Geldria plantationem, cui Rector præfixus fuerat, Sanctam Sophiam nuncupasse, ut amissæ urbis quoddam vestigium remaneret², omnes insuper Christianos adversus communem hostem coadunare vehementissime exoptabat. Huc spectat opus majus in Alcoranum, atque, ut de aliis Epistolis, quæ decursu temporis exciderunt, taceamus, Epistola illa ad Principes, de instituendo bello adversus Turcas, qua reges omnes flens hortatur ut, sepositis discordiis et collatis signis, uno animo unoque impetu, in Christianæ reipublicæ hostem vires conferant. Habent utique sua fata libelli: obiit enim Dionysius anno Domini 1471; prima Operum ejus contra Turcas editio Ferdinando, Austriæ Archiduci, oblata est³, et ecce, centum annis a morte Doctoris nostri revolutis, anno scilicet 1571, ab alio Austriæ Archiduce, prioris nepote, auspice Sanctissima Rosarii Regina, infidelium opes funditus confractæ sunt!

Obiit quidem pius Auctor antequam vota complerentur; imo, ingravescente in dies temporum miseria, inanem operam insumpsisse morienti sibi videri potuit. Sed nos, quibus datum est oculis cernere quæ tot studiis quæsivit, et in exsultatione metere quæ sevit in lacrimis, Dionysium laude debita fraudari nefas habentes, scripta ejus e pulvere suscitare nostras partes esse duximus, rati qui in labore fuit certaminis, eumdem et in gloria triumphi esse decere. Ceterum in hac vita nunquam veritati datur summa victoriæ, quia devicto uno, alter succrescit hostis, et quasi de novo jugiter instauratur pe-

¹ Epistola ad Principes, art. III. — ² Annales Cartus. S. Sophiæ Constantinopolitanæ a D. Gerardo Eligio. Ms. in Cartusia S. M. de Pratis. — ³ Contra Alcoranum. Colon., 1532. renne illud inter Ecclesiam et principes tenebrarum prælium, cujus præmium est animarum salus. Porro e Scriptura didicimus quoniam militantibus in terra data sunt « verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi ¹ », quibus scilicet et propria corda compungere et hostes confodere queant. Scimus denique quoniam Doctor quilibet catholicus in Ecclesia constitutus est tanquam paxillus in loco fideli super quem suspendant vasorum diversa genera²; et, attestante Propheta, si ablatus fuerit paxillus, « peribit quod pependerat in eo ³ ».

Hoc igitur Venerabilis Dionysii opus Magistris nostris et fratribus in Christo confidenter offerimus, quod, nec minoris momenti nec communis disciplinæ, plurimum Trinitatis gloriæ et animarum saluti (sicut ipse exoptabat Auctor) profuturum esse speramus. Res, ut nostra fert spes, ita feliciter succedat : et hoc nobis clementer præstare dignetur sanctissima Virgo et Mater, a qua Ordinem Cartusianum suam perseverantiam, Domum hanc suum nomen, et nos nostram sufficientiam accepisse gloriamur, et Cui hujusce Operis meritum, si quod est, et provectum libentissime adscribimus :

Totum muneris hoc Tui est; Quod spiro et placeo, si placeo, tuum est.

¹ Eccle. xii, 11. — ² Is. xxii, 23, 24. — ³ Ibid. 25.

Footnotes

  1. Prim. episcopi cipiens, perriri celeberrim- tanti feci- et revela- Granatens. et Odoricus sensu essi omnium fecit et pa- ↩

  2. Paulo doctrina Oratorio niæ theo- adscribere non miri- simul or- fabricatio- rabilem D- meritos¹⁰ sianum ne contempla- de Paz, De amplissim- sanctum, Cardinalis tator, Co- ↩

  3. LEO XIII¹. ↩

Chapter 1 of 4