Skip to the text

Revelationes d. dionysio factæ

Revelationum Dionysio divinitus factarum, eo maxime tempore quo Turca Constantinopolitanum sibi subjugavit imperium, unam aut alteram ædificationis gratia annectere hic placuit, propterea quod in hæc ipsa quoque nostra tempora respicere viderentur: quarum veritatem sentimus, heu! jam magis quam credimus. Has inter complures alias, sua manu ac stilo scriptas reliquit Dionysius, suo tamen suppresso nomine, idque humilitatis gratia, ne suam non Dei gloriam quæsisse videretur.

REVELATIO I. — Quidam religiosus, in solennitate Purificationis beatissimæ Virginis, in summa Missa, toto conventu præsente et inspiciente, ab exterioribus sensibus alienatus atque in spiritu factus, et mente ad Dominum raptus, post aliquantulam increatæ lucis ac superbeatissimæ Trinitatis contemplationem, more sibi solito cœpit mox totis præcordiis divinam exorare clementiam pro tota militanti Ecclesia, et ejus reformatione in omnibus. Cui Dominus majestatis in visione intellectuali et anagogica statim respondit: « Quid vis? et quid oras pro Ecclesia? » Et ille: « O benignissime Deus, ut digneris eam piissime intueri ac reformare, atque de manibus perfidorum, a quibus nunc crudelissime devastatur, eruere, ad pristinum quoque gratiæ decus reducere. » Ad hæc Dominus universitatis protinus dixit: « Ecclesia quasi tota aversa est a me et deformata; et a summo usque ad infimum, a vertice usque ad calcaneum non invenitur in ea integritas ulla, pro maxima parte. Attamen multi boni, imo sancti aliqui sunt in ea. »

Ad quod Frater respondit: « Misericordissime Deus, petimus misericordiam. Duplex est via veniendi ad te: via misericordiæ, et via justitiæ. Petimus ut supermisericordissime agas nobiscum. » Cui Dominus ait: « Et vis ut tot et tanta scelera Ecclesiæ dimittam prorsus inulta? vis ut non agam juxta tenorem sapientiæ meæ? » Ad quod Frater: « O clementissime Domine Deus, rogamus ut superpiissime prævenias nos, et corda nostra compungas, emollias, et convertas ad te. Major est in infinitum bonitas tua, quam pravitas nostra. Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam¹. Non secundum peccata nostra facias nobis². » Ad quod Dominus: « Quamvis ego omnia possim, tamen juxta censuram sapientiæ meæ omnia ago, et in operibus meis misericordiam justitiamque contempero. Hoc ipsum quoque protestatus sum, maximam esse misericordiam, quod per flagella et aspera visito in præsenti, sicque hominum corda admoneo et converto. Indurata sunt corda vestra, nec per sola pietatis beneficia vultis converti ad me. Diu susti-

¹ Ps. cxv, 1, sec. Hebr. — ² Ps. cii, 10. nui, frequenter admonui, et imminentia hæc adversa prænuntiavi; et quia non sequitur emendatio, necesse est ut visitem per adversa, quatenus vexatio tandem det intellectum auditui ¹. »

Ad hæc Frater respondit in spiritu: « O superdulcissime Deus, etsi nos omni miseratione tua sumus indigni, tamen parce nomini tuo magno, parce locis sacratis. Ecce jam multæ ecclesiæ miserabiliter sunt destructæ, loca sanctissima profanata, vasa sacra et Christi sacramenta impiissime conculcata, et christiana Religio blasphematur. » Ad quod Deus: « Tu miraris et defles, quod materialia templa, et vasa sacra, et sacramenta conculcari et profanari permitto: et non potius, quod immaterialia templa, videlicet ecclesiasticæ personæ seu animæ mihi in Baptismate consecratæ, in quibus per fidem et veram gratiam habitavi, ab invisibilibus hostibus taliter conculcantur et violantur? Nonne hoc est mihi maxime injuriosum? Imo, quid mirum si illud juste permitto, quando vos ipsi sponte sic subditis vos spiritualiter constuprandos ac violandos adversariis mei honoris ac vestræ salutis? » Ad quod Frater: « O benignissime Deus, in his persecutionibus perfidorum, multi simplices et quodammodo innocentes lamentabiliter opprimuntur et trucidantur: sed et cultus tuus minuitur; et ubi paulo ante christiana Religio viguit, et Christi celebrabantur mysteria, jam sacrilega Mahometi figmenta coluntur, et bestia illa spurcissima contra Agnum mundissimum videtur quodammodo prævalere. » Ad hæc Dominus dixit: « Oppressionem illam simplicium ego bene scio eis ordinare in melius, et per temporalia hæc adversa eos in perpetuum salvo. Ego demum tam bonus et sapiens sum, quod pessima mala quæ tangis a perfidis fieri, nequaquam permitterem, nisi decrevissem maxima bona ex eis elicere. Et quo majora sunt hæc adversa, quo obscuriora sunt tempora ista, eo prosperiora sequentur, et aurea post hæc tempora erunt. Non ita permitterem Ecclesiam deprimi, nisi hac occasione vellem eam erigere. Ecclesia ad extremam quamdam deformationem, ruinam, perversitatem, ingratitudinemque pervenit, nec facili disciplina potest purgari. Qui optimi essent in ea, pravissimi facti sunt, et sine rubore prævaricantur. Sed et nomen meum intolerabilius inhonoratur ab his qui fideles se nominant, quam ab his qui eos impugnant. »

Ad hæc locutus est Frater: « O Deus altissime, non est qui sapientiæ tuæ valeat respondere ². Attamen scire desidero, an perfidi isti sanctam civitatem Romanam obtinebunt, an principes etiam christiani contra eos præliaturi succumbent in præliis. » Ad quod Dominus: « Hoc tibi dici vel aliis prænuntiari non expedit. Sed et si succubuerint in præliis, melius vincent quam si corporaliter prævalerent. »

Ex hac responsione Frater aliquid intellexit, quod non putavit huic schedulæ inserendum. Propter quod ardentissima affectione conversus ad Dominum, rursus cœpit pro communi bono Ecclesiæ exorare. Et ecce vidit in spiritu totam triumphantem Ecclesiam divinæ majestati humillime inclinatam, et pro tota militanti Ecclesia devotissime deprecantem, et quasi conantem tenere manum Omnipotentis extentam ad percutiendum Ecclesiam in exsilio isto degentem; nec aliud potuit obtinere Ecclesia triumphans responsum a Domino nisi hoc: « Juxta mensuram emendationis Ecclesiæ, erit mensura temperationis imminentium persecutionum ³. »

¹ Is. xxviii, 19. — ² Job ix passim. — ³ Deut. xxv, 2; Apoc. xviii, 6, 7.

Ex hac responsione Frater aliquantulum consolatus et confortatus, clamavit in spiritu: « O benignissime Deus, omnes emendabimus nos. Summus Pontifex, curia ejus, ceteri tam superiores quam inferiores se emendabunt. » Ad quod Dominus: « Etiam si juraverint in nomine meo, Vivit Dominus, hoc ipsum falso jurabunt¹. » Qua responsione diffusius intellecta quam in schedula hac tangetur, Frater non mediocriter animo consternatus, sensit quod cœpit sibi ipsi dimitti, atque eodem momento clamavit repente ad Dominum: « In quo igitur, o Deus benignissime, in quo stat finalis conclusio? » Et responsum est ei a Domino: « Juxta mensuram emendationis vestræ, erit mensura temperationis castigationis meæ. » Quo audito, finita est visio ista, qua Deus dignationis immensæ cum homuncione pauperculo, cum fragili ac luteo vasculo, dignatus est ex sua pietate immensa, taliter se habere et sic loqui.

Conclusio. — Cœpitque Frater ad se ipsum reverti ac sibi restitui, viresque corporis paulatim resumere ac sensibus reddi, non sine gravi fragilis carnis afflictione. Deinde post hoc etiam in aliorum præsentia a lacrimis se continere non valens, sic mansit ex præscripta visione compunctus et debilitatus, quod in prandio manducare nequivit, sed distulit refectionem in cœnam. Duravit autem hæc visio per totum fere tempus Missæ conventualis hoc anno. Præterea in tota hac visione Deus habuit se per modum regis ac judicis indignantis, irati et amaricati propter nimia peccata Ecclesiæ: ita quod videbatur non posse flecti a rigore suæ justitiæ, nisi per emendationem condignam populi christiani. Itaque religiosus, cui ostensa sunt ista, quantum ad suam pertinet parvitatem, totis præcordiis universos et singulos exhortatur, et affectuosissime rogat, ut unusquisque juxta suæ exigentiam vocationis efficaciter se emendet: quia revera valde ac summe necessarium est ut non solum temporalia hæc adversa, sed et æterna tormenta evadere mereamur, atque perpetuam beatitudinem obtinere.

Nec quisque miretur, quod Frater hanc visionem personaliter publicavit, quoniam dona gratiæ gratis datæ ad communem dantur utilitatem²: idcirco sunt publicanda prout causa requirit et expedit. Hinc enim sancti Prophetæ, quamvis humillimi, tamen visiones suas diligentissime descripserunt, totique mundo insinuaverunt: sicut et Vas electionis, beatissimus Paulus apostolus, raptum suum usque ad tertium cœlum et revelationem arcanam toti significavit Ecclesiæ³.

REVELATIO II. — Anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo primo, dominica in Passione, in ipso Missæ officio, religiosus præfatus, adstante et conspiciente conventu, ab exterioribus sensibus alienatus, pro communi bono Ecclesiæ Dominum exoravit in spiritu, dicens: « Usquequo, o supermisericordissime et superdignissime Deus, non est invenire diu desideratam ac frequenter postulatam misericordiam coram te? Quamdiu claudis oculos benignitatis tuæ immensæ a calamitatibus, oppressionibus ac ruinis tuæ Ecclesiæ, nec preces pauperum servulorum tuorum exaudis? Ecce adversa pessima mala excrescunt, augentur et invalescunt quotidie. Ordo juris subvertitur, et dies imminere videntur de quibus diu

¹ Jer. v, 2. — ² I Cor. xii, 7. — ³ II Cor. xii, 1-4. insonuit rumor.» Ad hæc verba mentalia mox divinum responsum factum est Fratri in spiritu, dicens: «Quidquid de hac re audisti et cogitasti, ita in veritate habet.» Audierat autem Frater iste paulo ante tristes rumores de quibusdam tribulationibus magnis, in aliquibus terris paulatim nascentibus; cœpitque cogitare hæc esse præambula tribulationum majorum in Ecclesia paulo post futurarum, de quibus quidam diu prædixisse leguntur.

Itaque responso illo audito, locutus est Frater: «Confido, o Domine, quod prænuntiatio illa de imminentibus illis malis ad comminationis pertineat prophetiam, quæ non semper impletur.» Respondit Dominus: «Viam misericordiæ pœnitentibus non præcludo; atque, ut ante aliquot annos contestatus sum tibi in simili visione, secundum mensuram vestræ emendationis erit mensura mitigationis meæ castigationis seu futuræ afflictionis. Revelationem tunc tibi factam undique propalasti, et usque ad Romam insinuasti: et quæ interim emendatio est secuta? Nonne tu ipse sentis ac dicere soles, quod incomparabiliter magis expediat genti peccatrici, ac deformatissimæ plebi Ecclesiæ temporaliter castigari, suppeditari, depauperari, quam in hac pessima vita, quæ non est vita, sed mors, sæculariter prosperari, ac damnabilissime perdurare atque impune peccare?» Ad hoc Frater prædictus respondit: «Nil verius dici potest. Sed utinam reformatio ecclesiastici status fieret ordinate, et absque tua offensa!» Ad quod responsum est Fratri: «Et si hi ad quos ex jure et officio spectat, Ecclesiæ diligentiam debitam non impendant pro reformatione eadem, et in primis pro emendatione propria et condigna, nonne justo id puta permitti judicio ejus qui universa moderatur ac temperat, ut dispositive fiat per eos qui ad hoc auctoritatem non sortiuntur?» Respondit Frater: «Etiam, Domine Deus omnipotens, in cujus dispositione et gubernatione cuncta sunt posita¹. Hoc certissime constat, quod summa, perfectissima et supergloriosissima providentia tua, sine justa et rationabili causa nil mali sinat fieri: imo interdum gravissima et generalia fieri mala permittis, quatenus ex eisdem præclarissima atque communia bona elicias. Verum, o gratiosissime Deus, de hoc nunc cupio plenius edoceri, quid tot tantisque malis imminentibus restet populo christiano, potissime clero, agendum.» Respondit Dominus universitatis: «Quid quæris quod ex Scripturis agnoscis? Nonne scis scriptum, Semel loquitur Deus, et secundo id ipsum non repetit².»

Hac responsione suscepta, Frater conversus introrsum, et quasi in regione lucis immensæ se positum cernens, suavissime cum ingenti tranquillitate clamavit secreto, non perstrepente aut foris sonante clamore, ad secretissimum et vere absconditum incomprehensibilem Deum: «O superamabilissime Deus, tu ipse lux es et regio lucis, in te ipso lux es, regio quoque lucis, in qua tui electi dulciter conquiescunt, repausant, soporantur, obdormiunt. Tu velut supervastissima, planissima ac impermeabilis eremus, in qua mens vere devota, et a privato amore prorsus purgata, desuper illustrata ac valide inflammata, inenarrabiliter deviat, atque indeviabiliter errat, feliciter deficit, indeficienterque convalescit. Nempe in te neque principium invenit, neque finem, sed omnimodam potius incomprehensibilitatem. Te supersplen-

¹ Esther XIII, 9. — ² Job XXXIII, 14. didissimo totius sapientiæ fonte mentem illustrante, repente veritas innotescit; teque piissime illustrante, nunc cerno quid nobis miserrimis restet agendum: hoc utique, ut unusquisque fidelium secundum suæ exigentiam vocationis tibi condigne servire conetur, ac reformare se ipsum, et tuum metuendissimum formidare judicium.

Conclusio. — In his et consimilibus collocutionibus mentalibus ac internis fuit prænominatus in prætacta abstractione, et mansit Frater ille per totum fere officium Missæ: in qua multa audivit et vidit, quæ nec audet nec expedit in ista conscribere schedula. Et certe nec ista sine grandi tangit rubore. Nec enim hujusmodi mentis secretum esset pandendum, nisi magnitudo exigeret causæ, et bonum efflagitaret commune. Hinc nemo hæc legens seu audiens interpretetur sinistre. Siquidem et Frater iste propriæ sibi conscius defectuositatis, occultum quoque Dei expavescens judicium, mallet quantum in ipso est, quod ista et consimilia per alios ipso multo meliores Deus gloriæ revelaret ac nuntiaret. Porro dispositioni voluntatique ejus nemo valet resistere, qui sua utitur creatura liberrime veluti instrumento.

Nunc igitur Frater iste universos ac singulos hortatur et deprecatur fideles, potissime clerum et præsidentes ac prælatos, ut se protinus cum omni diligentia et conatu emendent et reforment, reconcilientque Deo: ne tantis ac talibus plagis, flagellis ac cladibus visitentur, quod ab exordio Ecclesiæ usque in præsens nunquam hujuscemodi contigerunt; imo potissime, ne æternaliter condemnentur. Brevis namque est vita præsens, et arcta omnino via salutis¹. Denique modo verissime dicitur illud Psalmi: Nisi conversi fueritis, gladium suum (summus Judex) vibrabit; arcum suum tetendit et paravit illum. Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit². Et quod ait in Evangelio Salvator: Nisi pœnitentiam egeritis, omnes simul peribitis³. Et denuo quod sanctificatus in utero Jeremias prædixit: Ecce turbo dominicæ indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet. Non revertetur furor Domini usque dum faciat et impleat cogitationes cordis sui⁴. Dabitque impios in vexationem et maledictionem, et in stuporem ac sibilum et opprobrium sempiternum, eo quod non audierunt verba ejus, nec præcepta ejus impleverunt⁵.

Postremo in visione præfata vidit Frater præfatus futuram reformationem Ecclesiæ, et omnem spiritualem ejus decorem designatum per pulcherrimam ac pretiosissimam vestem indicibili venustate artificiosissimæ varietatis colorum ac picturarum perfusam, juxta illud: Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis. Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate⁶. Verum de hoc tantumdem tetigisse sufficiat. Et illud Michææ prophetæ formidolose pensemus, ac de proximo imminere sciamus, nisi emendatio jam præscripta interveniat: Ecce ego cogito malum super familiam istam, dicit Dominus, de quo non auferetis colla vestra; et non ambulabitis superbi, eo quod tempus pessimum sit⁷.

¹ Matth. VII, 14. — ² Ps. VII, 13, 14. — ³ Luc. XIII, 3, 5. — ⁴ Jer. XXIII, 19, 20. — ⁵ Ibid. XXIX, 18, 19. — ⁶ Ps. XLIV, 9, 10. — ⁷ Mich. II, 3.

REVELATIO III. — Quamvis secreta divina soleant frequentius servis Dei revelari non in medio hominum, aut in præsentia plurimorum, sed in solitudine aut seorsum (propter quod ad Ezechielem prophetam Dominus dixit: Egredere in campum, et ibi loquar tecum ¹); interdum tamen in præsentia aliorum manifestat Altissimus incerta et occulta sapientiæ suæ ² ac futurorum, quatenus servis Dei, quibus talia ostenduntur, celerius certiusque credatur, atque hi quos revelata concernunt, formidolosius audiant ea, et se diligentius emendare conentur. Porro revelatio talium ad dona pertinet gratiæ gratis datæ: ideo ordinantur ad utilitatem communem, ut supra dictum est. Et si occultentur vergit in detrimentum boni communis. Hinc manifestatio horum non vanitati, sed virtuti est adscribenda. Sic ergo accipiantur hic recitanda.

In dominica tertia post octavas Paschæ, in prima celebratione cujusdam devotissimi Fratris, Frater præfatus ab exterioribus sensibus alienatus, et factus in spiritu solito sibi more, tanto affectuosius cœpit mentaliter deprecari fontem pietatis immensæ, Deum excelsum, pro pacificatione atque concordia principum christianorum, quanto tunc tristiores audivit rumores de imminente gravi conflictu præcipuorum totius christianæ Religionis magnatum, regum ac ducum. Sicque Frater iste in precibus suis affatus est Dominum: « O misericordissime Deus, usquequo non succurris Ecclesiæ tuæ? quamdiu permittes eam sic conculcari? Ecce principes isti magni, qui modo essent primi in defensione fidei et expugnatione adversariorum Ecclesiæ tuæ, in dilatatione fidelium et cultus tui divini, in confortatione populi christiani, nunc (ut fertur) disponunt se ad impugnandum se invicem. Heu! quanta strages inde consequeretur! Nonne totus populus christianus esset unus exercitus ad dimicandum concorditer contra christianæ Religionis ac fidei inimicos? Et quid tam pravum, tam periculosum in ipso exercitu, sicut divisio, discordia et impugnatio mutua? O quantum gaudent perfidi Turcæ, increduli Sarraceni, omnesque hostes evangelicæ legis, quum tale ac tantum esse malum audiunt in populo christiano! Nonne in sua roborantur malitia? Celeriter quoque ac feliciter prævaliturps se jactant, insipientiamque derident Christianorum. »

Ad hæc et multa consimilia querulosa et deprecatoria verba interna, responsum est desuper Fratri quasi ex ore Christi, deinde ex persona universalis Ecclesiæ. Dixit quippe Salvator: « Videsne ingratitudinem populi christiani et principum horum? Pro modica hereditate terrena exacuunt corda et arma, quum tamen aliter ac melius ad justam suæ dissensionis concordiam possent pertingere. Porro pro recuperanda hereditate mea electa et sancta Terra, in qua redemptionis humanæ complevi mysteria, nullo aut modico fervent zelo. Interim in suis lasciviunt stratis, et longos capiunt somnos, quasi pacata jam sint omnia; nec fratrum suorum, ab infidelibus crudelissime oppressorum, calamitatibus condolent aut succurrunt. Numquid per tales expugnabo incredulos, qui ipsis incredulis sunt pejores? Indecentissime quoque sunt vestiti. Ideo nisi jam resipiscant, arguam eos in furore et rigore justitiæ; et quibus plura donavi, et majora commisi officia, acerbiora infligam supplicia. » Ad hæc et plura hujuscemodi Frater respondit: « O clementissime Christe, Verbum

¹ Ezech. III, 22. — ² Ps. L, 8. æternum propter nos incarnatum et crucifixum, parce, quæso, ignosce et subveni plebi tuæ; præveni, tange, converte corda nostra quamvis excæcata et indurata, ut quæramus et sapiamus quæ tua sunt, sicque unanimiter resistamus hostibus tui honoris, nostræque fidei ac salutis. » Ad hæc Judex respondit supernus: « Scriptum nosti, Semel loquitur Deus ¹. Quoniam in Scripturis suam aperit voluntatem, quid tibi amplius habeo respondere? quid restat consulere? Adverte Scripturam, audi matrem tuam, sponsam meam, sanctam Ecclesiam, quæ inhabitantem se habet Spiritum meum, Spiritum Sanctum, qui omnem docet et suggerit veritatem ². »

Conclusio. — Tunc repente quasi ex persona Ecclesiæ insonuit vox interioribus auribus Fratris: « Audi, fili mi, voces et gemitus matris tuæ, perpende singultus et lamentationes dolorosissimæ, fidelissimæ et affectuosissimæ matris. Pungunt et penetrant me intolerabiles amarissimique dolores, ipsis quoque inferni doloribus quodammodo graviores. Nonne dolor compassionis frequenter excedit dolorem passionis, quemadmodum et in Sponso ac Domino meo propter me et vos cruci affixo? Qualiter puta me excruciari, affligi, imo doloribus absorberi, dum recolo qualis fuerim olim, quam gloriosa, potens et inclyta, omnibus divinorum charismatum affluentiis decorata, toto orbe terrarum longe ac late diffusa, sanctis prælatis undique fulgens, strenuissimis ac virtuosis principibus gaudens, et per eos de adversariis meis præclare triumphans, innumerabilibus turmis devotissimorum religiosorum utriusque sexus coruscans, collegiis quoque innumeris et personis constitutis in sacris Ordinibus, in timore Dei et observantia regulari conversantibus, perornata? Ex quibus omnibus plebs communis mirabiliter ac salubriter ædificabatur, et numero ac merito crevit, in tantum quod et infideles passim et undique convertebantur ad Christum, et mihi incorporabantur. Insuper in quatuor Mendicantium ordinibus gloriabar, in quibus abundavi personis litteratis ac fervidis, regulariter exemplariterque viventibus, per quos saluberrime fructificavi ad conversionem, profectum ac beatitudinem plurimorum. Sed, heu heu heu! jam omnia sunt eversa, deformata et lapsa. Obscuratum est aurum, mutatus est color optimus ³. Et ego ipsa olim tam gratiosa et pulchra, tam potens ac splendida, deformis effecta sum, exsanguis et hispida, egena, infirma et conculcata, atque ad hunc angulum occidentis redacta et coarctata. Nec tanta mea calamitas, angustia et pressura sufficit hostibus meis: quinimo in hoc etiam angulo me conantur opprimere et delere. Jam quatuor patriarchales amisi Ecclesias, et perfidi illi Romanæ quoque Sedis locum et urbem præsumunt adipisci ac demoliri.

« Præterea hoc nunc super omnia me contristat, et viscera caritatis ac pietatis meæ transfodit, dilacerat et extorquet, quod non obstantibus tot ac tantis adversitatibus, cladibus et dimembrationibus mei, video filios meos contra se invicem inflammari, dissidere, confligere, sicque hostium suorum manus juvare, ac illis cooperari, in diminutione conculcationeque mei, imo in dilaniando ac persequendo me matrem suam mœstissimam. Nunc ergo, o filii, redite ad cor, audite me et acquiescite mihi. Ignoscite mutuo, et causas vestras secundum tenorem justitiæ pro-

¹ Job xxxiii, 14. — ² Joann. xiv, 26; xvi, 13. — ³ Thren. iv, 1. sequamini caritative, confugiendo ad superioris vestri judicium, id est Romani Pontificis, aut synodi generalis, quæ certe a Spiritu Sancto dirigitur. Nolite me matrem vestram in filiis meis, proximis vestris, igne et gladio devastare, egenos opprimere ac invicem trucidare. Imo potius per veram contritionem reconciliamini Deo, et condolete proximis et confidelibus vestris, qui ab infidelibus et tyrannis sævissimis quotidie devorantur, gladio, fame, captivitate, tributo vastantur. Quorum filii et filiæ adhuc infantes ad infidelium terras mittuntur, quatenus a sanctissima atque mundissima Christi lege abstracti, imbuantur lege, imo turpissima fæce, superstitiosis figmentis, falsissimisque doctrinis spurcissimi ac immundissimi Mahometi. Hanc fidelissimæ ac desolatissimæ matris vestræ benignæ admonitionem gratanter obedienterque suscipite, et implete. » Ad laudem et gloriam Omnipotentis. Amen.

— Et hæc quidem de Dionysii vita. Ceterum de ipsius scriptis, ut cognoscas librorum ejus elenchum, operæ pretium est illum quem sua manu scriptum ipse reliquit, afferre ut sequitur.

Chapter 3 of 4