Elenchus
OPERUM V. P. DIONYSII
A RELIGIOSIS aliisque venerandis personis, frequenter atque per plures annos, ego frater Dionysius Cartusiensis rogatus sum scribere eis nomina seu titulos opusculorum meorum. Distuli autem hucusque, reputans apud me ne forte hoc ipsum vanitati, non virtuti adscribatur : præsertim quum quidam magnorum sua legantur occultasse opuscula pro posse, quoadusque vixerunt in carne. Sed reclamavit synderesis virtus, submurmurans et affirmans : Etsi bonum est talia ex humilitate celare, melius tamen et fructuosius est ex caritate hujusmodi propalare et communicare ; quum et sacratissimus dicat princeps Apostolorum : Unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes ². In Ecclesiastico quoque legitur : Thesaurus invisus et sapientia abscondita, quæ utilitas in utrisque ³? Ad hoc accedit et confert quod Gabriel dixit archangelus : Qui multos erudiunt ad justitiam, fulgebunt ut stellæ in perpetuas æternitates ⁴. Interea forsan quis dicet : Jam tot et tanta a sanctis catholicis viris, illuminatis doctoribus conscripta sunt, ut opus non sit plura conscribere. Verum ad hoc Joannes Cancellarius Parisiensis respondet : « In mensa sapientiæ, in refectorio militantis Ecclesiæ, in convivio Christi, condecet assidue nova fercula exhiberi, diversaque alimenta proponi, ut cujus internum palatum unum pabulum, aut non, aut minus delectat, aliud provocet. Nam juxta varietatem gustus corporei, invenitur differentia gustus interni ; et quosdam vetera, quosdam nova magis oblectant. »
Hinc inductus, statui prætactæ obtemperare petitioni, potissime tamen ob hoc, quoniam scio quam multa mihi adscribuntur opuscula, quæ non feci : quæ utique tantæ eminentiæ esse queunt, ut tantæ imperitiæ defectuositatisque homini ipsa indecens sit adscribi. Nihilo minus quædam illorum talia forte sunt, ut non mihi dumtaxat, sed et Ordini sancto scandalum consisteret, talia edita esse a fratre religionis tam sanctæ.
Verum, quando ista scribo, ad discernendum opuscula mea ab aliis, non reor sufficere titulos seu nomina opusculorum exprimere, nisi et eorumdem exordia finesque tangantur. Siquidem et a diversis frequenter conscripti sunt libri nominum eorumdem et de eisdem materiis. Istud tamen pro nunc nequeo adimplere, quoniam opuscula ipsa mea, pro maxima parte jam aliis sunt concessa, nec exordiorum ac terminorum ipsorum recordor, nisi quod omnia vel pene omnia finiuntur his verbis :
¹ Ex editionibus Coloniæ ann. 1530, 1532, 1535. — ² I Petr. IV, 10. — ³ Eccli. XLI, 17. — ⁴ Dan. XII, 3.
« Qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen. » Per articulos quoque procedo. Ex stilo, item tenore et forma poterunt probabiliter saltem discerni.
Insuper ad vitandam prolixitatem ac jactantiæ speciem, possem multa summatim perstringere, ita scribendo : Super totam Bibliam scripsi; sed quoniam multi hoc ipsum egerunt, et plures super quosdam Bibliæ libros scripserunt, ex illa brevi summaria perstrinctione expositiunculæ meæ seu commentariola ab aliorum expositionibus et commentariis discerni non possent, cogor sigillatim exprimere ¹.
Denique quantum occurrit memoriæ, primo scripsi :
SUPER LIBRUM PSALMORUM ².
Quinquagenæ primæ Proœmium : Dixit David filius Isai; dixit vir cui constitutum est de Christo Dei Jacob, egregius psaltes Israel : Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. (II Reg. XXIII.)
Quinquagenæ secundæ Proœmium : Testimonium perhibens Deus David, dixit : Inveni David virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas. (Act. XIII.)
Quinquagenæ tertiæ Proœmium : Dedit David confessionem Sancto et Excelso, et de omni corde suo laudavit Dominum, qui fecit illum. (Eccli. XLVII.)
Et librum illum Psalmorum, quantum desuper datum est, litteraliter, allegorice, tropologice et anagogice exposui, quantum textus ipse permisit.
Editum Coloniæ 1531, 1534, 1558.
Parisiis 1539, 1542, 1547, 1553, 1639.
- SUPER SEPTEM PSALMOS POENITENTIALES ³.1 Proœmium : Scrutemur vias nostras, et quæramus, et revertamur ad Dominum. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cœlos. Nos inique egimus et ad iracundiam provocavimus Deum. (Thren. III.)
⁴ Non unum dumtaxat elenchum, sed, diversis temporibus, pro variis personis, plures scripsisse videtur Dionysius noster.2 Etenim reperitur Oxonii, in Bodleiana bibliotheca, Codex ms. XV sæculo exaratus (Rawl. C. 564), cujus exordium sic habet : « Anno MCCCCLXVI, circa festum Nativitatis Domini, fuit venerabilis frater Dionysius Cartusiensis in domo Brugensi, Ordinis Cartusiensis, et portavit secum sequentes hos titulos librorum suorum : qui tunc fuit rector novæ plantationis Ordinis ejusdem, prope Buscum-Ducis. » Deinde leguntur verba Dionysii supra relata : « A religiosis aliisque venerandis personis... » et post hæc, tituli operum CXVIII, sine Proœmiis.
Pari modo, Augustæ Trevirorum, Codex ms. 631 (sæc. XV), exhibet Registrum librorum Patris Dionysii Cartusiensis in Ruræmunda, ab ipso descriptum, articulos complectens CXLI, cum plurimis Proœmiis. Item in libro Trithemii abbatis De scriptoribus ecclesiasticis (Basileæ, 1494) fol. 117 habetur : « De cujus (Dionysii) opusculis ipse per se subjecta quodam indiculo recensuit. » Sequuntur tituli operum CXLIV.
Tribus illis elenchis quandoque utemur ad illustrandum catalogum, ampliorem licet et pleniorem, a Theodorico Loer traditum.
Quum autem non semper eodem ordine procedat nec iisdem verbis constet, in editionibus annorum 1530, 1532 et 1535, Dionysianus ille catalogus; neque, quid genuinum in eo, quid (ut ita dicam) Loerianum sit, satis appareat: quod clarius atque ordinatius in hisce editionibus videbitur, eligemus. Ceterum in ipso textu nihil invenies quod Dionysii non sit aut Loerii.
² Anno 1434 scripsit Dionysius in Psalmos, ut patet infra, t. V, p. 508B; universa autem commentaria super Bibliam absolvit anno 1457, ut videre est in fine Comment. lib. Baruch.
³ In Oxon. elench., secundo loco ponuntur Prophetæ (dempto Baruch), deinde Job, Pauli Epist., IV Evang., VII Epist. can., Actus Apost., Apocalypsis. Post hæc : Pentateuch., Josue, lib. Judicum, etc., lib. Machabæorum et Baruch. — Cf. Cod. ms. Ultraject. (n. 187), in quo legitur: « Expositio in Josue, lib. Judicum, etc., lib. Machabæorum et Baruch. » Item cf. Cod. Lovan. (n. 213).
- SUPER ISAIAM. Proœmium : Isaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei, spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes usque in sempiternum. (Eccli. XLVIII.)
Hunc librum sicut et ceteras veteris Testamenti scripturas, litteraliter spiritualiterque exposui.
Colon. 1534, 1543, 1548, 1557.
- SUPER GENESIM. Proœmium : Dilectus Deo et hominibus Moyses. Dedit illi Dominus legem vitæ et disciplinæ, docere Jacob testamentum, et judicia sua Israel. (Eccli. XLV.)
Colon. 1534, 1548, 1566.
- SUPER EXODUM. Proœmium : Justi sunt omnes sermones mei, et non est in eis pravum quid, neque perversum. (Prov. VIII.)
Colon. 1534, 1548, 1566.
- SUPER LEVITICUM. Proœmium : Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuarum; et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt. (Prov. III.)
Colon. 1534, 1548, 1566.
- SUPER LIBRUM NUMERORUM. Proœmium : Qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat. (Is. XL.)
Colon. 1534, 1548, 1566.
- SUPER DEUTERONOMIUM. Proœmium : Serva mandata et legem quasi pupillam oculi tui. Liga eam in digitis tuis, et in tabulis cordis tui scribe eam. (Prov. VII.)
Colon. 1534, 1548, 1566.
- SUPER LIBRUM JOSUE. Proœmium : Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysis in Prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hereditatem Israel. (Eccli. XLVI.)
Colon. 1535, 1552, 1577.
- SUPER LIBRUM JUDICUM. Proœmium : Judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non sunt aversi a Domino, ut sit memoria illorum in benedictione. (Eccli. XLVI.)
Colon. 1535, 1552, 1577.
- SUPER LIBRUM RUTH. Præfatio : Teste sancto Hieronymo, etc.
Colon. 1535, 1552, 1577.
- SUPER QUATUOR LIBROS REGUM. Proœmium : Reges ex te egredientur. (Gen. XVII.)
Colon. 1535, 1552, 1577.
- SUPER LIBROS PARALIPOMENON. Proœmium : Deus fecit ex uno homine. (Act. XVII.)
Colon. 1535, 1552, 1577.
- SUPER ESDRAM. Proœmium : Lex veritatis fuit in ore ejus. (Malach. II.)
Colon. 1534, 1551, 1572, 1573.
- SUPER NEHEMIAM. Proœmium : Nehemias in memoria multi temporis, qui erexit nobis muros eversos, et stare fecit portas et seras, qui erexit domos nostras. (Eccli. XLIX.)
Colon. 1534, 1551, 1572, 1573.
- SUPER TOBIAM. Proœmium : Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur. (Proverbiorum XXII.)
Colon. 1534, 1551, 1572, 1573.
- SUPER JUDITH. Proœmium : Hæc vocabitur virago. (Gen. II.)
Colon. 1534, 1551, 1572, 1573.
- SUPER ESTHER. Proœmium : Sicut sol oriens in mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus suæ. (Eccli. XXVI.)
Colon. 1534, 1551, 1572, 1573.
- SUPER JOB. Proœmium : Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, et ne deficias quum ab eo corriperis: quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. (Prov. III.)
Colon. 1534, 1551, 1572, 1573.
(SUPER PSALTERIUM, ut supra, n. 1.)
- SUPER LIBRUM PROVERBIORUM. Proœmium : Dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti sapientiam, ecce dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit. (III Reg. III.)
Colon. 1533, 1536, 1539, 1555.
Paris. 1541, 1548, 1549.
- SUPER ECCLESIASTEN. Proœmium : Quemadmodum Salomon tria sortitus sit nomina, et juxta illorum trium nominum interpretationem tria ediderit volumina, ad tres hominum status spectantia, introductum est supra ¹.
Colon. 1533, 1536, 1539, 1555.
Paris. 1541, 1548, 1549.
- SUPER CANTICA CANTICORUM. Proœmium : Gaudebit sponsus super sponsam. (Is. LXII.)
Colon. 1533, 1536, 1539, 1555.
Paris. 1541, 1548, 1549. — Monstrolii 1896.
- SUPER LIBRUM SAPIENTIÆ. Proœmium : Disce ubi sit sapientia. (Baruch III.)
Colon. 1533, 1536, 1539, 1555.
Paris. 1541, 1548, 1549.
- SUPER ECCLESIASTICUM. Proœmium : Mirabantur omnes in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ejus. (Luc. IV.)
Colon. 1533, 1536, 1539, 1555.
Paris. 1541, 1549.
(SUPER ISAIAM, ut supra, n. 3.)
- SUPER JEREMIAM. Proœmium : Hic est fratrum amator et populi Israel, hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Jeremias propheta Dei, vir ætate et gloria mirabilis, et magni decoris habitudine. (II Mach. XV.)
Colon. 1534, 1543, 1548, 1557.
¹ In exordio expositionis libri Proverbiorum.
SUPER THRENOS. Proœmium : Videns Jesus civitatem, flevit super eam. (Luc. xix.) Colon. 1534, 1543, 1548, 1557.
SUPER BARUCH. Proœmium : Dixit Baruch ad principes Juda : Ex ore suo loquebatur Jeremias, quasi legens omnes sermones istos, et ego scribebam in volumine atramento. (Jer. xxxvi.) Colon. 1534, 1543, 1548, 1557.
SUPER EZECHIELEM. Proœmium : Sapientia per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. (Sap. vii.) Colon. 1534, 1543, 1548, 1557.
SUPER DANIELEM. Proœmium : Non faciet Dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas. (Amos iii.) Colon. 1534, 1543, 1548, 1557.
SUPER DUODECIM PROPHETAS MINORES. Proœmium : Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in Prophetis vacabit. (Eccli. xxxix.) Colon. 1533, 1539, 1549, 1568.
SUPER LIBROS MACHABÆORUM. Proœmium : Juda, te laudabunt fratres tui. Manus tua in cervicibus inimicorum tuorum. Catulus leonis Juda. (Gen. xlix.) Colon. 1534, 1551, 1572, 1573.
SUPER MATTHÆUM. Proœmium : Quasi stella matutina in medio nebulæ, et quasi luna plena, et quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei. (Eccli. l.) Colon. 1532, 1533, 1538, 1543. Paris. 1536, 1539, 1541, 1542, 1545, 1548, 1549, 1552, 1554, 1555, 1641 ¹. Venet. 1569, 1576, 1578, 1586. — Lugd. 1579.
SUPER MARCUM. Proœmium : Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum. (Sap. vi.) Colon. 1532, 1533, 1538, 1543. Paris. 1536, 1539, 1541, 1542, 1548, 1549, 1552, 1554, 1555, 1641. Venet. 1569, 1576, 1578, 1586. — Lugd. 1579.
SUPER LUCAM. Proœmium : Doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque in longinquum, et illuminabo omnes sperantes in Domino, et relinquam illam quærentibus sapientiam. (Eccli. xxiv.) Colon. 1532, 1533, 1538, 1543. Paris. 1536, 1539, 1541, 1542, 1545, 1548, 1549, 1552, 1554, 1641. Venet. 1569, 1576, 1578, 1586. — Lugd. 1579.
SUPER JOANNEM. Proœmium : Ego sicut aquæductus exivi de paradiso, et fluvius meus appropinquavit ad mare, quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus. (Eccli. xxiv.) Colon. 1532, 1533, 1538, 1543. Paris. 1536, 1539, 1541, 1542, 1545, 1548, 1549, 1552, 1554, 1555, 1641. Venet. 1569, 1576, 1578, 1586. — Lugd. 1579.
¹ Hæ omnes sunt, multæ licet, veræ proprieque dictæ editiones.
- SUPER OMNES DIVI PAULI APOSTOLI EPISTOLAS. Proœmium : Audite me, quoniam de rebus magnis locuturus sum, et aperientur labia mea ut recta prædicent. Justi sunt omnes sermones mei. (Prov. VIII.)
Colon. 1530, 1532, 1533, 1538, 1540, 1545, 1565.
Paris. 1531, 1535, 1537, 1538, 1539, 1540, 1542, 1543, 1545, 1548, 1551, 1552, 1555.
Venet. 1573.
- MONOPANTON, seu REDACTIO OMNIUM EPISTOLARUM BEATI PAULI in unam ad materias, instantia D. Cardinalis de Cusa. Proœmium : Reverendissimo in Christo Patri ¹.
Antverp. s. a.
Colon. 1531.
Paris. 1551, 1631, 1642.
Lugd. 1547, 1549, 1555. — Venet. 1534.
- SUPER ACTUS APOSTOLORUM. Proœmium : Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. (Prov. III.)
Colon. 1530, 1532, 1533, 1536, 1545, 1546, 1565.
Paris. 1537, 1539, 1540, 1541, 1542, 1548, 1551, 1552, 1554, 1555.
- SUPER SEPTEM EPISTOLAS CANONICAS. Proœmium : Comedite, amici, et bibite; et inebriamini, carissimi. (Cant. v.)
Colon. 1530, 1533, 1536, 1545, 1546, 1565.
Paris. 1537, 1539, 1540, 1541, 1542, 1548, 1551, 1552, 1554, 1555, 1592.
- SUPER APOCALYPSIM. Proœmium : Ecce puer meus electus quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ; ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit. (Is. XLII; Matth. XII.)
Colon. 1530, 1533, 1536, 1545, 1546, 1565.
Paris. 1537, 1539, 1540, 1541, 1542, 1548, 1551, 1552, 1554, 1555, 1592.
- EPITOME sive nobiliores sententiæ totius Bibliæ. Proœmium : Tota sacræ Bibliæ scriptura distinguitur in duo Testamenta, vetus videlicet et novum ².
Colon. 1532.
TITULI OPERUM DOCTRINALIUM ET DE DIVINIS.
- IN LIBROS B. DIONYSII AREOPAGITÆ ³.
Super Angelicam seu cœlestem hierarchiam. Proœmium : Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Jerusalem cœlestem, et multorum millium angelorum frequentiam. (Hebr. XII.)
¹ Hoc Proœmium una est Epistolarum ad Card. de Cusa, de quibus infra, n. 170.
² Vide notam primam ad n. 186.
³ In indice operis cui titulus est : Histoire générale des auteurs sacrés, par le R. P. Dom Remy Ceillier, Paris, Vivès, 1868, legitur pag. 316 : « DENYS LE CHARTREUX. Son commentaire sur les sept lettres de saint Antoine, III, 392. »
Errat indicis auctor. Nunquam Epistolas S. Antonii commentatus est Dionysius Cartusianus; sed hæ Epistolæ sequuntur S. Dionysii Areopagitæ opera, quæ cum commentariis Ven. Dionysii Cartusiani, Coloniæ anno 1536 edita sunt.
Fatendum est verba ipsius R. P. D. Remigii Ceillier (III, 392, col. 2) non omni ambiguitate carere.
Super Ecclesiasticam hierarchiam. Proœmium : Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis, sanctorum minister et tabernaculi veri, quod fixit Deus et non homo. (Hebr. VIII.)
Super libros de Divinis nominibus ¹. Proœmium : Quis ascendit in cælum atque descendit? Quis colligavit aquas quasi in vestimento? Quis suscitavit omnes terminos terræ? Quod nomen est ejus? et quod nomen filii ejus, si nosti? (Prov. XXX.)
Super Mysticam theologiam. Proœmium : Dominus dixit ut habitaret in caligine. (II Par. VI.)
Super undecim epistolas Dionysii. Proœmium : Videte quoniam non solum mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem. (Eccli. XXIV.)
43. IN QUATUOR LIBROS SENTENTIARUM.
Super quatuor libros Sententiarum scripta doctorum scholasticorum famosissimorum reduxi in unum, videlicet Alexandri de Hales, sancti Thomæ, Alberti magni, Bonaventuræ, Ægidii de Roma, Petri de Tarentasia, Richardi de Mediavilla, Guillelmi Parisiensis, domini Guillelmi Antisiodorensis, Henrici de Gandavo, Ulrici, Scoti et Hannibalis.3
Collectaneum in primum librum Sententiarum. Proœmium : Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens. (Eccli. XXXIX.)
Collectaneum in secundum librum Sententiarum. Proœmium : Quis ignorat quod hæc omnia manus Domini fecerit? in cujus manu est anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis. (Job XII.)
Collectaneum in tertium librum Sententiarum. Proœmium : Dixit Gabriel ad Danielem : Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum, ut deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus Sanctorum. Et occidetur Christus. (Dan. IX.)
Collectaneum in quartum librum Sententiarum. Proœmium : Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee : quia aversus est furor meus ab eis. (Osee XIV.)
44. SUMMÆ FIDEI ORTHODOXÆ LIBRI IV, [alias] ENTERIONE, id est MEDULLA OPERUM S. THOMÆ.
Exhelcosis, id est excerptum primæ partis Summæ. Proœmium :4 Neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. (Sap. VII.)
Exhelcosis primæ partis secundæ. Proœmium : Auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam. (Eccli. III.)
Exhelcosis secundæ partis secundæ. Proœmium : Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus. (Ps. XLIV.)
Exhelcosis tertiæ partis. Proœmium : Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. (Prov. III.)
Supplementum Summæ ex scripto ejusdem sancti Thomæ super quartum Sententiarum. Proœmium : Vani sunt omnes homines quibus non subest scientia Dei ².56 (Sap. XIII.)
Venet. 1572, 1585. — Antverp. 1569.
¹ Ven. Dionysius noster, in elencho anni 1466 (Cod. Oxon.), antepenultimo loco hæc scripsit : « Super librum de Divinis nominibus, pro parte, et adhuc occupor. »
² Hoc Proœmium deest in editis.
SACRÆ THEOLOGIÆ EPITOME [seu] EXHELCOSIS EX SUMMA D. GUILLELMI ANTISIODORENSIS ¹. Proœmium : Sicut vera dilectione diligitur Deus super omnia.
SUPER BOETIUM DE CONSOLATIONE PHILOSOPHIÆ, litteraliter et mystice. Proœmium : Homo sanctus in sapientia manet sicut sol, stultus sicut luna mutatur ². (Eccli. xxvii.) Colon. 1540.
EXPOSITIO LIBRORUM JOANNIS CLIMACI ³. Proœmium : Vidit Jacob in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum, angelosque Dei ascendentes et descendentes per eam, et Dominum innixum scalæ, dicentem sibi : Ego sum Dominus, etc. (Gen. xxviii.) Colon. 1540.
TRANSLATIO LIBRORUM JOANNIS CASSIANI AD STILUM FACILLIMUM. Proœmium : Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. (Ps. cxviii.) Colon. 1540.
ENARRATIO HYMNORUM PRÆSERTIM VETERUM. Proœmium : Implemini Spiritu Sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, gratias agentes pro omnibus. (Ephes. v.) Colon. 1533, 1546, 1558. Paris. 1537, 1539, 1540, 1541, 1542, 1548, 1551, 1552, 1554, 1555.
DE EXEMPLIS ET DOCUMENTIS AUTHENTICIS. Proœmium : Sapientiam Sanctorum narrant populi, et laudem eorum nuntiat Ecclesia. (Eccli. xliv.) Colon. 1532.
DE ENTE ET ESSENTIA. Proœmium : Quemadmodum Aristoteles profitetur, rerum aliquæ sunt universales, aliquæ particulares ⁴. (Aristot., Peri hermen. 7.)
DE SCIENTIA UNIVERSALIUM ⁵. Proœmium : Desiderabilius est de sublimibus, imo de uno alto ente paucum scire, quam de declivibus multam habere agnitionem. (Aristot., in 2 Cœli.)
COMPENDIUM PHILOSOPHICUM, seu elementatio philosophica. Proœmium : Pretiosior est sapientia cunctis opibus : et omnia quæ desiderantur, huic non valent comparari. (Prov. iii.) Colon. 1532.
¹ Deest in editis. — Summa D. Guillelmi Antisiodorensis sic incipit : « Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium. Sicut enim vera dilectione diligitur Deus propter seipsum super omnia, etc. »
² Hoc Proœmium deest in editis.
³ In elencho anni 1535, pro n. 47 et 48 habetur : Archetypus salutis, duobus libris admiranda majorum facta, posteris imitanda describens. Libri primi Proœmium : Vidit Jacob... Libri secundi Proœmium : Declaratio sermonum...
⁴ H. de L'Espy, in Vita D. Dionysii Cartusiani quam præmisit tractatui ejusdem De contemptu mundi (Parisiis 1649), loquens de libro De ente et essentia, addit : « Qui etiamnum inter opera ejus reperitur. » Verum tractatus De ente et essentia inter opera D. Dionysii edita hucusque non reperitur. — Hunc tractatum Dionysius, antequam monachus fieret, « illico post adepta magisterii insignia scripsit ». (Supra, p. xxiv.) In prima elenchi editione nulla est hujus mentio.
⁵ Deest in editis.
COMPENDIUM THEOLOGICUM, seu elementatio theologica. Proœmium : Comparate vobis sapientiam sine argento, et collum vestrum subjicite jugo ejus. (Eccli. li.)
DE LUMINE CHRISTIANÆ THEORIÆ ¹.
Proœmium libri I : Omnis processio secundorum a primo, et conversio eorumdem, per similitudinem efficitur utrorumque.
Proœmium libri II : Beatus homo quem tu erudieris. (Ps. xciii.)
Hos duos libros præclarissimos, nuper in exordio secundi tomi Minorum operum Dionysii [Colon. 1532], dedimus in lucem : tametsi articulo li offenderimus mutilum exemplar. Si cuipiam integrum occurrerit, in gratiam piorum proferat in lucem. Quod et de libris de Divina essentia perditis ² petitur.
DIALOGUS INTER PHILOSOPHUM ET THEOLOGUM ³.
DIALOGION DE FIDE CATHOLICA contra gentiles, continens octo libros partiales. Proœmium : Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens; justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum. Quis non timebit te et magnificabit nomen tuum? quia tu solus pius es. Tu enim, Domine, creasti omnia, et propter voluntatem tuam creata sunt. Tu solus omnium dominaris, et in ditione tua cuncta sunt posita, quoniam tu solus æternus et independens es. (Apoc. xv; iv; Esther xiii.)
CONTRA PERFIDIAM MAHOMETI, ET CONTRA MULTA DICTA SARRACENORUM libri quatuor.7 Proœmium : Regi magno ac præpotenti Imperatori Sarracenorum, omnibusque legis Mahometi doctoribus atque cultoribus, quidam christianus religiosus, etc.
DIALOGUS DISPUTATIONIS INTER CHRISTIANUM ET SARRACENUM de lege Christi et contra perfidiam impiissimi Mahometi ⁴.8 Proœmium : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam æternam. (Joann. iii.)
EPISTOLA AD PRINCIPES CATHOLICOS PARÆNETICA DE INSTITUENDO BELLO ADVERSUS TURCAM.9 Proœmium : Universis Principibus christianis, etc.
Colon. 1530, 1532, 1533, 1559.
- CONTRA ARTES MAGICAS ET ERRORES WALDENSIUM. Proœmium : Cave ne imitari velis abominationes illarum gentium; nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem, aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria,
¹ Sic in Codice Trevirensi, et apud Trithemium. In Codice autem Oxoniensi legimus : De lumine theoricœ intuitionis.
² Vide infra, n. 64. Mirum quod in Oper. minor. t. II, Coloniæ, 1532, ad titulum tractatus De lumine christianæ theoriæ adjungitur : seu De divina essentia.
³ Ita habetur in prima editione catalogi, in Cod. Trevir., et in elencho Trithemii. Deest in editis.
⁴ Ad n. 58 et 59 : Prodierunt Coloniæ, anno 1533, Dionysii Cartusiani contra Alcoranum et sectam Mahometicam libri quinque. nec sit maleficus neque incantator, nec qui pythones consulat, neque divinos, et quærat a mortuis veritatem. Omnia enim hæc abominatur Dominus. (Deut. XVIII.)¹
CONTRA SUPERSTITIONES. Proœmium : Dominum Deum tuum timebis, et ipsi soli servies. (Deut. VI.)
DE NATURA ÆTERNI ET VERI DEI. Proœmium :10 Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum. Ipse enim Unigenitus Dei Patris in hoc natus est, et ad hoc venit in mundum, ut testimonium perhibeat veritati. (I Joann. v; Joann. XVIII.)
DE DIVINA ESSENTIA. Proœmium : Omnis processio ². Nondum est inventum ³.
DE VENUSTATE MUNDI ET PULCHRITUDINE DEI. Proœmium : Unus est Altissimus, creator omnium omnipotens, rex metuendus nimis, sedens super thronum, dominans Deus. (Eccli. I.)
CREATURARUM IN ORDINEM AD DEUM CONSIDERATIO THEOLOGICA. Proœmium : Delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. (Ps. XCI.)
DE DISTANTIA PERFECTIONIS DIVINÆ ET HUMANÆ. Proœmium : Estote perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est. (Matth. V.)
DE MUNIFICENTIA ET BENEFICIIS DEI. Proœmium : Anima mea desideravit te in nocte, o Unigenite Patris æterni, sed et spiritus meus in præcordiis meis sitivit in te. (Is. XXVI.)
DE LAUDIBUS SUPERLAUDABILIS DEI. Proœmium : O Deus præstantissime, tu bonus naturaliter, Dominator altissime.
LAUDES DEI DEVOTISSIMÆ. Proœmium : Tu, Domine Deus noster, naturaliter bonus es.
¹ In volumine cui inscribitur : D. Dionysii Cartusiani contra Alcoranum... (ut supra, n. 59 in nota), ad calcem Proœmii auctoris, editor D. Petrus Blomevenna ait : « Statueram, hisce libris, ea quæ idem auctor contra artes magicas et errores Waldensium scripsit adjicere, quibus habetur exordium : Cave ne imitari velis. At quum nusquam gentium reperire possim, cogor proposito abstinere. Oro tamen te, pie Lector, si uspiam investigari queant, eorum nobis copiam facias. »
² Hoc Proœmium legitur in prima editione elenchi; in ceteris vero, nullum. Apud Trithemium, Proœmium est : Scimus quoniam..., ut in tractatu præcedenti (n. 63); imo in Codice Ultrajectensi, sub titulo De divina essentia datur præcedens tractatus.
³ Vide n. 55 in fine. — In Cod. Oxon. et Trevir. notatur (sine Proœmio) liber De divina essentia.
DE DONIS SPIRITUS SANCTI libri IV. Proœmium : Quis hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus? nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum tuum de cœlis. (Sap. IX.)
HORÆ DE SANCTISSIMA TRINITATE. Proœmium :11 Adsit nobis semper immensa tua clementia, Deus omnipotens, Trinitas adoranda.
HORÆ DEVOTISSIMÆ DE PASSIONE DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI.12 Proœmium : Deus, in adjutorium meum intende. (Ps. LXIX.)
MEDITATIONES SIVE DE MODO RECORDATIONIS DOMINICÆ PASSIONIS.13
Hunc librum aliqui eumdem asserunt jam olim evulgatum sub titulo : De vita et beneficiis Salvatoris, cujus orationes habent plerumque exordia : Benedico et gratias ago tibi, Domine. Proœmium autem est : Si desideras perfecte mundari a vitiis, si nobiliter ditari in virtutibus, si altissime illuminari in Scripturis, si gloriose triumphare de inimicis, si copiose consolari in adversis, si devote conversari in terris, si frequenter compungi in cubilibus, si dulciter flere in orationibus, si frequenter accendi in meditationibus, si perseverare in bonis actibus, si repleri spiritualibus gaudiis, si rapi in excessu mentis, si diversis frui secretis, si feliciter mori in extremis, si perenniter regnare in cœlis : exerce te in vita et in passione Jesu Christi Filii Dei¹.
- EXPOSITIO DOMINICÆ PASSIONIS SECUNDUM QUATUOR EVANGELISTAS². Proœmium : Reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus. (Rom. V.)
Colon. 1533, 1537, 1542.
EXPOSITIO MISSÆ. Proœmium : Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus, escam dedit timentibus se.14 (Ps. CX.)
DIALOGUS DE CELEBRATIONE ET SACRAMENTO ALTARIS³.15 Proœmium : Quicumque manducaverit panem hunc et biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. (I Cor. XI.)
DIALOGUS AUREUS INTER CHRISTUM ET SACERDOTEM⁴.16
TRACTATUS DE SACRA COMMUNIONE FREQUENTANDA. Proœmium : Qui præest, in sollicitudine præsit.17 (Rom. XII.)
¹ Tractatus De vita et beneficiis Salvatoris editus est s. l. et a.; et Paris. 1502.
² Inter Sermones de Sanctis.
³ In elencho Oxoniensi additur : « Impressus est. » Vide supra, p. l, nota 1.
⁴ In prima editione elenchi, in Cod. Trevir., et apud Trithemium, a præcedenti distinguitur. Deest in editis.
SERMONES SEX DE VENERABILI SACRAMENTO. Proœmium : Caro mea vere est cibus. (Joann. VI.)
DE LAUDIBUS BEATISSIMÆ VIRGINIS MARIÆ libri IV. Proœmium :18 Quæ est ista, quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, etc. (Cant. VI.)
DE PRÆCONIO ET DIGNITATE EJUSDEM libri IV. Proœmium :1920 Inimicitias ponam inter te et mulierem; ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus. (Gen. III.)
DE MUTUA COGNITIONE BEATORUM IN PATRIA.21 Proœmium : Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ in agnitione ejus. (Ephes. I.)
DE SANCTORUM RELIQUIARUMQUE VENERATIONE, ET MODO AGENDI PROCESSIONES.22 Proœmium : Zelus domus tuæ comedit me. (Ps. LXVIII.)
TITULI OPERUM QUIBUS FORMANTUR STATUS HOMINUM.
- DE CAUSA DIVERSITATIS EVENTUUM HUMANORUM ¹.23 [Proœmium : « Quæstio parvitati meæ ab Excellentia vestra (D. Card. de Cusa), o Reverende Præceptor. »] ²
Colon. 1534, 1551, 1572, 1573.
DE DEFORMATIONE ET REFORMATIONE ECCLESIÆ ³. Nondum inventum.
DE AUCTORITATE ET OFFICIO SUMMI PONTIFICIS. Proœmium : Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. (Matth. XI.)
DE POTESTATE ET JURISDICTIONE SUMMI PONTIFICIS.24 Proœmium : Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia, et Deus expugnabit pro te. (Eccli. IV.)
DE AUCTORITATE GENERALIUM CONCILIORUM.25 Proœmium : Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. His amplius, fili mi, ne requiras.26 (Eccle. XII.)
¹ Editum est ad calcem Enarrationum in Job.
² Quæ in elencho omissa sunt, sed alias inveniuntur, uncis [ ] inclusa posuimus.
³ Citatur in Cod. Oxon., et Trevir., et apud Trithemium.
- DE VITA ET REGIMINE PRÆSULUM. Proœmium : Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. (Act. XX.)
Colon. 1532, 1559.
- DE OFFICIO, VITA ET REGIMINE ARCHIDIACONORUM. Proœmium : Judicium durissimum in his qui præsunt fiet. (Sap. VI.)
Colon. 1532, 1559.
- DE REGIMINE PRÆLATORUM. [Proœmium : Præbete aures, vos qui continetis multitudines. (Sap. VI.)]
Aschaffenburgi 1620.
DE OFFICIO LEGATI. Nondum inventum ¹.
DE VITA ET STATU CANONICORUM, SACERDOTUM ET MINISTRORUM ECCLESIÆ. Proœmium : Maledictus homo qui facit opus Dei negligenter. (Jer. XLVIII.)
S. l. a. et typ. n. — S. l. et a. (Jehan Frellon). — S. l. et a. (Jehan Petit).
Colon. s. a., 1532, 1559, 1670, 1683.
Paris. 1531. — Antverp. 1517, 1529, 1532. — Gandavi 1645. — Leodii 1706. — Lovanii 1712.
- DIALOGUS SIVE COLLOQUIUM INTER PATRONUM ET CANONICUM [seu DE PLURIUM BENEFICIORUM USURPATIONE] ². Proœmium : Quoniam me peccatorem gravem intueor, quid mirum si per me ipsum Deum judicem justum accedere vereor.
Colon. 1530, 1532, 1540.
Paris. 1649. — Lugd. 1561, 1564, 1579, 1585, 1587, 1608.
Antverp. 1551. — Lovanii 1576.
- DE VITA ET REGIMINE CURATORUM. Proœmium : Sacerdotes sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus : incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt. (Lev. XXI.)
Colon. 1532, 1559.
DE HONESTA CONVERSATIONE CLERICORUM. Proœmium : Obsecro vos in Domino ³. (Ephes. IV.) Nondum inventum ⁴.
DE DOCTRINA SCHOLARIUM. Proœmium : Quemadmodum Aristoteles in libro ait Politicorum : Sicut omnium animalium optimum est homo, si scientiis atque virtutibus decoretur, sic inter animantia universa vilissimum pravissimumque consistit, si rationis gubernaculo derelicto, per vitiorum devia gradiatur, ignorantiæ tenebris se involvens.
Colon. 1532, 1559. Paris. 1632.
¹ Hunc tractatum inter codices manuscriptos bibliothecæ Cardinalis Nicolai de Cusa, in xenodochio Cusano (Cues) asservatos, reperire sperabamus, sed frustra. Vide Serapeum, n. 23, 1864 : Die Handschriften-Sammlung des Cardinals Nicolaus von Cusa. Von D. Fr. Xav. Kraus.
² Vide Oper. minor. t. I (1532), fol. 469.
³ Sic in elenchi editione anni 1530; in ceteris vero non datur Proœmium.
⁴ In opusculo De arcta via salutis (n. 139), articulus xxxv hunc titulum præfert : De honesta conversatione clericorum : Obsecro vos in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis. (Ephes. IV.)
- DE VITA NOBILIUM. Proœmium : Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. (I Reg. II.)
Colon. 1532, 1559.
- DE REGIMINE PRINCIPUM libri III. Proœmium : Audite, reges ac duces, et intelligite, principes; discite, judices finium terræ: diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis. Si delectamini sedibus et sceptris, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis. (Sap. VI.)
Colon. 1532, 1559.
DIALOGUS INTER CHRISTUM ET PRINCIPEM. Nondum inventum.
DIALOGUS INTER CHRISTUM ET PRINCIPISSAM [SEU DE VITA ET REGIMINE PRINCIPISSÆ]. Proœmium : Illumina, Domine Deus meus, oculos meos, ne unquam obdormiam in morte. (Ps. XII.)
Colon. 1532, 1559.
- DE VITA MILITARIUM. Proœmium : Labora sicut bonus miles Christi. (II Tim. II.)
Colon. 1532, 1559.
- DE VITA MERCATORUM, ET JUSTO PRETIO RERUM. Proœmium : Nolite facere iniquum in judicio, in regula, in pondere, in mensura; nec decipiet unusquisque proximum suum. (Lev. XIX.)
Colon. 1532, 1559.
- DE REGIMINE POLITIÆ. Proœmium : Secundum judicem populi, sic et ministri ejus; et qualis est rector civitatis, tales et inhabitantes in ea. (Eccli. X.)
Colon. 1532, 1559.
- DE LAUDABILI VITA CONJUGATORUM. Proœmium : Dixit Dominus Deus: Non est bonum hominem esse solum, faciamus ergo ei adjutorium simile sibi. (Gen. II.)
Colon. 1532, 1559.
- DE [LAUDABILI ¹] VITA VIDUARUM. Proœmium : Eo quod castitatem amaveris. (Judith XV.)
Colon. 1532, 1559.
- DE LAUDABILI VITA VIRGINUM. Proœmium : Virgo cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. (I Cor. VII.)
Colon. 1532, 1559.
- INTER JESUM ET SENEM DIALOGUS. Proœmium : Ne indigneris, quæso, bone Jesu, si loquar ad te Dominum Deum meum, quum sim pulvis et cinis. (Gen. XVIII.)
Daventriæ 1491.
Colon. 1532, 1559.
- INTER JESUM ET PUERUM DIALOGUS. Proœmium : Complexans Jesus parvulos, imposuit manus super illos, et benedixit eos. (Marc. X.)
Daventriæ 1491.
Colon. 1532, 1559.
¹ Vide Oper. minor. t. II (1532), fol. 340 V°.
DE VITA ET EXEMPLIS PATRUM ANTIQUORUM. Nondum inventum ¹.
INSTITUTA ET COLLATIONES PATRUM SECUNDUM DIONYSIUM ².
DE INSTITUTIONE ET REGULA ORDINIS CARTUSIENSIS ³.
DE PRÆCONIO SIVE LAUDE ORDINIS CARTUSIENSIS. Proœmium : Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. (Galat. v.) Colon. 1532, 1559.
ENARRATIO IN TERTIAM REGULAM SANCTI FRANCISCI. Proœmium : Quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia, et super Israel Dei. (Galat. vi.) Colon. 1534. Neapoli 1619.
DE REFORMATIONE CLAUSTRALIUM ⁴. Proœmium : Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis. (I Cor. xiv.) Colon. 1532, 1559.
DE REFORMATIONE MONIALIUM. Proœmium : Vox sponsi : Aperi mihi, soror mea sponsa. (Cant. v.) Colon. 1532, 1559.
DE VITA SOLITARIA ⁵. Proœmium : Sedebit solitarius et tacebit, quia levabit se supra se. (Thren. iii.)
DE VITA ET FINE SOLITARII. Proœmium : Super quem requiescet spiritus meus, ait Deus benedictus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos? (Is. lxvi.) Colon. 1532, 1559.
DE LAUDE ET PRÆCONIO SOLITARIÆ VITÆ ⁶. Proœmium : Dixit Jesus discipulis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. (Marc. vi.) Colon. 1532, 1559.
DE VITA INCLUSARUM. Proœmium : Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine! (Ps. xxx.) Colon. 1532, 1559.
¹ Cf. opusculum superius memoratum (n. 50), cui titulus est : De exemplis et documentis authenticis.
² In prima tantum editione elenchi citatur. Deest in editis.
³ Citatur etiam in elencho Trevirensi et apud Trithemium. Deest in editis.
⁴ Epistola scripta monachis S. Trudonis, O. S. B. (sic in fine Cod. ms. Bruxellensis 9685; item in Cod. Cartusianæ domus Siligniaci.)
⁵ Deest in editis. Verum tractatus De laude et præconio solitariæ vitæ (n. 120) habet articulum v, sic incipientem : Sedebit solitarius, etc. Imo in opusculo De arcta via salutis (n. 139), articuli xxxiv initium est : Sedebit etc., et titulus : De vita solitaria.
⁶ In Codice ms. Ultrajectensi n. 85, sæculi xv, tractatus hujus titulus est : De vita solitaria sive solitariorum, cum Proœmio : Dixit Jesus discipulis.
TITULI EORUM OPERUM QUÆ PRÆMISSOS STATUS IN FELICEM DIRIGUNT FINEM.
- SERMONUM OPUS PRIMUM DE TEMPORE, CUM ENARRATIONIBUS EVANGELIORUM ET EPISTOLARUM DOMINICALIUM AD SÆCULARES. Proœmium : Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. (Malach. II.)
Colon. 1533, 1537, 1542.
Paris. 1544.
- SECUNDUM OPUS AD EOSDEM EODEM MODO DE SANCTIS. Proœmium : Laudemus viros gloriosos et parentes nostros. (Eccli. XLIV.)
Colon. 1533, 1537, 1542.
Paris. 1544.
- SERMONUM OPUS TERTIUM DE TEMPORE AD RELIGIOSOS. Proœmium : Fratres sancti, vocationis cœlestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis vestræ Jesum. (Hebr. III.)
Colon. 1533, 1537, 1542.
Paris. 1544.
- QUARTUM OPUS SERMONUM AD RELIGIOSOS DE SANCTIS. Proœmium : Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem hæc est, immaculatum se custodire ab hoc sæculo. (Jacob. I.)
Colon. 1533, 1537, 1542.
Paris. 1544.
- SUMMA DE VITIIS ET VIRTUTIBUS, SIVE ILLUMINATORIUM SALUTARIS SCIENTIÆ. Proœmium : Qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. (Jacob. V.)
Colon. 1533.
- CONTRA PLURALITATEM BENEFICIORUM. Proœmium : Lata porta et spatiosa via est quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. Quam angusta porta et arcta via est quæ ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam! (Matth. VII.)
Colon. 1532, 1559.
Paris. 1670.
- CONTRA SIMONIAM LIBER PRIMUS. Proœmium : Gratis accepistis, gratis date. (Matth. X.)
Colon. 1532, 1559.
- CONTRA SIMONIAM LIBER SECUNDUS. Proœmium : Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. (Act. VIII.)
Colon. 1532, 1559.
- CONTRA AVARITIAM, [ad quamdam viduam ¹] epistola. Proœmium : Venerabili ac devotæ personæ.
Colon. 1532, 1559.
¹ Vide Oper. minor. t. II (1532), fol. 348 V°.
- CONTRA AMBITIONEM. Proœmium : Reges gentium dominantur corum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Vos autem non sic; sed qui major est in vobis, fiat sicut minor; et qui præcessor est, sicut ministrator. (Luc. XXII.)
Colon. 1532, 1559.
CONTRA VITIUM PROPRIETATIS MONACHORUM ¹. Proœmium : Primo videndum quid dicatur peculium.
CONTRA DETESTABILEM CORDIS INORDINATIONEM IN DIVINIS LAUDIBUS, alias inscriptum LAUS CARTUSIANA. Proœmium : Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. (Eccle. X.)
Colon. 1534. Monstrolii 1894.
- DE MODO DEVOTE PSALLENDI ². Proœmium : In omni opere David dedit confessionem Deo sancto et excelso in verbo gloriæ. De omni corde suo laudavit Dominum, et dilexit Deum qui fecit illum. (Eccli. XLVII.)
Colon. 1531, 1534, 1558.
Paris. 1539, 1553.
Monstrolii 1892, 1894.
- DE MODO ET ORDINE JUDICANDI ET CORRIPIENDI. Proœmium : Quæstionem mihi proposuisti.
Colon. 1532.
DE ACTU VISITATIONIS. Nondum inventum.
DE GRAVITATE ET ENORMITATE PECCATI. Proœmium : Deus solus est, et nemo avertere potest cogitationes ejus. Idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor. (Job XXIII.)
Colon. 1530, 1533, 1540.
Paris. 1649. — Lugd. 1561, 1564, 1579, 1585, 1587, 1608.
Antverp. 1551. — Lovanii 1576.
- SPECULUM SIVE DIALOGUS DE CONVERSIONE PECCATORUM ³. Proœmium : Convertere ad Dominum Deum, quoniam corruisti in iniquitate tua. (Osee XIV.)
Alosti 1473. — Bisuntii 1488.
Amstelodami s. a. — Lovanii s. a.; 1576.
Colon. 1530, 1533, 1540.
Paris. 1649. — Lugd. 1561, 1564, 1579, 1585, 1587, 1608. — Antverp. 1551.
- DE ARCTA VIA SALUTIS, ET CONTEMPTU MUNDI. Proœmium : Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te : utique facere judicium, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. (Mich. VI.)
Colon. 1530, 1533, 1534, 1540, 1577.
Paris. 1649. — Lugd. 1561, 1564, 1570, 1579, 1585, 1587, 1601, 1608.
Antverp. 1551. — Lovanii 1576. — Leodii 1854.
¹ Deest in editis. Vide tamen articulos VIII-XVII opusculi De reformatione claustralium (n. 116).
² Editum in fine Commentariorum super Psalmos, pro Conclusione, et inter Opuscula ad theoriam mysticam.
³ In elencho Oxoniensi additur : « Impressus est. » Vide supra, p. L, nota 1.
- SPECULUM AMATORUM MUNDI. Proœmium : Videte quomodo caute ambuletis : non quasi insipientes, sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. (Ephes. v.)
S. l. et a.
Colon. 1530, 1533, 1540, 1577, 1587, 1601.
Paris. 1649. — Lugd. 1561, 1564, 1579, 1585, 1587, 1608.
Antverp. 1551. — Lovanii 1576.
- INSTITUTIO SIVE EXHORTATORIUM NOVITIORUM. Proœmium : Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. (Luc. IX.)
Daventriæ 1491.
Colon. 1531, 1534, 1559.
Paris. 1621. — Antverp. 1556. — Monachii 1603. — Monstrolii 1891.
- DE VOTIS ET PROFESSIONE RELIGIOSORUM [seu DE PROFESSIONE MONASTICA ¹]. Proœmium : Excellentiorem viam vobis demonstro. Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. (I Cor. XII et XIII.)
Colon. 1531, 1534, 1559.
Paris. 1621. — Antverp. 1556. — Monachii 1603. — Monstrolii 1891.
- [DE OBEDIENTIA SUPERIORIBUS PRÆSTANDA TRACTATULUS FRUCTUOSISSIMUS. Proœmium : Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Rom. XIII ².]
Colon. 1534.
Neapoli 1619.
- DE FRUCTUOSA TEMPORIS DEDUCTIONE. Proœmium : Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. (Ps. CXVIII.)
Colon. 1531, 1534.
Paris. 1621. — Antverp. 1556. — Monachii 1603. — Monstrolii 1891.
DE TRIPLICI VIA. Nondum inventum ³.
DE VIA PURGATIVA. Proœmium : Volens purgari de peccatis, gratiam et indulgentiam consequi salutarem, in Scripturis illuminari, et tandem Christo totus inardescere.
Colon. 1532, 1559.
- DE VIA PURGATIVA EXERCITIUM. Proœmium : Sicut dicit Apostolus : Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi, mundus enim stultam reputat sapientiam Dei. (I Cor. I.)
Antverp. 1492.
Colon. 1532.
- DE MORTIFICATIONE VIVIFICA ET REFORMATIONE INTERNA. Proœmium : Pro omnibus mortuus est Christus, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est. (II Cor. v.)
Colon. 1531, 1534.
Paris. 1621. — Antverp. 1556. — Monachii 1603. — Monstrolii 1891.
¹ Vide Opusc. aliquot... (ut in nota 3) fol. 64.
² Editum ad calcem Dialogi De fide catholica (n. 57).
³ In ipso volumine cui titulus est : D. Dionysii Cartus. Opuscula aliquot quæ spirituali vitæ etc., Coloniæ, 1534, Tractatus VIII hunc titulum habet : De triplici via ad sapientiam, Hugonis Cartusiani.
- DE FONTE LUCIS AC SEMITIS VITÆ. Proœmium : Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc? Quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis, prævaricatores vero corruent in eis. (Osee XIV.)
Colon. 1530, 1540.
Paris. 1649. — Lugd. 1561, 1564, 1579, 1585, 1587, 1608.
Antverp. 1551. — Lovanii 1576.
- DE REMEDIIS TENTATIONUM. Proœmium : Militia est vita hominis super terram. (Job VII.)
Colon. 1532, 1559.
Dilingæ 1589.
- DE DISCRETIONE SPIRITUUM. [Proœmium : Spirituum ponderator est Dominus. Prov. XVI.]
Aschaffenburgi 1620.
- DE PASSIONIBUS ANIMÆ. Proœmium : Primus homo de terra terrenus; secundus homo de cælo cælestis. Igitur sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis. (I Cor. XV.)
Colon. 1533.
- DE PURITATE ET FELICITATE ANIMÆ. Proœmium : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. (Matth. V.)
Colon. 1533.
- CORDIALE SIVE PRÆCORDIALE. Proœmium : Quid, dilecte mi? Quid, dilecte cordis mei? Quid est, amantissime frater? Ne dederis cor tuum vanitati, neque dispergas animam tuam in multis. (Prov. XXXI.)
Colon. 1530, 1540, 1577.
Paris. 1649. — Lugd. 1561, 1564, 1579, 1585, 1587, 1608.
Antverp. 1551. — Lovanii 1576.
- DE CUSTODIA CORDIS ET PROFECTU SPIRITUALI. Proœmium : Gratia super gratiam mulier sancta, pudorata et tacita. (Eccli. XXVI.)
Colon. 1531, 1534.
Paris. 1621. — Antverp. 1556. — Monachii 1603. — Monstrolii 1891.
- DE GAUDIO SPIRITUALI. Proœmium : Deus spei repleat nos omni gaudio et pace in credendo, ut abundemus in spe et virtute Spiritus Sancti. (Rom. XV.)
Colon. 1532.
- DE PACE INTERNA. Proœmium : Deus patientiæ et solatii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum, ut unanimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi. (Rom. XV.)
Colon. 1532.
DE ELEVATIONE MENTIS IN DEUM. Nondum inventum.
DE ORATIONE. Proœmium : Oportet semper orare et non deficere. (Luc. XVIII.)
Colon. 1532.
- DE MEDITATIONE. Proœmium : Cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. (Job XX.)
S. l. 1530. — Colon. 1534.
Monstrolii 1894.
DE CONTEMPLATIONE libri III. Proœmium : Sapientiam amavi et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam eam mihi assumere, et amator factus sum formæ illius. (Sap. VIII.)
SONUS EPULANTIS. Proœmium : Omnes qui credebant erant pariter et habebant omnia communia.2728 Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat. (Act. II.)
INFLAMMATORIUM DIVINI AMORIS. Proœmium : Quid Dominus Deus tuus requirit a te, nisi ut diligas eum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et ex omnibus viribus, et ambules in viis ipsius?29 (Deut. VIII et XI.)
DIALOGUS DE CARITATIS PROFECTU.30 Nondum est inventum.
DIALOGUS DE PERFECTIONE CARITATIS. [Proœmium : Super omnia caritatem habete, etc. Coloss. III.]
DE REGULIS VITÆ CHRISTIANORUM libri II. Proœmium :3132 Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. (I Joann. II.)
DE PARTICULARI JUDICIO IN OBITU SINGULORUM. Proœmium : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum.33 (II Cor. V.)
Colon. 1532, 1535, 1571, 1591, 1595, 1602.
Paris. 1543, 1547, 1551, 1555. — Venet. 1574, 1578.
Lugd. 1591. — Duaci 1638.
- DE QUATUOR HOMINIS NOVISSIMIS. Proœmium :34 Gens absque consilio est et sine prudentia. Utinam saperent et intelligerent, ac novissima providerent. (Deut. XXXII.)
Gebennis, s. a. — S. l. 1486. — Delphii 1487.
Colon. 1532, 1535, 1546, 1568, 1573, 1578, 1591, 1595, 1602, 1608, 1614, 1626, 1693.
Paris. 1543, 1547, 1548, 1551, 1555. — Lugd. 1558, 1566, 1574, 1579, 1588, 1591.
Venet. 1568, 1574, 1578. — Antverp. 1554. — Duaci 1627, 1638, 1639. — Lovanii 1578.
Augustæ Vindelicorum 1756. — Neapoli 1844.
COLLATIONES DUÆ PRO CAPITULO GENERALI ORDINIS CARTUSIANI ¹.
COLLATIO MISSA CAPITULO GENERALI FRATRUM MINORUM DE OBSERVANTIA ².
EPISTOLÆ MULTÆ AD CARDINALEM NICOLAUM DE CUSA LEGATUM ³.
¹ Deest in editis.
² Ann. 1464. Deest in editis, sed excerptum exstat Monachii (Cod. ms. 9068).
³ Cf. n. 37 et 85.
EPISTOLA AD EPISCOPUM LEODIENSEM JOANNEM DE HYNSBERCH ¹.
EPISTOLA AD EPISCOPUM LEODIENSEM LUDOVICUM DE BURBON ².
EPISTOLA AD EPISCOPUM MONASTERIENSEM, DUCEM BAVARIÆ ³.
EPISTOLA AD EPISCOPUM TRAJECTENSEM DAVID DE BURGUNDIA ⁴.
EPISTOLA AD EXSECUTORES TESTAMENTI DOCTORIS DIVI JOANNIS DE LOVANIO. Colon. 1532.
[EPISTOLA AD MAGISTRUM QUEMDAM COLONIENSEM ⁵.] Colon. 1608.
EPISTOLA AD PRINCIPES GELDRIÆ ⁶. Colon. 1608.
EPISTOLA DE CURSU PUERORUM AD S. MICHAELEM. Proœmium : Desuper illustrari ⁷.
EPISTOLA CONTRA DESPERATIONEM ⁸.
EPISTOLA PRO QUODAM TRIBULATO. Proœmium : Carissime pater, vestræ afflictioni multum condoleo; tamen si informationem accipere vultis, in promptu est medicina ⁹.
EPISTOLA CONSOLATORIA AD QUAMDAM VIDUAM ¹⁰.
EPISTOLA AD ARNOLDUM CAMPION advocatum et Juris doctorem, qua respondet quibusdam satis arduis quæstionibus ¹¹. Colon. 1532.
[LIBELLUS SUPPLEX DUCI CAROLO AUDACI OBLATUS pro nova Cartusia S. Sophiæ Constantinopolitanæ apud Duacum construenda ¹².] Duaci 1632.
ELEGIA DE JUDICIO MORTIS, ET VARIS CASIBUS EJUS. Proœmium : Lex metuenda premit, mortalibus omnibus una. Daventriæ 1491. Colon. 1532, 1559.
¹ Deest in editis.
² Item. — ³ Item. — ⁴ Item.
⁵ Apud Dorlandum, Chron. Cartus. lib. VII, cap. XXII et XXIII.
⁶ Ibid. lib. VII, cap. XIII.
⁷ Deest in editis.
⁸ Item. — ⁹ Item. — ¹⁰ Item.
¹¹ In fine hujus legitur : « V. P. N. Visitator jam in ultima visitatione mihi commisit ut apud me servem copiam epistolarum hujusmodi seu responsionum et opusculorum quæ aliis mitto. Sed quia mihi non bene vacat talia exscribere, opto ut copiam hujus epistolæ, alterius quoque in qua nuper respondi ad quædam dubia mihi a tua probitate proposita, scilicet de petrinis, etc., et multis quæ exciderunt memoria, remittere mihi dignemini. »
¹² Apud Raissium, Origin. Cartusiar. Belgii, p. 131.
ET VARIA ITEM ALIA CARMINUM GENERA; SERMONES ¹, COLLATIONES, EPISTOLÆ ² ET SOLUTIONES DUBIORUM SINE NUMERO.
APOCALYPSIS SIVE REVELATIONES SIBI A DOMINO DEO FACTÆ ³.
Colon. 1530, 1532, 1533, 1535, 1559.
¹ In editione elenchi prima (Colon. 1530), plures citantur sermones qui aliud non sunt nisi excerpta tractatuum quorumdam, puta secundæ partis Epitomes (n. 41). In ceteris vero editionibus, hos omittere maluerunt.
² Cf. n. 116 et 130.
³ Reperiuntur hæ Revelationes in Epistola ad Principes (n. 60), et, partim, in Vita Ven. Dionysii.
N. B. — Usque ad annum 1783, asservati sunt Ruræmundæ, in domo Cartusianorum, codices ab ipso Auctore conscripti non minus quadraginta sex (operum scilicet relatorum supra n. 1, 4, 5, 9-19, 25-36, 38-42, 44, 47, 48, 69, 70, 72, 73, 81, 114, 117, 120, 122-125). Ex quibus quinque (n. 25, 26, 28, 39, 47) nuper A. M. P. Ingold in bibliotheca Universitatis Lovaniensis recognovit. Si quis ubi ceteri sint nobis indicaverit, de Ven. Dionysio bene meritus erit.
D. DIONYSII CARTUSIANI
PROTESTATIO AD SUPERIOREM SUUM
QUO MOTIVO SUA IN UTRUMQUE TESTAMENTUM CONSCRIPSERIT
COMMENTARIA, OPERAQUE RELIQUA
EGO frater Dionysius toto corde profiteor quod sacram Scripturam exponere, parvitatem meam omnino transcendit, tam quantum ad scientiam et rationem professionis (quia monachus sum, cujus est lugere et illuminari, potiusquam docere vel illuminare), quam ratione vitæ meæ, in tantum imperfectæ et miseræ. Sed in bonitate et gratia Spiritus Sancti, qui abjecta et contemptibilia et ea quæ non sunt, infirma quoque et stulta mundi¹ eligere consuevit, confidens, hucusque exercitium istud continuavi, et quantum in me est, paratus sum prosequi, dummodo sapientiæ vestræ judicio placitum fuerit. Deprecor autem bonitatem Spiritus Sancti, ut in id quod est magis ad gloriam suam, et meum et aliorum profectum, mentem vestram inclinare dignetur.
Præterea fateor, quod quantum me ipsum pro viribus examinando deprehendere queo, non sum mihi conscius quod ex aliqua vanitate, vel propter finem vilissimum, scilicet propter famam, vel aliquid tale privatum temporaleve commodum, exercitium istud assumpserim vel prosequi optem : imo potius, ut occupando me quotidie in Scripturis, secundum eas vivere valeam, veniendo ad veram humilitatem, mansuetudinem, patientiam, quibus summe indigeo. Et si aliter est, vel alio fine hæc ago, tunc sum bene et nimis miserrimus, utputa documentis sacræ Scripturæ tam inaniter et insipienter abutens.
Totis tamen præcordiis Deo gratias ago, quod tam juvenis Religionem ingressus sum, utputa viginti unius anni exsistens. In qua nunc per gratiam Dei quadraginta sex annis permansi : in quibus assidue, Deo laus, exstiti studiosus, et multos legi auctores : scilicet super Sententias, Thomæ, Alberti, Alexandri de Hales, Bonaventuræ, Petri de Tarento, Ægidii, Richardi de Mediavilla, Durandi et aliorum. Libros etiam sanctorum : Hieronymi super omnes Prophetas, et alia multa volumina ejus, Augustini, Ambrosii, Gregorii, Dionysii Areopagitæ doctoris mei electissimi, Origenis, Gregorii Nazianzeni, Cyrilli, Basilii, Chrysostomi, Damasceni, Boetii, Anselmi, Bernardi, Bedæ; Hugonis, Gersonis, Guillelmi Parisiensis.
¹ I Cor. 1, 27, 28.
Præterea Summas omnes vulgares et Chronicas, totum Jus, canonicum et civile, quantum mihi conveniebat, multos commentatores utriusque Testamenti, et quidquid naturalium Philosophorum habere potui, Platonis, Procli, Aristotelis, Avicennæ, Algazelis, Anaxagoræ, Averrois, Alexandri, Alphorabii, Abubatheris, Evempote, Theophrasti, Themistii, ac aliorum. Verum quo exercitium istud magis est spirituale, laboriosum, studio et negotio plenum, eo videtur mihi salubrius, sive accommodatius ad mortificationem sensualitatis et carnalium desideriorum. Fecit etiam libentius me manere in solitudine.
Quamvis insuper Scriptura sit multum evidenter et copiose exposita a magnis doctoribus, sanctisque Patribus : tamen (ut Gerson scribit) sicut exterior gustus secundum personas et tempora diversificatur, et nunc isto nunc illo cibo delectatur, interdum quoque vilioribus eduliis amplius exhilaratur et confovetur; ita et de interioris gustus palato censetur. Unde in fine secundi Machabæorum inducitur, quod alternis uti delectabile est, et nunc aqua nunc vinum delectat. Postremo Gerson docet, quod in mensa sapientiæ nova semper fercula proponi debent. Absit tamen a me, abjecto atque vilissimo, ut arbitrer me in mensa sapientiæ recentia fercula posse ponere. Sed, ut S. Hieronymus ait : In domo Dei unusquisque offert quod potest, nec aliorum opes aliorum inopia queunt fœdari, imo magis ornantur : quia opposita juxta se posita magis illucescunt. Item, secundum Augustinum in libro de Trinitate, Expedit de eadem materia plures fieri libros, quia non omnium scripta ad omnes deveniunt. Et secundum eumdem, Nova aliquibus amplius placent et conferunt.
Sunt autem et aliæ causæ me moventes, quas propter brevitatem omitto, et ne me ad obtinendam licentiam videar nimis armare. Nec istas tetigi intentione armandi me, etc., sed ut juxta Vestræ Paternitatis commissionem scriberem, atque ostenderem vobis quid cordis in isto exercitio geram. Itaque sub Paternitatis Vestræ correctione scripta sunt hæc, quia et hæc scribere mihi commisistis.
EPISTOLÆ
B. JOANNIS HOUGHTON¹ ET THEODORICI LOER
QUÆ IN SECUNDA EDITIONE VITÆ VEN. DIONYSII PRODIERUNT
Religioso Patri Theodorico Loer a Stratis, Vicario domus Cartusiensis in Colonia, Joannes Houghton. S. P. D.
MIRABERIS forsan, religiosissime Pater, quid sibi velint ignotæ hæ litteræ, e longinqua regione ad te missæ. Sed ut cito mirari desinas, scias odorem illum fragrantissimum eximii Patris nostri Dionysii esse, qui has litteras meas ad te (imo ad se apud te latentem) jam attraxit. Is enim adeo corda nostra suis sacratissimis scriptis et documentis sibi allexit, ut eo carere sine gravi molestia minime possimus. Nobis etenim sapiunt opera ejus melliflua et sanctissima præ ceteris pene omnibus sacris scriptoribus (quod ceterorum omnium pace dictum sit) quos hactenus legimus; adeoque eadem ejus opera apud nos rara sunt, ut votorum nostrorum in hac parte minime compotes esse possimus, videlicet in eis legendis et relegendis. Nam quandocumque aliqua eorum huc venerint, adeo ab aliis piis eruditisque viris mox rapiuntur, ut nos pauca eorum acquirere possimus, sed famelici remanere cogamur.
Porro Venerabilis Pater Prior de Henton in hac provincia, qui dudum in Majori Cartusia apud Capitulum nostrum generale fuerat, reversus nobis referebat, Paternitatem tuam ibidem ei promisisse, te huc ei velle transmittere quotquot prædictorum operum desideraret, si ea emere vellet. His nuntiis auditis animatus ego, sperabam me brevi voti futurum compotem.
Rogo igitur (ut ad compendium veniam), imo obsecro Paternitatem tuam, ut mihi tam tibi ignoto, transmittere velis quam cito commode potueris, omnia opera ejusdem piissimi Patris nostri Dionysii decies, id est decem volumina ex omnibus et singulis operibus ejus hactenus impressis. Et præter ista mittere digneris etiam, rogo, viginti libros illius opusculi, quod nos De contemptu mundi appellamus, et totidem etiam illius opusculi, quod Scala religiosorum² intitulatur. Nec dubites quin hoc faciendo, plurimum apud Deum promereberis. Mittasque, obsecro, pretia
¹ B. J. Houghton pro fide martyr occubuit anno 1535. Lege Histor. aliquot martyr. Anglor., auctore Mauritio Chauncy. Moguntiæ, 1550. Monstrolii, 1888.
² Sive Pentateuchus, complectens n. 141, 142, 144, 148, 155 elenchi. omnium prædictorum operum sigillatim per se. Et in partem solutionis pro eisdem, accipies ab harum bajulo pecunias ad valorem sex librarum, tredecim solidorum et octo denariorum sterling, facientes apud vos, ni fallor, 52 aureos, 5 stuferos Brabantiæ¹. Et quidquid solvendum fuerit amplius, si tuo rogatu V. P. Prior vestræ domus pro me dignatus fuerit exponere, ego cum multa gratiarum actionum usura polliceor per hæc scripta, me quam brevissime potero ei easdem pecunias transmissurum, postquam summam cognovero. Vel si maluerit (id quod ego quoque multo malim ob pericula in itinere), solvam hic cuicumque ipse mihi mandare dignabitur. Præterea quidquid deinceps de prædicti Reverendi Patris Dionysii piis operibus contigerit imprimi, si duodecim libros de singulis mihi transmittere digneris, ego polliceor me sine mora pecunias redditurum, statim postquam per litteras tuas summam cognovero.
Denique, et tu perge, carissime Pater, strenue perficere quod incepisti, id est, non tepescat diligens illa et devota solertia tua, quam hactenus exhibuisti in præfatum sanctum Dionysium nostrum chalcographorum typis tradendum, donec omnia et novissima ejus videre mereamur : nil omnino dubitans, quin a pio Domino pro mercede, cumulum benedictionis accepturus sis in cœlestibus. Et utinam plane tum vobis, tum nobis arrideret tam abundans pecuniarum copia, quam abundat pia voluntas in omnia prædicta opera ejus edenda : tunc sperarem certe ecstaticum illum Dionysium nostrum mortalibus quasi stellam matutinam splendidum ac fulgidum brevi appariturum, et a plurimorum cordibus tenebras illas hæreticæ pravitatis effugaturum; verumque fidei lumen, cum piis operibus decoratum, eorumdem cordibus cito inducturum. Sed de his satis. Vale in visceribus dulcissimi Salvatoris, carissime Pater.
Ex ædibus nostris Cartusianis prope Londonias in Anglia, X calendas Augusti, 1532.
Per fratrem tuum in Christo Joannem Houghton ibidem Priorem indignum.
Venerabili ac religioso Patri D. Joanni Houghton, Cartusianœ domus prope Londinum in Anglia Priori vigilantissimo dignissimoque, F. Theodoricus Loer a Stratis, ejusdem sacri Ordinis apud Coloniam et monachus et Vicarius. S. P. D.
Quantam ex tuis litteris hauserim voluptatem, Pater Venerande, verbis consequi non possum. Primum quidem, quod post eximium illum virum, in omni tum scientia tum virtute præstantem, Joannem Batmansonum antecessorem tuum hac luce defunctum (qui impense Dionysio favebat), te sacer ille tuus conventus sibi præfecit in Priorem : cujus virtutibus ac laudi, jure is qui te præcessit, si posset, invideret. Quippe qui Ordinis nostri censuram, qui litteras, qui denique virtutes adeo colis et observas omnes, ut nihil supra. Taceo autem loco non infimo censen-
¹ 52 gulden,... Cf. Cangii Glossar. V. Aureus et Stuferus. dum, quod meum Dionysium tanti facis, ut si angelicæ illi tuæ Angliæ notus non esset, per te solum posset satis juxta merita prædicari. Quare quum sciam Angliam illam universam tot doctissimis viris refertam, qui omnes Dionysium percupiunt, vel propter illos, si alius esset nemo, nullus mihi erit labor gravis. Jam vero tu ultro currentem invitas. Quid dicam? Puto jam nobis in te, quod Isaac usu venerat, accidisse: nempe quod adeo in te sumus consolati, ut luctus quem ex antecessoris morte incidimus, novo gaudio obliteraretur.
Accessit hinc aliud mihi gaudium, quod quam hactenus navavi operam in evulgandis Dionysii operibus, merito non pœnitere me debeat, sentientem adeo doctis gratam Dionysii lectionem: potissime quum ad hanc provinciam, qua ante nos non pauci celeberrimi viri fuere deterriti, nil adeo me pertraxit, ut obedientiæ studium, honor Dei, zelusque animarum, et ut eruditis juxta ac piis servirem. Quorum aliquod an sim assecutus, plane nescio, nisi quod doctorum tot litteræ, tot monita Superiorum me assidue confortant, ne operi cœpto subtraham vires.
Petis subinde in epistola tua Dionysii Vitam, petis omnes Dionysii libros tibi mitti. Nihil magis cupio quam ut id fiat. Utinam hunc diem vivam, quo Dionysii opera omnia videam typis excusa. Edita sunt jam operum ejus nonnulla, at nihil ad ea quæ hucusque latent. Vincit typographos, vincit præla, quorum non minus sex aut septem in studiosorum piorumque gratiam Dionysio excudendo occupantur, vincit denique marsupium nostrum operum Dionysii multitudo. Et quum omnia rei magnitudine pene succumbant, animus mihi permanet invictus, quo tuo ac aliquot piorum suffragio fretus non desinam ante (nisi me vita deficiat) quam Dionysii omnia opera dederim in lucem. Ceterum ut tuo satisfaciam desiderio, omnes Dionysii tibi libros mitto: haud quidem, ut tu desideras, typis excusos planeque editos, sed nomina sola, nudosque titulos librorum: ut quos amas desideres ardentius, hocque librorum ejus elencho videas quid habeas desiderare.
Magna certe industria, magna vigilantia, nec minori labore conatus sum operum Dionysii catalogum comportare, at in dies librorum ejus copia major administratur, quos Dionysii esse, et phrasis et pietas ejus in Deum singularis, et (quod his certius est) manus ejus, qua omnes quos elucubravit scripsit, indicant. Nihilo minus tamen adhuc non exstare dolemus plures, quos certissime Dionysio scimus auctore prodiisse. Quorumdam vero, quos in lucem dedimus, titulos minus Latinos mutavimus, subscribendo integras exordiorum sententias, ne sub Dionysii nomine etiam aliena prodeant, et etiam ut curioso huic sæculo nonnihil servire videamur. Nihil enim vel in hac vel in alia quacumque re laboris industriæve Dionysio nostro deerit ex parte nostra, quod in ejus laudem possit desiderari. Tuum quoque posthac erit nihil intentatum linquere, quod in ejus possit, quem amas, frugem accedere.
Vale, Pater multum dilecte, et (quod soles) perge promovere Dionysium illum tuum juxta ac meum. Vicarium tuum Guillelmum Exmew¹, reliquosque omnes istic Dionysii ac nostros amicos, potissime autem Venerabilem et integerrimum Patrem Priorem de Henton Convisitatorem, nostris verbis saluta. Iterum vale. Ex Cartusia Coloniensi, ipsa die octavarum Nativitatis gloriosissimæ Virginis Mariæ. Anno 1532.
¹ Unus fuit ex octodecim beatis martyribus Cartusianis in Anglia interemptis.
DE INVENTIONE
RELIQUIARUM VENERABILIS DIONYSII
ARNOLDUS Havensius, Prior Cartusiæ Gandensis, in Commentario de novorum in Belgio episcopatuum erectione, lib. III, cap. 10 et 11, studium laudans Henrici Cuyckii secundi episcopi Ruræmundensis, in inveniendis reliquiis sive ossibus venerabilis Dionysii, hæc narrat :
Præterea non minus Antistite dignum opus aggressus est : quodammodo imitatus S. Ambrosium Mediolanensem episcopum, qui admonitus per visum a Deo, SS. Gervasii et Protasii sacra corpora inquisivit, invenit, ac debito honore elevavit, atque in basilicam, quam Ambrosianam appellant, transtulit... Similiter Episcopo nostro Ruræmundensi Deus in mentem dedit, ut serio cogitaret, omnemque operam navaret, orationibus aliisque piis operibus incumbendo, ut Deus signo aliquo dignaretur ossa quæ adhuc laterent demonstrare, beatæ memoriæ Dionysii Rickelii, viri nimirum vitæ sanctimonia et doctrina clarissimi, Cartusiani Ruræmundensis, ut videlicet possint elevari et a Sede Apostolica canonizatio impetrari. Talia enim tamque præclara ipsius merita esse judicabat prudentissimus Antistes, ut ejuscemodi illi honos jure debeatur ad augmentum gloriæ Dei, Ordinisque nostri Cartusiensis, cujus ipse est perquam studiosus, honorem : ideoque litteras dedit ad nostrum Reverendum Patrem totius Ordinis Ministrum Generalem ¹, exstimulans eum ad omnia pietatis officia per totum Ordinem obeunda et exercenda : quatenus a divina bonitate hoc ipsum, quod ipse intendit et summis votis exoptat, obtineamus, hoc est, ut quamprimum viri sancti ossa signo aliquo divino queant inveniri...
Itaque Reverendissimus Cuyckius, mense Octobri ², veniens ad monasterium nostrum Cartusianorum, altare illud, in quo beatæ memoriæ Dionysius olim solitus fuit sacrificare, quodque per temporum injuriam et bellicos motus neglectum destructumque erat, curavit renovari et restaurari, et in festo S. Brunonis, Ordinis Cartusiani primi post Christum institutoris, novo et integro superposito lapide, solenni benedictione episcopali denuo consecravit, quatenus in eo frequentius sacrosancta hostia corporis et sanguinis Christi Deo Patri offeratur, et divinum Officium peragatur ad memoriam S. Dionysii Areopagitæ juxta ac Dionysii Rickelii, ea nimirum intentione ut ejus sacra ossa inveniri possint et elevari, ad majorem Dei gloriam, sacrique Ordinis incrementum. Quod ipse Episcopus primum sequenti die fecit, et deinceps se facturum sæpius decrevit, uti sui voti et desiderii compos efficiatur, propter singularem amorem et devotionem, quibus erga tantum tamque præclarum et excellentem virum, singulari vitæ sanctitate atque exquisita doctrina ornatum, afficitur. Atque hoc quidem initium fecit
¹ Vide hanc epistolam in Ephemer. Ord. Cart., auctore Leone Le Vasseur, t. I, p. 327. Monstrolii, 1890.
² Ann. MDCVII. inquisitionis sacrarum reliquiarum viri sancti, insuper litteras dans ad eos, quos pietati deditos et orationibus suis apud Deum plurimum posse confidebat, ut pium hoc suum institutum Deo in suis ad eum precibus sedulo commendarent.
Porro quantum profecerit Reverendissimus Dominus Cuyckius in investigandis et reperiundis ossibus beati Patris nostri Dionysii Rickelii, ex subjecta epistola vel copia illius, quam ipse ad Reverendum Patrem nostrum Generalem, Priorem scilicet Majoris Cartusiæ, hoc anno MDCVIII dedit, quæ ita habet, manifestum evadere poterit.
« ADMODUM REVERENDE PATER PRIOR. Non sine fructu Cartusiani Patres et Fratres pro D. Dionysii Rickelii reperiundis ossibus Deum orasse videntur. Qui in hac Cartusia Ruræmundensi hactenus superfuit senior sacerdos, Frater Henricus Kerckenus, quinquagesimum annum in Ordine superans, et locum quietis Rickelii, uti a majoribus acceperat, in quadam latitudine designare solebat; nuperrime vero, hoc est vicesimo secundo mensis Martii die, anno MDCVIII in Domino obdormivit. Quam occasionem prudenter accipiens venerandus hujus Cartusianæ familiæ Prior, Dionysianæ sepulturæ a Kerckeno demonstratum locum aperiri jussit et investigari, ut Kerckenum (qui Dionysii quoque cellam ad mortem usque inhabitarat) eodem in loco, quem Dionysii esse dixerat, conderet: idque ex adverso altaris illius, in quo vivens Dionysius sacrificare solitus erat: quod ante quinquaginta quatuor annos, quando universa pene Ruræmundensis civitas cum monasterio ac templo illius incendio conflagravit, fissum, diruptum profanatumque erat: quo eodem in loco ante proximos sex annos in die S. Dionysii Areopagitæ et Martyris ac ad illius memoriam, aliud est erectum, et a nobis consecratum altare. Quum ergo vicesimo secundo Martii die (qui stilo veteri Magni etiam Gregorii et Rickelii mortis fuisset dies) e vivis excessisset Kerckenus, perticas seu stipites duos eo in loco, ubi Dionysiana ossa quiescere putabantur, defixit Prior: quibus post profundam admodum fossionem (cui incendii rudera ansam dedisse videntur, ut jam altius multo et elevatius sit cœmeterium, quam fuerit antea) Dionysii cranium et plantæ e directo inferne respondebant: reliquis etiam totius corporis ossibus, ordine et naturali situ, post centum et triginta septem exactos annos, concinne adhuc dispositis; iisque omnibus inde extractis, in loculum Dionysii Frater Henricus Kerckenus humatus est. Calvaries autem Dionysii et reliqua ossa proceri et robustissimi viri specimen referunt, et signum habent hominis balbutientis propter prominentes anteriores mandibularum dentes: quo vitio Dionysium laborasse auctor est, qui Vitam illius conscripsit Theodorus Loerius Stratensis. Ossa ergo hæc religiose nunc in Ruræmundensi Cartusia asservantur, donec divina bonitas illustrioribus ea miraculis coruscare fecerit: quo possint ad majorem Dei gloriam, Sedis Apostolicæ interveniente auctoritate, honorificentius elevari. Quod superest, oro clementissimum Deum, ut Cartusias omnes, per universum Christianum orbem diffusas, suis donis adaugeat, et me meritorum omnium faciat participem. Ruræmundæ, X Aprilis, anno MDCVIII. »
Porro eximius Magister noster, Doctor Petrus Pollino, Decanus Ecclesiæ cathedralis Ruræmundensis, nostris enarravit, caput cui peculiaris reservatus est honos, perpulchre exornatum, etiam insignem odoris fragrantiam redolere. Et sane mirabile est, quod cum magno labore sublatis prius ruderibus, corpus erueretur, illud inventum fuerit integrum, suis adhuc pro majore parte membris cohærens, post annos, quibus vir sanctus obdormivit in Domino, centum triginta septem: et præsertim pollex et index, duo nimirum librorum scribendorum instrumenta quam maxime necessaria, quibus ille usus est ad Ecclesiæ utilitatem et multorum salutem, integriores sunt reperti.
Hic opportunum videtur inserere quædam documenta quæ Rev. Rector D. H. Welters edi curavit in suo opere cui titulus est : Denys le Chartreux. Sa vie et ses ouvrages. Ruremonde, 1882, in-8°, pag. 108-110.
« Anno Domini 1858, die 28 Augusti, clausimus atque sigillo nostro munivimus ut in posterum debita cautela servetur, capsam ligneam, in qua continetur cum documentis authenticis, Caput Divi Dionysii Carthusiensis, ex qua extraximus maxillam inferiorem cui inhæret dens una grossa molaris, et particulam ossis sphenoidalis, scilicet processus pterygoidus sinister, uti relatum est in Instrumento ad longum pro ejusdem capitis servi Dei authenticitate adinstruenda, per illustrem Dominum Van Halen, Doctorem medicum Ruræmundæ, de nostro mandato confecto, eodem die quo supra, quæ ossa dono dedimus Domui Majoris Carthusiæ Gratianopolitanæ Diœcesis in Gallia. Super autem cooperculum dictæ capsæ inscribi jussimus manu Secretarii Episcopatus nostri : Caput D. Dionysii Carthusiani.
« Interfuerunt DD. Stephanus Moonen, Ecclesiæ Cathedralis Parochus et Decanus, et prælaudatus et perillustris Dominus Van Halen, qui ambo cum Secretario nostro, tam capsam ligneam quam præsentes subscripserunt.
« Datum Ruræmundæ in Ædibus nostris Episcopalibus, Anno, mense ac die ut supra.
Pro Rmo ac Illmo Episcopo ac Domino Meo
F. A. H. BOERMANS, secretarius.
Sig. S. MOONEN Par. Decanus.
Sig. Dr VAN HALEN.
JOANNES AUGUSTINUS etc. »
Testamur ex testimoniis auctorum ad calcem præsentium citatis :
« Caput P. Dionysii, Carthusiani Ruræmundensis Carthusiæ, quem beatum varii auctores appellant, maxime inter eos qui de rebus Belgicis commendati sunt, in Ecclesia Cathedrali hujusce Nostræ Diœcesis fuisse aliquando adservatum non multo post elevationem corporis Servi Dei, factam anno 1608, tempore nempe Illmi Domini Henrici Cuyckii, Ruræmundensis Episcopi, illudque dictum Caput perpulchre exornatum ac insignem odorem redolens, peculiari honore fuisse custoditum.
« Testamur insuper Caput ejusdem Servi Dei, qua nescimus occasione, fuisse Coloniam Agrippinam translatum, illudque ibidem remansisse donec seriæ ac perseveranti voluntati Ruræmundensis Episcopi morem gerens Prior Carthusiæ Coloniensis illud restituerit Ecclesiæ Cathedrali, anno scilicet 1785. Quod autem sit Caput D. Dionysii illud quod nunc asservatur in Eadem Nostra Cathedrali, omnia probabilitatis argumenta probant. Id quippe eruitur : 1º Ex Litteris pro ejusdem restitutione datis, ac inscriptione manu propria Domini Theunissen, Secretarii Episcopi Ruræmundensis facta, cui appositum sigillum videtur. 2º Ex habitantium hujusce civitatis ætatis provectioris testimonio, qui ab epocha qua fuerit restitutum, usque nunc, a suis majoribus semper audierunt pro Capite D. Dionysii haberi illud quod custoditur in loculo ligneo asservato in Cathedrali, cujus in operculo sub initialibus L. T. inscriptum legitur : Caput Dionysii Carthusiani. 3º Ex processu de nostro mandato per prænobilem D. Van Halen, doctorem medicum in hacce civitate confecto pro identitate adstruenda Capitis Servi Dei, ex quo constat descriptionem ab eo factam concordare eis quæ ab auctoribus relata sunt.
« Volentes de cætero Ordini Carthusiano, de summa animi nostri propensione signum præstare ac pignus pro promovenda apud S. Sedem Servi Dei causa, Majori Carthusiæ tanquam Matri ac totius Ordinis Carthusiani Sedi, dono dedimus maxillam inferiorem et illud os prout melius describuntur in processu confecto ab eodem perillustri D. Van Halen, quæ omnia pro identitate tuenda nostro sigillo munivimus.
Datum Ruræmundæ, 28 Augusti 1858.
Sig. J. A. PAREDIS qui supra.
De Mandato Illmi
Fr. A. H. BOERMANS, Secret.
Testor hanc copiam esse conformem originali.
Ruræmundæ, hac 23 sept. 1881.
Episc. Ruræm. Secretarius
G. F. VAN MEIJEL. »
EX ACTIS SANCTORUM
Martii tom. II. Antuerpiæ, 1668, XII Martii.
Arnoldus Raissius in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii compendium ejus (Havensii) exhibet, XII Martii, sub hoc titulo : Appendix de Elevatione corporis Beati Dionysii Rickelii Cartusiani : at quem ille titulo Beati indigetat, solum beatæ memoriæ et virum sanctum appellarat Havensius. Inscriptus etiam est ad XII Martii Natalibus Sanctorum Belgii Joannis Molani, Fastis Belgicis Autberti Miræi, Martyrologio Germanico Canisii ¹, Calendario Mariano Balinghemii, Catalogo generali Sanctorum Ferrarii, Martyrologio Gallicano Saussaii ² et Gallobelgico Willotii, aliisque similibus Fastis : et fere, beatæ memoriæ, sanctitate conspicuus, aut Venerabilis habetur, quo eum nos solum titulo honoramus. Ceterum ossa venerabilium reliquiarum hoc tempore Ruræmundæ post altare asservantur honestæ cistulæ imposita et loculo inclusa : varia tamen ex iis distracta sunt et aliis communicata.
¹ « Item Ruræmundæ obiit Dionysius Rickel Cartusianus beatæ memoriæ, qui vita et scriptis suo tempore insignis fuit. »
² « Obiit Dionysius Cartusianus, Doctor ecstaticus, cujus corpus miraculis coruscans, nuper e terra levavit Henricus episcopus Ruræmundensis. »
AD LECTOREM
Quod attinet ad canonem textumque Scripturarum, et alia quædam : semper advertendum est, Auctorem nostrum ante Tridentinum Concilium scripsisse. Textum autem sacræ Scripturæ, prout ab eo citatur, servavimus; nisi certum aut saltem verisimile sit, mendum obrepsisse.
Ubicumque in priscis editionibus capita Scripturæ sacræ memorantur, nos, multo labore, versiculorum numeros subjunximus, juxta Vulgatam editionem.
Quæ dubia videntur, hoc signo † notavimus.
ENARRATIONES
IN QUINQUE MOSAICÆ LEGIS LIBROS
D. DIONYSIVS CARTHVSIEN DOCTOR EXTATICVS.
BENEDICTVS DEVS IN SECVIA
D. DIONYSII
CARTUSIANI
ENARRATIONES PIÆ AC ERUDITÆ
IN QUINQUE MOSAICÆ LEGIS LIBROS
HOC EST
GENESIM, EXODUM, LEVITICUM, NUMEROS, DEUTERONOMIUM
Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo, sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quæ scripta sunt in eo.35
EX EDITIONIBUS COLONIÆ
PETRI QUENTEL, MDXXXIV; JOANNIS QUENTEL, MDXLVIII; HEREDUM JOANNIS QUENTEL CUM GERVINO CALENIO, MDLXVI.
PRÆSTANTISSIMIS, MAGNIFICIS, AC INTEGERRIMIS DOMINIS CONSULIBUS, QUÆSTORIBUS, MAGISTRATIBUSQUE ALIIS, UNIVERSOQUE SENATUI FLORENTISSIMÆ ET AMPLISSIMÆ CIVITATIS AGRIPPINÆ COLONIÆ, F. PETRUS BLOMEVENNA LEYDENSIS, CARTUSIANORUM IN EADEM URBE PRIOR, AC CIRCA RHENUM VISITATOR, FELICITATEM.
QUANTA sit Scripturæ hujus, videlicet quam canonicam vocamus, auctoritas, quanta item majestas, P. C., neminem unquam puto addubitasse, nisi qui aut prorsus inscius, aut omnino impius, Spiritui Sancto, quo (ut Petrus ait) locuti sunt sancti Dei homines, resistere maluerit quam credere.50 Neque enim voluntate (quod ait) humana allata est aliquando Prophetia, nec opera Dei admiranda alio nobis doctore revelata sunt, quam eo, quo et auctore sunt facta.51 Qui quum mentiri nesciat, utpote veritas, tantum abest etiam ut falsitatis quidpiam lateat in Scriptura.52 Hoc Salvator quoque noster confirmat, non parum Scripturæ tribuens, quando quod solvi hæc nequeat, dixerit. Proinde quidquid alioqui in controversiam posset venire, citata Scriptura pro illius testimonio et sententia, mox roboratur. Eam ob rem non solum Ecclesiæ Doctores, verum Apostoli etiam, atque adeo Christus ipse, Scripturæ non semel usi sunt testimoniis, quibus vel ea quæ adstruenda erant, roborarent, aut quæ confutanda, convellerent. Porro quid Scripturæ debeat nomine censeri, si quis interroget, nihil ex nostro, sed Ecclesiæ judicio arbitror proferendum: nempe quum veteris tum novi Testamenti libros, eos videlicet, quos Concilium recenset Carthaginense tertium, cap. XLVII, cui præter alios tum doctissimos tum sanctissimos viros, divum constat interfuisse Augustinum, et qui communi sunt Ecclesiæ consensu recepti, videlicet Genesis, Exodus, Leviticus, Numerorum, Deuteronomium, Jesu Nave, Judicum, Ruth, Regum libri quatuor, Paralipomenon libri duo, Job, Psalterium Davidicum, Salomonis Proverbia, Ecclesiastes, Canticum Canticorum, Sapientia, Ecclesiasticus, libri duodecim Prophetarum, Isaias, Jeremias, Ezechiel, Daniel, Tobias, Judith, Esther, Esdræ libri duo, Machabæorum libri duo; Novi autem Testamenti libri viginti septem: Evangeliorum libri quatuor, Actuum Apostolorum liber unus, Pauli apostoli epistolæ tredecim, ejusdem ad Hebræos una, Petri apostoli duæ, Joannis apostoli tres, Judæ apostoli una, et Jacobi una, Apocalypsis Joannis Apostoli. Concordat his per omnia Concilium Tridentinum, quod nostra hac ætate celebratur, præterquam quod librum Baruch Jeremiæ nominatim annectit et approbat, atque deinde post enumeratos hosce, qui de canone dicuntur Ecclesiæ Catholicæ, libros, ista subjungit: Si quis autem libros ipsos integros cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia Catholica legi consueverunt, et in veteri vulgata Latina editione habentur, pro sacris et canonicis non susceperit, anathema sit. Hos vero libros quum tanta ornet majestas, tantaque fulciat auctoritas, ut nemini unquam iis non modo refragari, sed nec de eorum veritate dubitare hactenus licuerit, in iis tamen omnibus, quemadmodum de Paulinis epistolis Petrus testatur, quum sint quædam obscura ac difficilia intellectu, quæ indocti instabilesque, præsertim hodie, depravent :5354 quanta putamus laude dignos eos, qui suis vigiliis, sua opera atque labore, quæ obscura, lucida ; quæ abstrusa sunt, nobis manifesta reddidere ? Quantæ sunt item illis gratiæ agendæ, qui juxta
Salvatoris testimonium, nobis laboraverunt, nobisque seminaverunt, ut nos eorum messem introituri, atque segetem uberem capturi, alienis sudoribus epularemur ?55 Fuere enim qui in Bibliorum unum alterumve librum scripserint commentarios : fuere qui complures sint interpretati Scripturæ libros. At vero qui in utrumvis Testamentum scripserint, atque Scripturam sacram omnem nobis elucidaverint, perpauci habentur. Inter hos tamen egregie hoc ipsum fecisse constat Dionysium, nostri Ordinis Cartusiani virum eruditissimum, nec sanctitate minori conspicuum : qui præter alios pene innumeros quos edidit libros, nullum ex canonicis sacræ Scripturæ libris prætermisit, quem suis non illustrarit lucubrationibus, plerumque quadruplici sensu, quod nemo ante ipsum præstitit, nempe litterali, allegorico, tropologico, et anagogico. Huic præterea id laudis accedit, tametsi nulli non ceterorum sit quoque sua præeminentia singularis, quod explanatio ejus quum sit lucidissima, nec parum solida, adeo tamen est nihilo minus fecunda, ut nihil ad rem faciens, ab aliis dictum, prætermiserit. Unde accidit ut adagii pene loco receptum sit, nempe : Qui Dionysium legit, nihil non legit. Itaque nos omnem navamus operam, nec corporis viribus, nec sumptuum impensis parcentes, quo novos semper esurienti lectori cibos, eosque cumprimis suaves, ingeramus : idque vel propterea tanto sedulius, quanto homines impii, iidemque ab Ecclesia apostatæ et in fide reprobi, quotidie sacram Scripturam perperam interpretari, ejusque sensum genuinum, quem Spiritus Sanctus loquitur, nobis abscondere, corrumpere, atque mutare nituntur. Nostrum enim arbitror esse, contra hos virum producere Dei Spiritu plenum, qui velut alter David, non unius Philistæi tantum, sed omnium etiam Allophylorum, de Scriptura nobis exprobrantium, audeat valeatque confutare, expugnare, ac confringere audaciam. Illi namque in ingeniorum suorum viribus astuque fallendi confidunt, utpote superbi ac versipelles : qui quum vel nolunt vel nequeunt (juxta Paulum) intellectum suum captivare in obsequium Christi, non possunt etiam Spiritui veritatis quem Ecclesia habet, se subdere, dum Christus nobis interim, qui ejus veritati ac testimoniis nitimur, utpote parvulis, humilibus atque bonis consentientibus, dignatur ea quæ superbis hæreticis abscondit, revelare. Nos enim eos dumtaxat sequimur sacrarum Scripturarum elucidatores, quorum vita casta et sancta, quorum eruditio Ecclesiæ consentanea, atque ei Spiritui veritatis, qui Ecclesiam regit ac docet in omnibus, est subjecta.
Cujusmodi hic vir erat Dionysius, dum viveret, Deo plenus : quod in eo testantur vitæ sanctitas, contemplationum excessus, ac miraculorum gloria. Porro illi quum sint unitatis divisores, contemptores Ecclesiæ, rebelles potestati, in Deum quoque
Footnotes
-
Monstrolii 1892. ↩
-
Colon. 1530, 1532. ↩
-
Colon. 1536, 1556. ↩
-
Venet. 1584. ↩
-
Paris. 1548. ↩
-
Colon. 1535-1536. ↩
-
Colon. 1534. ↩
-
Colon. 1532, 1533. ↩
-
Colon. 1532, 1533. ↩
-
Colon. 1532, 1533. ↩
-
Colon. 1532. ↩
-
Colon. 1532. ↩
-
Colon. 1532. ↩
-
Paris. 1544. ↩
-
Colon. 1532. ↩
-
Colon. 1532. ↩
-
Colon. 1532. ↩
-
Colon. 1532. ↩
-
Colon. 1532. ↩
-
S. l. et a. ↩
-
Colon. 1532. ↩
-
Colon. 1532. ↩
-
Colon. 1532. ↩
-
Colon. 1532. ↩
-
Colon. 1532. ↩
-
Colon. 1532. ↩
-
Monstrolii 1894. ↩
-
Colon. 1534. ↩
-
Colon. 1532, 1534. ↩
-
Colon. 1532, 1605. ↩
-
Monachii 1603. ↩
-
Colon. 1534. ↩
-
Colon. 1559, 1577. ↩
-
Delphii 1491. ↩
-
Josue 1. ↩
-
The house was built in 1920. ↩
-
The house was built in 1920. ↩
-
The house was built in 1920. ↩
-
The house was built in 1920. ↩
-
The house was built in 1920. ↩
-
The house was built in 1920. ↩
-
The house was built in 1920. ↩
-
The house was built in 1920. ↩
-
The house was built in 1920. ↩
-
The house was built in 1920. ↩
-
The house was built in 1920. ↩
-
The house was built in 1920. ↩
-
The house was built in 1920. ↩
-
The house was built in 1920. ↩
-
II Petr. 1. ↩
-
Joann. XIV. ↩
-
Joann. X ↩
-
Joann. IV. ↩
-
II Petr. III. ↩
-
II Cor. X. ↩
Chapter 4 of 4