Skip to the text

Vita

BEATÆ MEMORIÆ DIONYSII CARTUSIANI

AUCTORE THEODORICO LOER A STRATIS

VICARIO CARTUSIÆ COLONIƹ

Commendatur Dionysius a discendi studio, a felicitate ingenii et memoria admirabili. Flagrat desiderio Cartusianæ religionis. Coloniæ disciplinis incumbit theologicis. Scriptorum Dionysii encomion.

DIONYSIUS, Cartusiensium Ordinis alumnus, vir magna sanctitate clarus, contemplatione sublimis, eruditione copiosus, mirabilis ingenio, memoria singularis, pietate incomparabilis, circa annum Domini millesimum quadringentesimum quinquagesimum, tam utilis mundo quam Deo carus floruit. Huic in Hasbania Leodiensis diœcesis, Rickel vicus patria fuit, distans ab oppido S. Trudonis stadiis non minus viginti. Parentes habuit admodum honestos, secundum sæculi fortunam non infimæ sortis, quibus avitum genus de Leuwis indidit cognomen. Ab his adhuc puellus extra patriam litteris traditur erudiendus. Inerat autem illi incredibile discendi desiderium, adeo ut noctu quoque (quemadmodum in libro de Munificentia Dei confitetur²) ad fulgorem lunæ sæpenumero excitatus, surgeret ad scholas exiturus, atque diem æstimasset, nisi domus fores invenisset obseratas. Erat etiam memoria præditus admirabili, qua semel quidquid legerat, sine gravi labore tenebat. Unde factum est, ut tam felicitate ingenii quam studii assiduitate, brevi mox tempore, non sine multorum admiratione, tam doctus evaserit, ut perfectis philosophis possit annumerari.

Verum quia optimæ indolis adolescentulo, non solum scientia, verum etiam pietas cum ætate accreverat: quod ab infantia meditatus fuerat, jugo Domini statuit innocentiæ suæ colla submittere. Cupiebat enim ante relinquere mundum, quam mundi laqueis irretiretur. Eam ob rem Cartusianæ eremi desiderio flagrans, quid ageret, quomodove id impetraret, nesciebat: nam vicesimum necdum attigerat

¹ Ex editionibus Coloniæ ann. 1530, 1532, 1535. — ² Art. xxvi. annum, quam ætatem Ordo ille in suscipiendo exquirit alumno. Porro in sæculo manere, et inter castitatis naufragia tutum enatare, haud possibile videbatur. Itaque amore Cartusiani instituti in dies crescente, visum fuit, licet nimium adhuc adolescenti, duabus in domibus Cartusiensium instando tentare, si illorum sodalitio ac institutis sociari mereretur. Festinat igitur ad Cartusiam montis S. Joannis Baptistæ in Zeelem prope Diest; inde Ruræmundam, quæ est Geldriæ oppidum, concedit: in utraque preces offerens; sed utrobique ab earumdem domorum Patribus, quia per ætatem aliter non licuit, receptio ejus potius differtur, quam negatur. Itaque desiderio suo tunc frustratus Dionysius, quod animo cœperat, non propterea abjecit, sed in tempus magis distulit opportunum.

Verumtamen quid ageret interea, quomodove tutus mundo imponeret, et Cartusianæ aptiorem se redderet solitudini, dum animo tractare cœpisset, in mentem ei venit, quod post exercitia illa spiritus ad Deum affectiva, quæ maxime in Ordine illo, quem erat ingressurus, frequentantur, nihil sibi foret dulcius, nihil commodius, quam intelligentia Scripturarum. Igitur nihil moratus, evestigio Coloniam Agrippinam se contulit, ubi Academiam noverat Germaniæ celeberrimam: in qua Theologiæ studiis se applicans, ut fieret doctissimus, operam omnem navavit. Ubi quantus evaserit, testatur liber quem de Ente et essentia illico post adepta magisterii insignia scripsit; testantur et libri ejus ceteri, quos in Ordine subinde scripsit Cartusiano, a doctis semper laudati, potissime super utriusque Testamenti paginis, aliique varii ac pene innumeri: adeo, ut in Ecclesia Dei, qui tantumdem scribendo sudaverit, qui tot libros eruditione juxta ac pietate refertos ediderit, parem habuerit neminem. Cui tametsi Abbas Spaenhemensis¹ solum præferat Augustinum, quem nos quoque, si de eruditione ac pietate certetur scribentium, præferimus, certissimum est tamen, ex his quos ipse in suo de ecclesiasticis scriptoribus recenset libro, neminem quanta Dionysius hic Cartusianus, scripsisse. Unde conjicio Abbatem Spaenhemensem Dionysii libros non omnes vidisse. Quorum profecto tantus est numerus, ut juranti etiam mundo non crederem possibile fore, tot libros eodem auctore natos prodiisse, inter quos grandia plurima sunt volumina, nisi unius Dionysii et ingenium et stilum, manum quoque ac characterem, prorsus eadem ubique conspexissem. Suos enim ipse conscripsit libros, relegit, correxit, rubricaque illuminavit. Quæ omnia notissima, singularis manus ejus et character testantur. Et hoc quidem pro constanti relinquimus.

Unde neminem audivi qui viri hujus laborem sine stupore viderit, qui non senserit mecum, absque ingenti miraculo fieri non potuisse, ut unus vir tot scripserit libros, quantum ipse æstimandus est non habuisse temporis, imo (ut verius dicam) quantum incredibile videtur etiam quemlibet alium ab omnibus feriatum posse legere. Nam, ut ceteras ejus occupationes quibus a scribendo fuit remoratus taceam, certe in Ordine illo vixit Cartusiano, a cujus divino Officio, quod satis est prolixum, nunquam abfuit, in quo Procurationis et Prioratus officia aliquanto tempore obivit. De monasterio abstractus a Domino Cardinale Nicolao de Cusa, Summi Pontificis Legato, aliquamdiu Ecclesiæ negotiis servivit. Contemplationi præterea ac

¹ Trithemius. orationi modo peculiari fuit deditissimus. Porro lectioni ac studio (quod in libris ejus est manifestissimum) pene assedit continuus. Ad hæc ex tota pene Germania pro consiliis ad eum confluebant innumeri, adeo ut in dandis consiliis et epistolis scribendis fere nunquam non fuerit impeditus. Accedit postremo, quod in monasterio tunc suo non habuit quibus indigebat, quibus et usus est libris. Inde illi occupatio immodica parabatur pro codicibus aliunde conquirendis.

Verum hæc de multitudine librorum, in quibus si diligens sit lector, si non invidus spectator, perinde inveniet quod possit mirari: adeo namque plenus est eruditione, adeo copiosus varietate, adeo pietate refertus, ut nihil supra. Videbis plane, quam nihil quod ceteris perspicuum fuerit, illum fugerit; quam multa insuper quæ non quæsieris, quæ non speraveris, ad suavitatem et pro desiderio tuo administret. In lucubrationibus tamen suis ubique circa Scripturæ textum versatur, nec ostentandi se ullam admittit occasionem, qua ab instituto divagetur. Accedit præterea ad Dionysii laudem, quod in illius libris nihil fucatum, nihil tumidum, nihil habeatur a piis moribus alienum, sed, ut dixi, eruditio tam lucida quam abundans: adeo ut nihil in illius libris tibi desiderandum restet, nisi fortasse elegantia verborum stilusque venustior. In quo tamen potest excusari, quippe qui suo scripsit sæculo, suæ ætatis hominibus, atque eo tempore, quo lingua Latina, præsertim politior, neque in usu, neque in pretio doctis fuit. Nam si in nostra incidisset tempora, si præceptores litteratos et libros sortitus fuisset Latinos, quum ipse fuerit litterarum desiderantissimus, crederemus etiam in politioribus illum vix alicui fuisse secundum. Obsecro autem eos qui hæc sunt lecturi, per Christum, ne ita me putent velle extollere Dionysium, ut ceteros deprimam, aut quibus anteferendus non est, hunc anteponam. Manet singulis sua præminentia, quæ non superatur ab aliis. Pari modo huic nostro Dionysio tribuendum est, ut in ipso præmineat aliquid eidem singulare, quod desideretur in ceteris. Hunc virum, o lector, hujusque eruditionem, et Cartusiana religio et Ecclesia omnis catholica, acceptum referre merito debet Academiæ Agrippinensi, in qua studia sua initiatus, tantus evasit, ut in eremo etiam Cartusiana postea toti fieret notus orbi, cunctisque et doctis et piis celebris haberetur. Nam de illo Summus etiam Pontifex Eugenius ¹ dixisse fertur, quando librorum ejus quemdam sibi vidit oblatum: « Lætetur mater Ecclesia, quæ talem habet filium. »

Rurœmundœ monachus factus Dionysius, devotione, humilitate et abstinentia admirabilis fuit.

Igitur, ut ad enarrandam vitæ ejus conditionem pergamus, ab Agrippina Colonia recedens, Ruræmundam concessit; ibi Cartusiam desideratam repetens, posthabitis omnibus, monachum se Deo consecravit. Ubi mox ut sacrum habitum suscepit, tam religiose, tamque integre vixit, ut etiam perfectis viris in se ostenderet quod dignum foret imitari. Adeo namque se a mundi amore abstraxit, adeo ab otiosis

¹ Eugenius IV (1431-47.) sermonibus temperavit, adeo ab immoderato creaturarum usu abstinuit, adeo se inutilibus non occupavit, adeo denique nudum liberumque a vitiis animum Deo obtulit, ut divini amoris dulcedine ebrius, frequentes pateretur ad Deum mentis excessus, et divinis consolationibus continue illustraretur. Siquidem in oratione sæpenumero raptus ad Deum, tres aut plures horas stetit sine sensu immobilis, viribus animæ in Deum abstractis. Quid multa? Adeo carus Deo factus est in solitudine, ut supernis illum revelationibus dignatus sit, et merita ejus ac preces quantum apud se valerent, etiam mundo ostenderit. Sensere ejus orationum virtutem desolati ac tristes, senserunt item inferni potestates; sed illi unde gaudebant, hæ inde invidebant. Porro sive loqueretur, sive scriberet, licet tenui esset facundia præditus, eruditionis nihilo minus gratia eminebat singulari. Orationi vero tanto instabat fervore, ut præter eas preces, quas Ordo ille habet prolixas, Davidicum sæpenumero eodem die peroraret Psalterium.

Erat autem procero ac robusto corpore, laborum vigiliarumque patientissimus. Unde juxta Ordinis sui priscum illum rigorem, post cantatas cum Fratribus preces Matutinas, quidquid superfuit noctis, non quieti aut somno, sed studiis ac orationibus dedit. Nonnunquam etiam integras noctes in oratione repertus est vigilasse. Atque ideo quum ceteri in hoc illum mirarentur, respondisse fertur: « Ego ferreum habeo caput et æneum stomachum. » Constat sane optimis ac robustis illum naturæ viribus fuisse, quibus arduum singularemque vivendi modum humilitatis ac modestiæ causa tribuit. Verumtamen devotionis gratia in illo longe fuit potentior, quæ ad hæc et alia complura, ceteris fortasse haud possibilia, ipsum magno impulit fervore. Fuit et mirum in modum humilis, quippe quem magni facientibus cunctis, ipse se contemnebat. Nec quod de se ipso vilia sentiret contentus, cupiebat etiam in aliorum oculis vilis haberi. Idcirco pro defectibus vel maxime exiguis graviter se accusans, et palam et secrete humiliabat. Nec aliter modica delicta, in quibus plerique solent gloriari, ac ceteri magna, plangebat.

Conversationis internæ semper illi studium fuit: ideo satagebat, ut secum habitans, semper Domino sabbatizaret. Quo fiebat, ut sensuum oblectatio in illo fere mortua esset: nam et ea, quæ citra nauseam ceteri vix possint intueri, ipse pro cibo sumebat. Butyrum tabefactum vermibus, cerasa et alia id genus multa a limacibus prægustata, comedere non respuit: dicens, hoc genus vermium nihil habere letalis veneni, nec metuendum cum ejusmodi sumere eumdem cibum. Haleca si quando salsa fuissent nimium, aquis immergi atque in aerem jussit suspendi, nec edebat donec cellam putore oppleverint. Monitus ne sumeret illa, « Malo, inquit, putentia in cibum sumere quam salsa. » Abdicaverat enim jampridem a se omnem delectum cibi, et ob fervorem exercitiorum spiritualium, diem sæpenumero ad noctem usque transigebat mediam. Adeo namque in legendis scribendisque libris erat assiduus, adeo in oratione fervidus, ut prandium propter illa nonnunquam differret, et frigido sæpius uteretur cibo. Semper etiam, sive vestiret sive exueret se, aut aliud quid operis ageret, nihilo minus orabat. Abstinentia ejus in cibo potuque fuit mirabilis, nec multis imitanda.

Procurator institutus Dionysius Judæum convertit. Mulierem fœdere dæmoni adstrictam liberat. Miraculum aliud. Quid maxime tulerit moleste diabolus de Dionysio.

Sed quid opus est ad præconium viri nostris verbis, quandoquidem scripta ejus præclara hunc nobis abunde satis commendant? Dionysii integritas longe manifestius ex ejus codicibus, quam nostris sermonibus prædicatur. Unde visum est aliquando Patribus domus suæ, propter viri dexteritatem, illum officio Procurationis præficiendum. Qui licet contemplationi aptior foret quam actioni, ne tamen propriæ voluntatis quam obedientiæ tenacior videretur, officii hujus provinciam obivit. Verum de colligendis animabus major illi atque de pecuniis cura fuit. Nam Judæum magno tunc studio convertens, ad orthodoxam fidem sacrumque adduxit Baptisma. Hanc ob rem Judæus, ne Dionysii zelo ac paternæ sollicitudini haberetur ingratus, patris sui spiritualis nomen sibi in Baptismate imposuit: vocatus est enim Dionysius Dionysii. Hic creditur Dionysiorum familiæ in Ruræmunda, quæ hodie propagata cernitur, et nomen et posteritatem dedisse.

Ceterum, quia spiritus ejus generosus distractiones rerum caducarum temporaliumque non poterat ferre, relicto officio, exercitiis devotissimis cellæ, libris scribendis, et cupitæ solitudini est restitutus. In qua tamen non potuit adeo latere, quin Pontifices et Principes, atque alii inferioris gradus, undique ad illum confluerent, scriberent, nuntiarent, atque certatim suis consiliis admoverent. Quippe quorum nemo qui semel illi adfuisset, quantæ sinceritatis quantique apud Deum meriti foret Dionysius, ignoraret; nemo qui non ad illum redire gestiret. Unde factum est ut Reverendissimus Dominus Cardinalis de Cusa, in Germania Apostolicæ Sedis legatione fungens, dum hujus viri eruditionem et sanctitatem comperisset, ipsum e claustro eductum suo contubernio in utilitatem Ecclesiæ adscivit. Verum Dionysius non impiger, datam sibi hanc occasionem in lucra convertit animarum. Nam in contubernio Domini Legati constitutus, quod de se ipso quoque scribit, utriusque sexus monasteria multa, reformationis gratia visitavit, atque de reformatione monialium perutilem tunc edidit librum.

Propter hæc et alia multa, quibus gloriam Dei, animarumque salutem zelabatur Dionysius, diabolum in sui persecutionem excitavit. Hinc namque bonorum omnium inimicus moliebatur multa, ut invisum atque exosum redderet mundo Dionysium. Sentiebat enim invidus, quantæ castris suis quotidie per Dionysium animarum copiæ abducerentur. Referam igitur sæculis inauditum, posteris mirabile et quod hodie quoque nemo crederet, nisi veritate atque re ipsa vinceretur. Mulier quædam Gebula (id enim erat illi nomen) diabolo consentiens, inito fœdere, eidem homagium fecerat, atque ut longius a spe recuperandæ salutis abduceretur, persuasa diabolo chirographum sanguine proprio scripsit. Itaque pessimo huic incubo mulier facinorosa diu sociata, ducebatur in remotissimas mundi partes, et ubicumque vel in Asia, vel in Africa ludi aut spectacula publica exhiberentur, ibi diabolo duce mox aderat. Pugnabat hasta, imo quocumque armorum aut pugnandi genere expeteretur, congrediens vincebat. Dejiciebat equis tenera mulier armatos viros, et suo clam adjuta amatore, mundo sic diu illusit. Sed quid misericordia divina profundius? Quid consiliis ejus super filios hominum investigabilius? Hæc tandem in se reversa, consilio viri Dei, quum Reverendissimus dominus Cardinalis de Cusa adesset, quem (ut supra dixeram) comitabatur jam Dionysius, ad pœnitentiæ remedia confugit. Siquidem Dionysii monitis et orationibus confortatam, non propria facinora, non sacrilega promissa, non scriptum chirographum, non denique ex amatore jam hostis minæ poterant illam a spe divinæ miserationis absterrere. Sed post innumera flagitia, post fœdissimas abominationes, post spurcissima cum diabolo commercia, rupto sacrilego fœdere, ad divinæ clementiæ sinum peccatrix lacrimabunda cucurrit. O Dionysii zelum ac sapientiam! O mulieris fidem! O Christi infinitam misericordiam! Quis crederet hanc diaboli jam faucibus absorptam, posse aliquando emergere? Quis speraret eam, quæ diabolo se dediderat, ex illecebroso ejusdem stupro, quo fuerat polluta, in adoptionem filiorum Dei posse redire? Verum quod hominibus videtur impossibile, facillimum benignissimo est Creatori. Itaque hæc infusa lacrimis, ad Cardinalem est adducta. Ibi amatori suo diabolo abrenuntians, iterum se Christo devovit, factaque eidem criminum suorum confessione, et pœnitentiæ haud exiguo labori adstricta, a peccatis omnibus et diaboli pactis absoluta est. Et ita quidem licet esset Christo reconciliata, non tamen ab improbissimi incubi est penitus vexatione liberata: divina, quod reor, justitia id permittente, ut cui se olim ultro consignaverat ad culpam, per hunc modo vel invita peteretur ad pœnam. Itaque sæpenumero improbus ille ad eam veniens, aut futura nuntiabat, aut quocumque poterat modo, a pietatis studiis illam impediebat. Unde venerandus Pater Dionysius (quia tunc morabatur extra monasterium suum cum Cardinale, et libertate, qua potiebatur, servire Christo cupiebat), quum Fratres suos in Ruræmunda adiret, sæpius quoque hanc pœnitentem mulierem confortaturus visitabat.

Verum diabolus invisum habens Dionysium, quod præda hac tam nobili et aliis compluribus per eumdem fuisset spoliatus, quum illum sentiret advenire, præcurrens ad Gebulam: « Ecce, inquit, der Taterbek unde wynsuper compt uch besueken. » Quod Latinis sonat: Impeditæ linguæ homo, vinique ingurgitator, invisurus te accedit. Hæc autem dicebat, nitens Dionysium aut probris ad indignationem commovere, aut ab ejus veneratione mulierem avertere. Revera enim Dionysius minus expeditam habuit linguam, minusque facundam. Utebatur etiam tunc vino ad refocillationem corporis, ex labore studiorum exercitiorumque aliorum attenuati: quamobrem calumniam illi diabolus struere nitebatur. Verum nihilo minus parum diaboli calumnias vir Dei formidabat, quin etiam magnopere illa agere contendebat, quæ diabolus calumniaretur. De hac muliere Dionysius in secundo, quem super Sententias scripsit, libro refert se vidisse cicatricem, unde sanguinem ipsa homagium diabolo scriptura eduxerat.

Postulat nunc res, ut huic facto simile aliud virtutum ejus referam, licet non eodem tempore gestum. Est castrum Hornæ, non longe a Ruræmunda trans Mosam ædificatum, cui præfuit olim generosus dominus Godefridus de Ulodorp, Cartusiæ Ruræmundensis et amicus et benefactor. Ad hunc locum Dionysius, dum ex Busco-Ducis (ubi Cartusiæ jampridem ædificari cœptæ præfuerat) reverteretur, amicitiæ gratia quasi ex itinere divertitur. Contigit tunc Præfecti uxorem, dominam Catharinam, gravi infirmitate tentam, et paulo post morituram, horribilibus signis motibusque se huc illucque in lectulo vertere, et quasi aut fugæ aut defensionis præsidium quærere. Erat enim timore nimio perculsa, et propemodum desperatione victa. Adductus Pater Dionysius, confestim ut intrat cubile, videns multitudinem horrendorum spirituum, haud aliter atque examen apum volitantium, exituramque animam exspectantium, magna voce clamavit: « Filioli, quid video? Sine mora, omnes, quæso, accurrite. Festinate, et ad orationem genua flectite; hic locus, ut atomis radii solis, dæmonibus plenus est. » Hæc dicens, quum exire vellet cubile, mulier ægrota, qua tum poterat virtute, vestes Dionysii apprehendens, tenuit illum et clamavit: « Heu! Pater, noli me derelinquere, in fide tua hodie serva me. » Conversus Dionysius stetit; et fide solita in dæmones armatus, oratione qua potuit ardentissima ad Deum fusa, vi devotionis ac caritatis pugnabat. Ad cujus orationem divina mox virtus adveniens, turmam illam immundorum spirituum omnem profligavit. Nam dæmones orationum ejus violentiam quum diutius non possent ferre, clamaverunt: « Heu heu! quam violentiam ab hoc cucullato patimur sene! » Et excutientes baculum, cui innitebatur, de ejus manibus, procul jecerunt. Cunctis quoque adstantibus reliquis (licet nullus horum dæmones videret) et rei finem exspectantibus, spiritus infernales oranti Dionysio alapam dederunt violentam, vehementerque gravem, cujus vestigiis cicatriceque, dum vixit, visus est nunquam carere. Ad hanc tamen injuriam nihil motus Dionysius, perstitit in oratione. Spiritus vero maligni, patientia ejus territi, fugerunt, mulierem deserentes.

Rediit igitur interea ad spem veniæ, et animosior facta est, quæ paulo ante desperatione fuerat perculsa, nec aliud exspectabat quam infernali se puteo jam jamque absorbendam: fuerat enim in vita non minus vitiis quam opibus abundans. Amori quoque sæculi, ceterisque vanitatibus, atque adeo illecebris carnis servierat nimium occupata. Verumtamen Dionysii orationibus (ut dixi) munita, fugatis tenebrarum ministris, tranquillitati mentis et fiduciæ bonæ in Deum restituta est. Tunc adstantibus dicit Dionysius: « Laudate, carissimi, et magnificate misericordiæ viscera Dei nostri, qui huic animæ donavit salutem. » Mulier etiam magna contritione et spe veniæ roborata, mox spiritum in manus reddidit Creatoris. Post hæc descendens de castro Dionysius, advenientem habuit obvium dominum Godefridum, defunctæ maritum. Cui blandiendo apprehensam illius trahens auriculam: « Quid agis (inquit) hic, o fili? Non tibi hic expedit diutius morari. Festina hinc egredi, ne te pejora involvant. » Paruit ille jussionibus viri Dei, atque locum continuo mutavit.

Hæc pauca dicta sint ex multis, ne videatur mirum quamobrem virum Dei Dionysium diabolus odio sit persecutus. Continua enim inter illos versabatur pugna, quorum studia fuere contraria. Diabolus enim moliebatur animas dispergere, Dionysius studebat colligere; ille vulnerabat, hic sanabat; ille jugulabat, hic per gratiam Dei resuscitabat. Atque ideo sanctis non solum orationibus et exhortationibus Dionysii invidebat diabolus, sed etiam quibuslibet ejus piis studiis erat molestus. Maxime autem ferebat moleste, quod Dionysius scribendis libris piis, elucidandisque Scripturis sanctis assidue adsisteret: inde enim sibi formidabat majorem spoliorum suorum jacturam. Quapropter aliquando terrore, aliquando strepitu, interdum ad ostium cellulæ ubi scribebat, pulsu, Dei hominem ad impatientiam aut tædium, aut ut a scribendo cessaret, nitebatur perducere. At Dionysius fide munitus, semper illum contempsit. Semel etiam quum dæmonis tanta urgeret improbitas, atque quam placuit Dionysio foret molestior, surrexit vir Dei, et occurrens contra diabolum se ingessit, dicens: « Quid tibi visum est, improbe, famulum Dei tanta præsumptione inquietare, atque tuis incursibus molestiisque impedire? Tu animosum te simulas, quum sis bulla et nihil; nobis vero Deus dedit animum et virtutem præstigia tua contemnere. Abi igitur hinc ocius, et posthac non rediturus ab hac dementia tua desiste. » Paruit ille licet invitus, nec deinceps scribenti Dionysio molestus fuit.

Utilius in solitudine quam in mundi vivitur perturbatione. Efficacia orationis Dionysii declaratur miraculo. Episcopus quidam a Dionysio corripitur. Prævaluit Dionysius oratione contra episcopum. Ostenduntur Dionysio episcopi crudelissimæ pœnæ.

Dicet fortasse quis, illum profuisse mundo, dum extra monasterium, vel auctoritate Cardinalis evocatus, vel ab Ordinis sui Superioribus ad officia institutus, inter homines moraretur; non item profuisse, dum in cella sederet solus. Haudquaquam. Quin potius multo uberiorem frugem credendus est intulisse in solitudine, quam si vixisset in mundi perturbatione: quandoquidem tunc et animus ejus ad Deum purior, et oratio potuit esse ferventior. Nam discursus, labores, curas, sermones, ad extremum conatus omnes, quis nesciat arduis in rebus sæpenumero fuisse inanes, donec viri cujuspiam Deo dilecti, vel procul constituti fervida ad Deum fusa oratio iis robur daret et fructum? Moysis, Eliæ, Elisei, Danielis (ut priscos aliquot ex multis recenseam) orationes, dicat, quæso, quid valuerint mundo, hoc est, quid afflictis contulerint liberandis, quid nocuerint adversariis superandis, quæ beneficia impetraverint mundo, quæ mala sustulerint e medio, quoties denique mundum reconciliaverint Deo: et inveniet externis curis atque laboribus, quibus distrahitur animus, longo intervallo anteire orationem, hanc videlicet, quæ cum fervore devotionis ac puritate cordis funditur. Quæ profecto solitudine, silentio, corporis castitate, continentia sensuum, ceterisque quum eremi, tum monasticis institutis juvatur atque fulcitur maxime. Hæc namque oratio, utpote pura ac fervens, mox cœlos penetrat, vim facit Omnipotenti; cogit invincibilem, et immutabilem Deum a justitia ad misericordiam flectit. Atque ideo, qui orationi atque contemplationi hoc modo vacant, haudquaquam in Ecclesia Dei otiosi sunt, sed utilissimi, quamlibet abditissimis etiam fuerint locis inclusi.

Hæc dicta sint in eos, qui quum dies suos nugis et fabulis conterant, aut gloriolæ humanæ studeant, audent quasi occupati contemplativorum sanctum otium calumniari. Quod si etiam absque malo animo plerique cum Martha in his conquerantur, non oportet tamen illorum dictis offendi, quæ Christus olim refellens, Mariæ partem, hoc est contemplationis et orationis officium, prætulit actioni. Eam ob rem adamavit Dionysius noster Rachel suam, prætulitque Liæ: nec sine stomacho ferre poterat, si quis vel de monachorum statu, vel de religione minus digne videretur sentire. Quare cuidam monasticæ religionis æmulo doctori scribens, temeritatis illum arguit his verbis: « Dole de tam usurpatis et periculosis judiciis, nec pronus sis judicare religiosos. O quam parum agnoscis quid operetur Altissimus in veris solitariis! quos abscondit in abscondito vultus sui a conturbatione hominum, et protegit eos a contradictione linguarum; quos ducit in solitudinem, ut loquatur ad cor eorum; quorum mentes perstringit, et ducit eas ad gaudia silentii, ad diem qui est sine tumultu, in regionem lucis immensæ, ad mysticas visiones, et theoriæ contemplationis sinceritatem, ad raptum et ecstasim: ita ut in sanctæ Deitatis, in æternæ veritatis abyssum demersi, supernaturales fidei veritates et ordinem credendorum ecclesiasticæque hierarchiæ, ineffabiliter clarius ac certius intueantur, quam ex scholastica notitia conspici queat. Nonne fortius est lumen gratiæ, quam naturæ; illuminatio, quam exercitatio; supernaturalis inspiratio, quam scholastica disputatio? Certe sicut in statutis nostri Cartusiensis Ordinis fertur, baptismata lacrimarum, fervores orationum, excessus contemplationum, nulla re magis quam solitudine juvantur. Non ergo despicias talium scripta ac monita. » Hæc Dionysius. Quibus revera non alia testatus est, atque in se fuerat expertus. Nam in cella quamlibet inclusum, compertum est orationibus suis homines et loca varia sibi ignota protexisse. E quibus ne omnia simul tacere videar, unum aut alterum commemorasse sufficiet.

Illustrissimus dux quidam, cujus nomen modestiæ causa tacemus, misso nuntio rogabat Dionysium, ut Omnipotenti supplicans, revelationem sibi fieri peteret, atque instructionem de fine eventuque belli, quod parabat in Adolphum filium sibi rebellem, simulque oraret, ut bello gloriam daret patris victoria. Jam enim palam factum erat, Dionysium sua apud Deum oratione posse multa, revelationibusque dignum haberi. Itaque accepto nuntio, vir sanctus id nullo modo se facturum respondit, nec posse huic impietati, cujus inter patrem et filium auctor esset diabolus, orationibus suis opitulari. Oravit tamen per integram ferme noctem, satagens calamitatem hanc infelicissimam imminentem, futurasque inde belli ærumnas, animarum excidia, ac postremo miserabilem patriæ destructionem deprecari. Neque enim id quod dux rogaverat, sed quod Deo dignum, quod patriæ foret salutare, æstimabat orandum. Orabat igitur, ne tam horrenda mala, cædes corporum, perditiones animarum, ne denique tot injurias atque contemptus nomini suo glorioso fieri sinceret Deus. Orabat ne pater suas manus filii sanguine, aut e diverso filius sanguine se paterno pollueret. Sic oranti ac flenti ecce apparuit angelus Domini, qui Dionysio, si non resipiscant ad pacem principes, et nisi cum clero vulgus ad pœnitentiæ lamenta emendationemque vitæ se convertant, mala futura per ordinem cuncta prænuntiavit. Docuit præterea quemadmodum præmoneret principes furore obstinatos, ac quomodo patria ipsa placatum sibi redderet Deum, jam olim sceleribus offensum. Ad hæc nihil moratus Dionysius, ducibus epistolam scripsit, haud satis accuratam, tamen virtute et spiritu plenam; eamdemque tam patri quam filio misit. Interim vero, ut illorum corda emollirentur, Dominum rogavit. Paruerunt principes monacho æque humili ac sancto, nec aliter ab eo quæcumque monuit, quam Dei jussa, ut erant, acceperunt. Multum certe ac sæpius ante fuerat tentatum per principes, per proceres, per doctores, idque modis omnibus quibus tractari poterat humanis, ut non solum manifesta persecutione, verum etiam simultate quacumque exstincta, pater et filius naturæ fœdera non violarent. Sed excludebatur omne consilium, nihilque erat reliqui, quam ut sanguine manus impias commacularent. At Dionysius, imo virtus divina in servo suo Dionysio, quem glorificare coram gente illa instituerat, orando hortandoque, bello finem, principibus amicitiam, patriæ reddidit pacem. Mirabantur omnes, ac novis gaudiis tripudiabant, quod invisus bellorum apparatus felici omine in pacem subito mutaretur. Nec tamen diu patriæ incolas latere potuit pacis auctor. Quapropter ad viri Dei venerationem conversi, vocabant eum, rustico more, Virum qui angelo loquitur.

Non ab re putari debet, quoniam principum fecimus mentionem, si de episcopo etiam Leodiensi narrationem historiæ prosequamur. Fuit hic, de quo loqui volumus (neque enim nominatim traduci par est), vir sæculo quidem idoneus, at qui minus quam par fuit præstaret episcopum. Hic spectacula, torneamenta, ceterosque id genus ludos militares in pia illa instituit Ruræmunda. Sic enim placet, nec immerito quidem, pium illud vocari oppidum, quod hactenus prædicatum fuit devotioni aptius quam vanitati; nec hodie puto tam refertum armis, quam doctis piisque viris. Itaque ad hanc Ruræmundam undecumque advocatos nobiles dum ipse in oppido exspectaret, necessariaque theatricis his ludis vir ecclesiasticus provideret, accidit illum interea Cartusiam petere: ubi postquam cum Dionysio (quem sanctitatis opinio magnum atque multis effecerat celebrem) varia contulisset, non erubuit se jactitare, quam magnis impensis militaribus his ludis inhiaret, quamque daret operam nobilibus excipiendis et magnifice tractandis. Ingemiscens Dionysius: «O, inquit, Reverendissime Pater, hæc et si admittenda sunt principibus, ecclesiasticis tamen viris, et præcipue episcopis penitus non conveniunt. Indignissimum est ac prorsus iniquum, ut Christi patrimonium in scenicos hos usus profundas. Parce igitur, quæso, reverentiæ tuæ, Pater: episcopus es. Parce honestati clericali; parce vel tandem pecuniis, et ab hac dementia prorsus desiste.» Ad hæc episcopus: «Scio me episcopum, cui hæc profana spectacula jam olim sacri canones interdicunt. At fatearis etiam necesse est, me principem esse, ducem, marchionem atque comitem, quos arma venustant, quibusque judicia imperiaque temporalia subsunt. Horum nunc munus mihi obeundum est.» Cui Dionysius: «Non propterea, Pater, episcopus es factus, ut principem geras aut ducem; sed ut præstantior digniorque habearis episcopus, utque malis terribilior, atque ad tuendas Christi Ecclesiæque leges sis potentior, datus est tibi ab Ecclesia principis et gladius et honor. Itaque officium tuum est gregis dominici curam agere, diaboli laqueis irretitas animas eruere, oves tibi commissas Dei verbo pascere, aberrantes reducere, resipiscere nolentes ad ovile compellere, præstare te Christi vicarium, non mercenarium sed pastorem animarum agere, ovibus exempla sanctæ conversationis quasi iter ad sequendum ostendere, odore bonæ famæ præire: atque, ut simul multa dicam, gregem tibi commissum cœlis introducere, non ad inferna detrudere. Inter hæc autem, quum omnia etiam bene feceris, scire quod servum te vocat inutilem Dominus. Unde tibi cavendum est, nobisque vehementer mirandum, quum tua sollicitudo pro singulis animabus tibi commissis rationem sit redditura ne vel una pereat, quomodo per ignaviam tuam quasi securus possis vel audeas de ludis et spectaculis militaribus cogitare. Quid, quæso, Pater, Deo respondebis pro creditis tibi animabus, quas interea hoc diabolico negotio tu ipse scandalizas? Qua fronte audebis apparere coram judice Christo, cui tu animas, pretioso ejus sanguine redemptas, abducis, ac morti æternæ tradis, quorum lacte et lana abstractis, tu in deliciis vivis? Ut quid Ecclesiæ bona, quæ pauperibus et divino cultui erogare deberes, in scenica hæc spectacula, ad Christi opprobrium, ad Ecclesiæ dispendium, in perditionem animarum luxu tuo profundis? Quod si omnino, quæ digna sunt pontifice, renuis agere, parce saltem ovibus: quandoquidem minoribus impensis ac laboribus potes tu solus æterna tibi tormenta comparare. »

Hæc episcopus audiens, tam indignabundus quam sui propositi pertinax abiit. Cui jam recedenti dixit Dionysius: « Rogavimus te, Pater, ut, quoniam in religionis positus es exemplum, spectacula hæc vana non perficias in perniciem animarum, sed audire contemnis. Rogabo potentiorem Dominum, cui te quoque (velis, nolis) subjectum esse oportet: hic me exaudiet, hic insipientiæ tuæ conatus, etiam te invito, impediet. » Surrexit episcopus, et nescio quid secum stomachans, relicto Dionysio, quod cœperat moliebatur perficere. At contra Dionysius illum prævenire festinat. Siquidem ad Dominum conversus, eisdem utitur et contra diabolum et contra episcopum armis, fletu videlicet et oratione. Quid moror? Nihil profuit episcopo inflata potestas; nihil contulit ei, quod perficeret, industria accelerans. Plus valuit oratione Dionysius. Nam episcopus, mox ut abierat, antequam pervenisset ad domum suam, podagræ doloribus vehementissimis corripitur, adeoque pedibus dolet, ut ludos et torneamenta, quæ ante noluerat intermittere rogatus, nunc cogatur non exsequi, etiam invitus. Itaque post inutilem magnæ pecuniæ erogationem, post infamiæ notam, quidquid episcopus præparaverat, quidquid instituerat, quidquid cœperat, intermissum desiit. Ipse vero postea doloribus aliquantulum remissis, quamprimum gressum potuit recuperare pedum, plenus irarum Cartusiam accessit; et conquerens cœpta sua Dionysii orationibus destituta, se vero doloribus propterea ac ignominia etiam affectum, verbis eumdem asperioribus mulctavit. Verum æquanimiter hæc Dionysius toleravit, gaudens etiam, quod pro Christi gloria dignus esset vel ab episcopis contumelias pati.

Utinam tales hodie multi essent Dionysii, quomodo huic episcopo nimium similes inveniuntur pontifices. Atqui si miserabilem postea hujus defuncti sortem attenderent, nec aulicorum adulationibus acquiescerent, ad meliora fortasse quamprimum se mutarent. Nam hunc, quem præfati sumus episcopum, postea defunctum (quum pro eodem Dionysius, post Matutinas in festo divæ Catharinæ virginis in cella vigilans oraret) vidit duobus teterrimis giganteæ formæ spiritibus ante se adductum, ac ardentibus flammis circumseptum. Qui dixerunt: « Ecce, pro quo oras, dominus tuus. » Intuens illum Dionysius diligenter, vidit circa ventrem et genitalia ejus immensum agmen serpentium et bufonum, qui miserum corrodebant. Fuerat enim in vita, præter vanitates alias episcopo indignas, in concupiscentiis feminarum, virginumque stuprator. Expavit vehementer vir sanctus, admirans æquitatem judiciorum Dei; et cogitans illud, quod potentes potenter tormenta patientur, advertit illum esse damnatum, quippe quum nihil pro se miser flagitaret suffragii, nihil orationis, et subito a nigerrimis illis Æthiopibus ab oculis intuentis abriperetur.

Defunctis debita nulla ratione differenda, miraculo ostenditur Dionysio. Familiaritas cum Deo fiduciam Dionysio parit orandi pro patre suo. De Joanne Lovaniensi visio.

Ceterum quia hic defuncti unius memoriam fecimus, de spiritibus defunctorum hoc generaliter tenendum est, sæpissime Dionysio hos apparuisse, quæsisse etiam pœnarum remedia, quæ ille vir spiritu et corpore infatigabilis, liberalissime impertiebatur. Interrogatus aliquando a Fratre Carolo, ministro suo admodum dilecto, Deoque devoto, an sæpenumero animæ illi apparuissent defunctorum, respondit: « Etiam: imo centies atque centies. » Novitius quidam, non longe ab oppido sancti Trudonis natus, Ruræmundæ in Cartusia ex infirmitate ad extrema vitæ devenit. Huic Dionysius promisit post mortem duo legere psalteria, quæ ille novitius, nisi morte fuisset præoccupatus, solvere debuisset. Verum quia multorum tunc dubia conscientiarumque scrupuli variis ex locis ad Dionysium continue deferebantur, quibus sine mora fuerat respondendum, contigit Dionysium sic occupatum quod promiserat differre. Defunctus igitur novitius, quia suffragiis egebat, ad Dionysium rediit; et tarditatis illum arguens, dure objurgavit. Ad hæc Dionysius quum se justam putabat excusationem producturum, adeo ad novitii hujus increpationem subito obriguit, ut ne hiscere quidem auderet. Itaque intelligens defunctis suffragii debita nulla esse ratione differenda, et ipse deinceps tarditatem cavit, et alios ut caverent præmonuit.

Fratrem quemdam suæ domus, ex eorum professione quos Donatos vocant, jampridem sepultum, post Matutinas in cella sua reperit flammis ardentem. Quem interrogans, quis esset quidve peteret, audivit: « Frater sum tuus, nuper hac luce defunctus. Conqueror autem quod negligentius justo mecum agunt Fratres. Nam non solum caritate exuberante non mihi subveniunt, verum etiam vincente socordia, quæ mihi debent ex obedientia Ordinis, differendo non exsolvunt. Quapropter nisi correxerint se, et suas et meas postea dabunt pœnas. » Correpti Fratres hortatu Dionysii, defuncto suffragia ocius impenderunt.

Venerabili cuidam sacerdoti, in ordine Cartusiano tunc novitio, spiritus quidam in illius cella molestus fuit. Siquidem strepitu et pulsu Fratrem a quiete somnoque deturbabat. Perlata est querimonia ad virum Dei Dionysium. Qui respondens: « Dicite, inquit, novitio, ut in hunc modum spiritui imperet: Vade ad Fratrem Dionysium. » Res mira! Paruit Dionysio novitius, paruit et novitio spiritus. Nam relicto novitio, ad Dionysium venit. Dionysius vero hunc adesse sentiens, tanto mox orationum fervore flagellavit, ut jam illi neque novitium neque Dionysium liberet repetere; sed abiens pœnisque omnibus solutis, ad Deum avolaret.

Captus est aliquando Dionysius magno desiderio sciendi quomodo haberet anima patris sui jampridem defuncti. Fiducia igitur, quam familiaritas quædam ad Deum illi pepererat, roboratus, post Vesperas die quadam in cellæ suæ oratorio procidens, ubi esset anima patris sui certiorem se fieri precabatur. Quum autem diu hoc desiderio in oratione perstitisset, vocem audivit sibi respondentem: « Quid pro anima patris tui adeo te sciendi curiositas torquet? Numquid non pium est pro defunctis orare? Ora igitur pro tuo patre, qui si in pœnis est, et in gratia Dei e vita excessit, tua oratione refrigerabitur; sin minus, in sinum tuum oratio redibit. » Hoc responso cœlitus accepto, Dionysius perseverat nihilo minus pro patre orans; non tamen quomodo ante, de secretis Dei investigando, sed ut requies detur defuncto. Interea quadam nocte dum levi teneretur somno, vidit patrem suum inter duos spiritus Æthiope nigriores teneri medium, atque valida ad se voce clamantem: « Fili amantissime, miserere mei, et tuis orationibus patri succurre. » Quod verbum statim ut emisit, abstractus a dæmonibus, et camino ardenti injectus, cæditur, virgisque ferreis flagellatur. Hæc licet in somnis viderit Dionysius, cujusmodi visionibus nunquam arbitratus est tutum credere, nihil tamen de veritate hujus dubitavit. Quapropter non destitit orare pro patre donec ille desiit esse miser.

Alia multa ex spiritibus sibi apparentibus didicit, multa quoque illis laborum et orationum suarum impendit, quæ nemini manifestavit. Hæc enim sola non tacuit, quæ ne taceret, necessitas imperavit. Sæpe namque necessarium fuit nonnullis indicari, cur torquerentur certæ animæ defunctorum, ut viventes et negligentiæ suæ pœniteret et mortuis opem ferrent. Quapropter operæ pretium est de Magistro Joanne Lovaniensi adhuc referre, cujus post mortem ærumnam nec Dionysio licuit omnibus tacere. Hic ævo suo venerandus, vir bonæ ac integræ vitæ fuit, sobrietatis quoque, honestatis ac pudicitiæ custos, religionis amator, justitiæ tenax, et (quod rarissimum est) qui magnopere publicum bonum suo anteferret. Hujus hic laudem recenseo propterea, ut discatur, quibus meritis pericula evaserit æternæ damnationis. Siquidem nisi tam præclaræ fuissent in eo inventæ virtutes, nisi tanta etiam contritione pœnitens sæculo emigrasset, ob ecclesiastica beneficia quæ multa possederat, supplicium æternum, quod multi hodie non formidant, non evasisset. Et licet ex beneficiis congestas pecunias in piissimos expendisset usus (nam Canonicorum Regularium in Ruræmunda ædificavit dotavitque cœnobium, et Coloniæ atque Daventriæ S. Hieronymi collegia), post mortem tamen diu et gravibus est cruciatus purgatorii pœnis. Nam et quia sepultus in choro Cartusiensium fuerat Ruræmundæ, anniversarium pro animæ ejus salute annis singulis ab ejusdem loci Patribus celebrabatur. Itaque dum primum ejus ageretur anniversarium, et jam in Officio defunctorum ad canticum Zachariæ ventum esset, Dionysius vigilantibus oculis contuitus est super defuncti sepulcro, in modum feretri flammas igneas se conglobasse, quæ fumi obscuritate atque sulphuris fœtore visu erant horribiles. Exterritus Dionysius, Fratrem qui juxta stabat pulsans, admonuit ut respiceret; sed illo nihil vidente, spiritualis visionis esse mysterium intellexit, atque vehementer doluit, recolens defuncti sobrietatem atque integritatem. Flebat autem potissimum, quod nesciret purgatoriine an gehennæ incendia hæc visio significaret. Redit sequenti anno anniversarius dies, quo perinde ac superiori speciem ignis juxta defuncti monumentum Dionysius conspexit; flamma tamen erat magis tenuis, clarior ac mitior. Porro tertio anno raptus Dionysius in ecstasim mentis, jam non ut ante, corporeis oculis, nec imaginaria, sed intellectuali (ut ita dixerim) visione didicit futuram defuncti salutem, videns simul judicia Dei mirabilia, occulta investigabiliaque, et certa alia, quæ fas non erat nec possibile effari. Quapropter scripsit cuidam, qui defuncti testamentum curare debuerat et exsequi, admonens ut omni mora posthabita, defuncto suffragia acceleraret.

Optarem hic plura ad legentium ædificationem narrare, ex his quæ per virum Dei circa defunctorum animas gesta sunt, nisi quorumdam formidarem de prolixitate fastidium, tametsi præter hæc supersint alia pene innumera non circa defunctos tantum, sed etiam circa viventes, quæ illi revelavit Deus, ab eodem semper absconsa, nobisque penitus occulta. Hæc enim sola de futuris aut etiam præsentibus manifestavit, quæ ut manifestaret, a Domino præceptum habuit. In quorum tamen revelatione mirum quam humilis fuit, nihil sibi tribuens præter vilitatem; quam ipse quoque expavit, admirans providentiæ divinæ consilium, cui placeret uti se indigno et universorum quæ ad sæculi prudentiam attinent imperito, tanquam ministro, ad Ecclesiæ ædificationem.

Nobilissimo modo multis horis sæpius in raptu ecstatico fuit Dionysius. Capta Constantinopoli hortatur omnes ad emendationem vitæ. Senectutis incommodis ad patientiam exercetur. Tria infirmus frequentabat cantica.

Fuit in ecstasim mentis sæpenumero raptus ad multas horas: quod dum potuit, celavit. Verum ubi Fratrum suorum aliquo aut conventu præsente fuisset abstractus ad Deum, et ad humana mansisset velut mortuus ac immobilis, doluit, verecundus quod latere non potuit. Quid tamen interea senserit, quid didicerit, quid sibi revelatum fuerit, nemini aut paucissimis, idque rarissime, patefecit. Quæcumque etiam illi fuere revelata, quæcumque ostensa, non per similitudines, non per rerum imagines aut sensibiles visiones tradita sunt; sed nobiliori modo docebatur, sublimiorique ac puriori. Siquidem intellectus ejus ut divino lumine fuit illustratus, atque a se ipso mens ejus deficiens, per amorem in Deum absorpta Deoque unita, didicit quæcumque divinitatis radius illum docere voluit. Juvabatur autem, imo (ut verius dicam) etiam renitens rapiebatur, occasione externa quacumque præstita, unde ad cœlestium contemplationem, aut ad investigabilis sapientiæ Dei admirationem, aut bonitatis ejus amorem mens ejus erigeretur. Quapropter quandoque dum Ecclesiæ inciperentur cantica, ut sunt: Veni, Sancte Spiritus, aut, Suscepimus, Deus, misericordiam tuam, atque id genus alia; aliquando dum in turbis esset et frequentia hominum, interdum in castris coram nobilibus (qui ejus consuetudine, eruditione atque consiliis vehementer oblectabantur) inter loquendum de Deo, rapiebatur ipse in regionem lucis inaccessibilis et immensæ, aliis qui aderant, interim circa sua humana hic relictis. Nonnunquam etiam, ut alter Eliseus, dum organorum suavem audiret melodiam, facto in se Spiritu Dei, ad cœlestis illius melodiæ concentum adspirabat. Hinc subito mens ejus, quia intra se contineri non potuit, ad eorum gustum, quibus æstuanter inhiabat, secessit: atque adeo secessit, ut per aliquot horas fixa non reverteretur.

Buscum-Ducis oppidum est Brabantiæ nobilissimum, in quo divi Joannis templum habetur miro modo ornatum. Siquidem nihil in illo cernitur neglectum, nihil desideratur, quod ad pietatem, ad devotionem, ad collectionem denique spiritus juvandam pertinet. In hoc Dionysius forte ingressus, quia ad divina tunc in organis canebatur, melodia suavi auribus hausta, confestim corde cœpit liquefieri, vultu et mente mutari, a se ipso deficere, et collectis animæ viribus totus in Deum ire. Aderat ei tunc Abbas S. Martini in Colonia: qui intelligens quod futurum erat, traxit illum in sacellum quod juxta aderat, ubi rigidus immobilisque horis ferme tribus mansit.

Hoc autem eo tempore illi accidit, quo cœpta est Cartusia extra ipsum oppidum ad honorem sanctæ Sophiæ ædificari: cui idem, licet jam senex, propter sanctitatem suam initiator institutus fuerat et Rector. Revelatum fuerat Dionysio jampridem, eo in loco quo nunc ædificatum cernitur, construendum esse Cartusiense cœnobium, ubi Deo sanctificarentur animæ et laudes canerentur divinæ. Porro occasionem huic cœnobio exstruendo magnam dedit Dionysii sanctitas vulgata. Eam ob rem monasterii fundator ab Ordinis primate hunc novæ plantationi Rectorem impetravit. Quamdiu autem morabatur ibi Dionysius, Philippus magnus ille Burgundionum dux, in magna eum habuit veneratione, evocatumque ad se in magnis, arduis ac secretis negotiis consuluit. Ceterum, quia nova hæc ædificatio distrahebat ejus animum, et ipse jam senex viribus erat exhaustus, obtento Superiorum assensu, ad suæ tandem professionis domum rediit.

Tradunt ad hujus reditum tunc chorum templi Cartusiæ Ruræmundensis aliquot noctibus sub Matutinis luce cœlitus superfusa illustratum. Ignorantes monachi quid portenti hoc foret, attoniti stabant. Quidam egressi, cœlum contemplabantur; verum nihil insueti videntes, tandem Dionysii reditum (qui Ordinis lux erat et mundi) intellexerunt. Videbat ipse quoque Dionysius sæpe post Matutinas ad cellas regredientes monachos comitari spiritus candidos, atque cum eisdem eorum intrare cellas, quos angelos illorum non dubitabat esse custodes.

Eo tempore Mahometus Turcarum rex Constantinopolim omnesque orientalis imperii fines abstulit Christianis. Unde fides christiana fere omnino concidit in Græcia, magnusque inde timor ac dolor omnibus Christianis ortus est, præcipue viro Dei Dionysio, qui diu noctuque jam senex flebat, quod cultu Dei abrogato, contumelia fieret nomini christiano. Videbat præterea in occidente a priscis illis moribus sanctis Ecclesiam degenerare, atque a fidei calore caritateque tepescere. Eam ob rem formidabat iram Dei eis etiam locis venire, quæ Romano parent Imperio. Contra hæc mala unum erat illi remedium oratio. Hac enim Dei iram ab Ecclesia avertere, hac inter Ecclesiæ calamitates studebat semetipsum consolari. Revelaverat autem illi Deus peccata Christianorum, præcipue prælatorum et cleri, justitia sua impune diutius tolerari non posse, sed e duobus alterum fore necesse: aut semetipsos prælati et clerus corrigerent, aut per eos indigne sinerentur castigari, quibus nulla esset in clerum reverentia, nulla auctoritas. Ad hæc quum Dionysius illorum nomine emendationem Deo promitteret, atque vehementius hoc pacto pro misericordia flagitaret, audivit: «Juxta mensuram emendationis vestræ, temperabitur justitiæ meæ censura. «Addensque Dominus:» De emendatione, inquit, quod promittis nomine prælatorum, hoc teneas: Etiam si juraverint in nomine meo, Vivit Dominus, hoc ipsum falso jurabunt.» In hac autem revelatione, de futuris malis atque Ecclesiæ calamitatibus, nonnulla didicit secreta, quæ fas non erat manifestari. Mittebat tamen epistolas ad pontifices, ad principes, ad Ecclesiæ prælatos; et quoscumque poterat, ad vitam correctiorem invitabat. Nec sua tantum oratione contentus, hortabatur omnes, quibus potuit modis, ad emendationem vitæ, et ut a se Dei iram deprecarentur. Fuere tunc, licet pauci, ex primatibus, qui hujus monitis credentes, ad meliorem se vitam receperunt. Reliqui, quamvis usque ad Summum Pontificem revelationes Dionysiique consilia nuntiata fuerint, surdis auribus et corde duro audierunt. Nec mirum, quum hodie quoque (licet anno superiori Romæ et in Germania aliquot jam annis clerus ferat non modo calamitatem, sed pene etiam excidium exspectet) pauci corrigantur. Quotus est enim hodie in monasteriis aut canonicorum collegiis, qui ex persecutione cleri, ceterisque malis quibus atteritur mundus, factus sit melior? Crebrescunt mala, premit nos profana potestas, persequitur violentia, et nihilo minus vitia nostra perseverant. Verum hæc majoribus relinquimus prædicanda; nobis ad Dionysium nostrum est redeundum.

Hic inter ejusmodi studia, incommoda incidit senectutis, quæ deinceps crebris infirmitatum augebatur molestiis. Nam assiduis ex paralysi, calculo atque vesica doloribus torquebatur. Accedebant præterea ulcera, quæ utrumque crus corroserant. Verum inter hæc non est tacenda patientia Dionysii: qui licet graviter, nec raro (ut fit) læderetur, dum ligamina a ministro aut solverentur aut stringerentur, haudquaquam tamen tunc vocem emisit aut gemitum; sed velut insensibilis ad dolores, nihilo minus orando scribendove perseverabat. Agebat tunc quadragesimum septimum annum, ab eo quo Cartusiano initiatus fuerat instituto, nec hactenus scribere desierat, licet corpore esset imbecilli, ac pene effeto: quippe quod vigiliis, abstinentiis, infirmitatibus, atque exercitiis spiritus continuis fuerat consumptum. Crescentibus quotidie molestiis, ipse manum Domini patienter ferebat. Ad hæc etiam exsultans, Domino gratias agebat, qui, quod suis omnibus largitur amicis, non negasset illi, videlicet argui et castigari, bona agere et mala pati. Itaque anno ultimo vitæ suæ, paravit se, ut media nocte venienti exiturus occurreret Sponso, intraretque cum illo ad nuptias. Et tunc etiam cessavit scribere. Siquidem ultimus librorum ejus fuit, quem de Meditationibus inscripsit: in cujus fine, post innumeros alios jam editos libros, post ingentes labores ad quietem adspirans, in hæc verba desinit, dicens: Hoc meditationum mearum opusculum, quas non tam habeo quam merito haberem, gratanter suscipite, Fratres carissimi, atque pro me jugiter exorate: qui de cetero ad securæ taciturnitatis portum me transferre intendo, et ad securum exitum (prout Dominus dederit) plus solito parare, præsertim quia et vires corporis multum deficiunt, et istud opusculum anno vitæ meæ LXVII finio, anno Domini MCCCCLXIX.

Hactenus Dionysius ab eo tempore, quia mortem sibi vicinam noverat, quam etiam semper ut præsentem fuerat meditatus, lætus perinde ac olor canendo illam exspectat. Unde sciens certissime hoc se anno moriturum, inter infirmitates quibus premebatur, tria frequentabat cantica; et nunc unum, nunc aliud repetens, canendo animum solabatur. Primum horum, quod illi assiduum erat, fuit: Requiem æternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis. Ad hanc enim sortem maxime adspirabat, ut lucis æternæ beatitudine frueretur. Alterum, quo ad devotionem compungebatur, fuit: Maria ergo unxit pedes Jesu; et haud dubium Mariæ devotionem erga Jesum, atque rursus dulcedinem cordis Jesu erga dilectricem suam recolens. Exin amorem eorum mutuum, quo sese alterutrum vulnerabant, contemplabatur. Quibus ipse quoque sui cordis amorem ad illos, et quasi inter utrumque tertium se intermiscebat. Carmen tertium quod canere solebat, fuit: Sancti qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilæ, volabunt et non deficient. Hoc excitabat spiritum, fiduciamque suam pascebat, ut abjecta sarcina carnis, propediem esset avolaturus, assecuturusque quod tot annis desiderarat, pro quo certaverat, sudaverat, omnesque vires suas impenderat.

Itaque crescente infirmitate, mortem non longe abesse sentiens, in festo S. Thomæ Aquinatis, in sacellum S. Dionysii ubi Missæ sacrificium Deo multo tempore offerre solitus erat, ductus est. Ibi qua solebat ardentissima devotione audita Missa, et sumpto vivifico corpore Domini nostri Jesu Christi, tanquam viatico jam præmunitus, ad iter quo visurus erat salutare Dei, accinxit se. Reductus ad cubiculum, adstantibus Fratribus dixit: « Adest, carissimi Fratres, tempus quod prædixi, quod desideravi, quod denique exspectavi. Si diutius vixero, aliorum me duci manibus necessum est, eroque Fratribus onerosus. » Post hæc omnem fastidiens cibum, ægritudine ingravescente, et viribus semper magis deficientibus, ad extrema vitæ pervenit. In festo igitur divi Gregorii Dionysius virtutum ac meritorum plenus, circa duodecimam horam, superatis omnibus vitæ hujus miseriis, sanctam Deo animam reddidit, anno Domini MCCCCLXXI, postquam in Ordine Cartusiano octo et quadraginta annos Christo militaverat.

Exprobratur Ordini Cartusiano, quod suorum non evulgat opera.

Hæc de vita beati Patris Dionysii, viri scientia pariter ac virtute clarissimi. Cujus scripta cur hactenus lateant, vehementer admiror: quippe qui in Ecclesia Dei scribendo fere plus omnibus laboravit; cujus libri uberrima etiam scatent eruditione, atque adeo lucida, ut sua ætate doctissimus ac plane admirabilis habitus sit. Quare, ut dixi, miror quod lateant, quandoquidem aliorum scriptorum interim undecumque nobis copia offertur: quorum tamen neque ingenium, neque eruditio quidquam ad hunc Dionysium accedit. Verum hoc tua incuria atque negligentia fit, Ordo Cartusiensium, qui innumeros habuisti viros doctissimos pientissimosque: quorum bona pars quum in vita tum post mortem claruerunt miraculis; reliqui doctrina excellentes posteris sui nominis immortalitatem dederunt (si per te id liceret, hoc est, si in medium tu illorum libros dares). Itaque hos tu intra sinus tuos recondis, perinde ac si tibi dumtaxat aut uni monasterio tantum, non item posteris, atque cunctis vixerint mortalibus; aut quasi quod ad universæ pertinet Ecclesiæ decorem utilitatemque, abscondere pietas sit. Verum quid pro Dionysio hic expostulo, quando Institutori tuo divo etiam Brunoni primo Cartusiano, reliquisque tuis alumnis fere omnibus itidem feceris? Nam hunc Brunonem, quem omnis Calabria (illic enim curiam Urbani Papæ, cujus fuerat olim præceptor, simulque sarcinam pontificalem fugiens, diem obiit extremum) veneratur, ut atrium etiam illud, quod pœnitentiæ et amoris lacrimis rigaverat, flexis circumeat poplitibus osculisque lambat, hactenus tu adeo servabas ignotum, ut extra illam patriam, quis Bruno, quisve Ordinis tui fuerit auctor, pene mundus ignoraverit. Unde factum est, ut non pauci historiæ veritatem ignorantes, illum ipsum doctorem, qui Parisiis post mortem damnatum se revelavit, cujusque judicio territus Bruno cum aliis sex, hoc genus vivendi quod Cartusianum dicitur, instituit, falso putaverint fuisse Brunonem. Quem propterea tantum abfuit existimari Sanctum, ut etiam impie dicerent et damnatum et a Deo prorsus fuisse alienum. Interea tu satis tibi putabas, quod miracula Brunonem tuum vivere loquerentur, nec quid mundus ignoraret, advertebas. Quid quod præclarissima ejus opera, præcipue in Paulum, Psalterium et nonnulla alia, nunquam dedisses in lucem, nisi studiosorum tibi sagacitas imposuisset, eaque e manibus tuis prudenter satis eripuisset ?

Adde nunc sanctissimos illos duos episcopos Hugones, quorum alterum Gratianopolitanum, nisi Innocentius sua sponte, alterum vero, nisi instante Anglia, Honorius III tunc Pontifex, miraculorum eminentia permoti, Sanctos etiam te dissimulante declarassent, quem, quæso, hodie illorum ædificarent sanctitatis exempla ? Taceo nunc Guigonem, Basilium, ceterosque primæ Cartusiæ tuæ Priores, qui hactenus te magna sanctitatis opinione gubernarunt, quorum multi etiam tam claruere miraculis, quam fulsere doctrinis. Quos tamen præter te, licet innumeros, nemo novit. Prætereo dominum Bernardum, Priorem Portarum, quem ad vitam redeuntes mortui, tacente te prædicant, alia quoque complura, quæ per illum Dominus fecit prodigia, ejus sanctitatem laudant. Huic divus Bernardus Clarevallensis vix habuit, quem tantopere diligeret, similem. Nam ad hujus preces Canticorum Cantica exposuit, et apud Romanum Pontificem vehementer egit (quod epistolæ quoque ejus testantur), ut Bernardus ad episcopatum de monasterio extraheretur. Omitto Stephanum miræ sanctitatis episcopum Diensem; Anthelmum quoque episcopum Bellicensem, cujus sanctitatem præter alia miracula testabantur lumina ad ejusdem funus cœlitus accensa. Deficeret me tempus, si recensere vellem reliquorum illustrium virorum aliquot legiones, sanctitate conspicuorum, eruditione præstantium: quos quum alieni magis laudibus efferunt, tu quasi in gremio absconsos tuos filios hactenus siluisti.

Verum novi quid respondeas: Humilitatis tutandæ gratia, tuos nulla velle gloria ostentari, nulla eminentia efferri. At quæ ista est humilitas, quæ religio, sub modio faces abscondere ardentes, ne luceant iis qui in domo sunt; subtrahere oculis lumen, ne aut loci spectetur amœnitas, aut sine offendiculo ambuletur? Non injuria hac ex parte eruditissimus quidam (quod tua pace dicam) te coarguit, quod pietas in te lateat; et adeo lateat, ut vix conspici possit. Sanctissimorum virorum doctorumque libros, animarum thesauros penes te servas absconditos; nec producis, ut ex te multi gaudeant, multi reficiantur. Quapropter, quod Sapiens monet, Deriventur fontes tui foris, et in plateis aquas tuas divide.

Verum hæc tua pace dixerim, idque quam institueram diffusius. Equidem unius Dionysii gesta enarranda susceperam. E quibus tamen sola quæ certissima veritate et gesta et scripta comperi, huc congessi. Nam referuntur alia quædam sanctitatis ejus argumenta, non minus præclara quam stupenda: de quorum etiam veritate nihil prorsus ambigitur; quia tamen narratione sola nobis tradebantur, haudquaquam huc inserenda decrevi.

Chapter 2 of 4