Skip to the text

II. petit office du divin cœur de jesus 20

Aux i. vêpres 21

Pater, Ave. Ces prières se disent au commencement de toutes les Heures.

V. Deus in adjutorium meum intende

R. Domine, ad adjuvandum me festina.

Gloria Patri, etc. Sicut erat, etc. Alleluia. De la Septuagésime à Pâques: Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.I.

Ant. Jesus ingrediens.

Ps. 109. Dixit Dominus, etc., comme aux II. Vêpres du petit Office du S. Cœur de Marie, p. 4 6 , et ainsi des autres.

Ant. Jesus ingrediens mundum dicit: In capite libri scriptum est de me ut faciam voluntatem tuam: Deus meus volui, et legem tuam in medio Cordis mei. Alleluia.

2. Ant. Venite ad me, filioli

Ps. 112. Laudate pueri Dominum.

Ant. Venite ad me, filioli, in charitate enim perpetua dilexi vos: ideo attraxi vos ad Cor meum, fontem omnium bonorum. Alleluia.

3. Ant. Ego diligentes me diligo

Ps. 121. Laetatus sum.

Ant. Ego diligentes me diligo, et delicia mea esse cum filiis hominum. Alleluia.

4. Ant. Cor meum charitas est

Ps. 126. Nisi Dominus.

Ant. Cor meum charitas est: qui manet in charitate,in Corde meo manet, et Cor meum manet i n eo. Alleluia.

5. Ant. Qui vicerit

Ps. 147. Lauda Jerusalem Dominum.

Ant. Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo:et scribam super eum nomen meum, et Cor unum mecum habebit in aeternum. Alleluia.

CAPITULE. 3 Reg. 9. 20 Les Religieuses de N.-D. de Charité le disent dans l'Octave de la Fête, qui se solennise le 20 octobre. Il a été approuvé, comme celui du S. Cœur de Marie, en même temps que le grnnd Office du Sacré Cœur de Jésus.

21 Voir ci-dessus, page 13, note 2. Ce sont les I. Vêpres de la Fête avec les Psaume~ du Commun de la Sainte Vierge, employés durant tout le cours de l'Office.

SANCTIFICAVI mihi domum hanc, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei et Cor meum ibi cunctis diebus. R. Deo gratias.

JESU, Paterni Pectoris, Et Virginis Cor unicum, Cordis tui mirabilis Omnes canant praeconium.

O Cor, amator Numinis, Amore Patris igneum, Amore flagrans Virginis, Amore nostri saucium.

Nam Sponsa, Corde saucia, Te vulneratum vulnerat: Te dissecat mors impia, Et hasta dire perforat.

Ave, dolorum Victima, Centrum Crucis, Rex Martyrum: Fac nostra sit Crux gloria, Amor, corona, gaudium.

O Cor, amore saucium, Amore corda saucia: Vitale nectar Coelitum, Amore nos inebria.

Tu charitatis Hostia, Mortalium salvatio, Aperta cuntis gratia, Et omnium redemptio.

Venite, gentes, currite Ad Cor Patris mitissimum Omnes amat, confidite, Amoris est incendium.

En cernitur patescere Fornax amoris flammea: Flammis volo me tradere Me devoret mors ignea.

Amor, Pater clementia. Amor, Redemptor omnium, Amor Deus, fons gratiae, Regnes in omne saeculum. Amen.

V. Sic nos dilexit Jesus, ut daret nobis Cor suum. R. Gratias ei super inenarrabili dono ejus

Ant. Gaude Maria.

Cantique de la sainte Vierge, Magnificat, page 50.

Ant. Gaude Maria, Mater Redemptoris: ecce vulnerasti et rapuisti Cor ejus, et factum est Cor tuum, ipsumque nobis dedisti, ut cum Patre et Matre cor unum habeamus. Alleluia.

Kyrie eleison, etc. et tout le reste comme aux II. Vêpres.

A complies

Tout comme ci-après, à la suite des II. Vêpres.

A matines

Pater. Ave.

V. Domine, labia mea aperies

R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.

Deus in adjutorium, etc. Gloria Patri, etc. Alleluia, ou Laus tibi Domine, etc.

Invitatoire. Jesu Cor amantissimum venite adoremus: Qui est amor et vita nostra.

On répète l'Invitatoire.

Ps. Venite exsultemus, etc., comme ci-dessus, page 16.

Verbum caro, Rex, cordium, Cordis tui miracula Linguis canantur omnium, Miraculorum maxima.

Ave Patris mirabilis Et unici Cor unicum: Origo sacri Flaminis, Terrae polique vinculum.

Quam magna fers mysteria, Immensa gaza Coelitum, Amoris arca regia, Ecclesia sacrarium!

Pars nostra, spes et gaudium, Ceetusque nostri gloria: Cor, flamma, dux, oraculum, Origo, finis, omnia.

Quam mira Jesu gratia ! Nos Corde toto diligit: Solvamus ut nos debita, Nobis suum Cor tradidit.

O qualis haec dignatio! Dat Cor Mariae Filius, Dat Cor Maria Filio, Utrumque dant volentibus.

O te volo, Cor flammeum, Tu semper intus ardeas; Fons omnium charismatum, Totum per orbem diffluas.

O Cor meum, Cor unicum, Virtus, salus, fiducia, Thesaure, sol, et jubilum, In te mihi sunt omnia.

Amor, Pater clementiae, Amor Redemptor omnium, Amor Deus, fons gratiae, Regnes in omne saeculum. Amen.

I. nocturne

Pour le Dimanche,le Lundi et le Jeudi.

Ant. Christus Jesus.

Ps. 8. Domine, Dominus noster, comme ci-dessus, p. 18.

Ant. Christus Jesus, a sinu Patris amore nimio egressus, exsultavit ut gigas ad currendam viam: nec est qui se abscondat a calore dilectionis ejus.

Ant. Memor sit Pater.

Ps. 18. Coeli enarrant gloriam Dei.

Ant. Memor sit Pater omnis sacrificii tui, o Rex amoris, et tribuat tibi secundum Cor tuum.

Ant. Desiderio desideravi.

Ps. 23. Domini est terra.

Ant. Desiderio desideravi meipsum et in victimam, et in escam dare

vobis: et desiderium Cordis mei tribuit mihi Pater.

V. Sic nos

dilexit Jesus, ut daret nobis Cor suum.

R. Gratias ei super inenarrabili dono ejus.

Pater noster, etc. tout bas. R. Et ne nos inducas, etc.

Absolution. Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis, qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. R. Amen.

Les Bénedictions et les leçons, comme à la fin du III. Nocturne, page 60.

Ii. nocturne 22

Pour le Mardi et le Vendredi.

Ant. Unam petii a Domino.

Ps. 44. Eructavit cor meum. Comme ci-dessus, page 2O.

Ant. Unam petii a Domino, hanc requiram: ut in die malorum abscondat et protegat mei i n abscondito Cordis sui.

Ant. In capite libri.

Ps. 45. Deus noster refugium.

Ant. In capite libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam: Deus meus volui, et legem tuam in medio Cordis mei.

Ant. Paratum Cor meum.

Ps. 86. Fundamenta ejus in montibus sanctis.

Ant. Paratum Cor meum, Pater sancte, paratum Cor meum: confitebor tibi in cithara Cordis mei in sempiternum.

V. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. R. Et vos manete in dilectione mea

Pater noster. etc., tout bas. V. Et ne nos...

Absolution. Ipsius pietas et misericordia nos adjuvet, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

Les Bénédictions et les Leçons, comme à la fin du III.Nocturne, page 60.

Iii. nocturne

Pour le mercredi et le Samedi.

Ant. Accedamus ad Cor. 22 Le Manuel des Écoliers de Lisieux ne donne que le I. Nocturne.

Ps. 95. Cantate Domino. Comme ci-dessus, page 23.

Ant. Accedamus ad Cor altissimum Jesu, ut per ipsum, et in ipso, et cum ipso exaltemus et diligamus Deum, secundum multiludinem magnitudinis ejus.

Ant. Qui adhaeret Domino Jesu.

Ps. 96. Dominus regnavit.

Ant. Qui adharet Domino Jesu, unum cor et unus Spiritus est: et de immenso thesauro Cordis ejus accipiet immensa bona.

Ant. Turbatum et anxiatum est.

Ps. 97. Cantate Domino... quia mirabilia.

Ant.. Turbatum et anxiatum est Cor meum: defecitia, in dolore vita mea, et anni mei i n gemitibus, propter nimiam charitatem qua dilexi vos.

V. Vivat Cor Jesu, Rex cordium. R. Et regnet super omnia corda in aeternum

Pater noster... ,V. Et ne nos..

Absolution vinculis peccatorumn nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors Dominus. R. Amen.

Jube, Domne, benedicere.

Bened. Ille nos benedicat, qui sine fine et regnat. R. Amen.

Leçon j. Ezech.36.23 Sanctificabo nomen meum magnum, ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis. Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram. Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. Et dabo vobis Cor novum, et Spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis Cor carneum, et Spiritum meum ponam in medio vestri. Tu autem.

R. Elegi et vocavi Filium meum Jesum, virum voluntatis mea, et secundum Cor meum. * Quae placita sunt mihi facit semper Corde magno et animo volenti. V. Paratum Cor meum, Pater sancte, paratum Cor meum ut faciam omnes voluntates tuas. Quae placita.

V. Jube, Domne, benedicere

Bened. Divinum auxilium maneat semper nobiscum.R. Amen.

Leçon ij. Cap. 3.

FERCULUM fecit sibi rex Salomon, de lignis Libani: columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum; media charitate constravit propter filias. Jerusalem. Egredimini et videte, filii Sion, regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die latitiae Cordis ejus. Tu autem.

R. Dabo vobis Spiritum et Cor novum: Spiritum et Cor meum ponam in medio vestri: * Ut diligatis Deum corde magno et animo volenti. V. Quoniam estis filii Dei et membra Christi, posuit Deus Spiritum suum, et Cor Filii sui in medio vestri: ut cum Patre et capite vestro sit vobis Spiritus unus et Cor unum. Ut dili~atis. Quand on doit dire le Te Deum, on ajoute:V. Gloria Patri. Ut diligatis.V. Jube Domne, benedicere. 23 Nous suivons ici l'édition approuvée à Rome, qui donne cette rubrique: Benedictiones ut in Breviario Romano pro officiis trium Lectionum. Le Munuel de Lisieux et les Heures de N.-D. de Charité donnent les Bénédictions du I. Nocturne des Offices à neuf Leçons.

Bened: Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. R. Amen.

Leçon iij. Cap. 4.

Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni: coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum de montibus pardorum. Vulnerasti Cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti Cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui. Veni in hortum meum, soror mea sponsa. Messui myrrham meam cum aromatiblus meis: comedi favum cum melle meo, bibi vinum cum lacte meo: comedite, amici, et bibite, et inebriamini, charisssimi. Tu autem.

Te Deum, page 27. Quand on ne dit pas le Te Deum, on ajoute le R. suivant:

R. Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, benedicant tibi omnes Virtutes tuae: * Quia sic nos delexisti, ut Filium tuum Unigenitum, et omnia cum ipso nobis donares. V. Ut cum ipso Cor unum habentes, te uno Corde Diligamus , secundum agnitudinem bonitatis tuae. Quia sic nos. Gloria Patri. Qui sic nos.

A laudes

V. Deus in adjutorium, etc. Gloria Patri, etc. Alleluia

1. Ant. O altitlldo diviarum

Ps. Dominus regnavit, avec les autres, comme à Laudes du petit Office du Saint Cœur de Marie, page 28.

Ant. O altitudo divitiarum charitatis Jesu ! quam incomprehensibilia sunt opera ejus, et amabiles viae ejus !

  1. O amor admirabilis. * tu Filium Dei pro nobis de sinu Patris egredi, in sinu Matris infantem fieri, cum hominibus in terris conversari, et mortem pati acerbissimam fecisti ! Alleluia.

  2. O dilectio ineffabilis ! * Ecce Cor Jesu, amoris et doloris impetu, pro nobis in morte disruptnm est. Gratias ei super inenarrabili charitate ejus.

  3. O amor amorum ! * Carnem suam nobis in cibum, sanguinem in potum, in pretium, i n lavacrum, et semetipsum in Patrem, in sponsum, in caput, in Cor, et in praemium donavit aeternum. Gratias ei super immensis Cordis ejus donis.

  4. Benedictum Cor tuum, o bone Jesu, super quod discipulus dilectus recumberis, fluenta Evangelii amoris tui, nobis effundenda, potavit. Alleluia.

CAPITULE 3. Reg. 9.

SANCTIFICAVI mihi domum hanc, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei et Cor meum ibi cunctis diebus.

QUID Corde Regis cordium Coli potest amantius ? Cordi Patris charismatum Quid Corde Nati charius?

Ave, Cor, aula Numinis, Thesaure, coelum, gloria, Amor Parentis Virginis, Amor triumphans omnia.

Memento, dilectissime, Amoris ardentissimi, Qui Patris ortum pectore Pro me dedit te Virgini.

Mundi recedant somnia: Amor meus, Rex unicus, Solus mihi sit omnia, Jesum volo, nil amplius.

O summa Jesu charitas, Vultu benigno respice Mentes draconi subditas, Tuo redemptas sanguine.

Heu ! quanta pro mortalibus Tu Corde passus vulnera ! Non vana peccatoribus Sint tanta Cordis munera.

Amande raptor cordium, Per Cor tuum, fac omnia Ad te, Creator omnium, Sursum rapi praecordia.

O Cor, Pater viventium, Amore fac nos vivere Fac in tuum, pro te, sinum Amore vitam fundere.

Amor, Pater clementiae, Amor, Redemptor omnium, Amor, Deus, fons gratiae, Regnes in omne saeculum. Amen.

V. Omnis spiritus laudet Cor Jesu et Mariae. R. Et diligant illud omnia corda

Ant. Benedictum sit.

Cant. Benedictus Dominus, page 34.

Ant. Benedictum sit Cor amantissimum Jesu et Mariae, fons vivus benedictionis, fornax amoris, thronus divinae Voluntatis, sanctuarium Divinitatis. Alleluia.

Kyrie eleison, Christe eleison. Kyrie eleison.

V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat

Pater misericordiarum, et Dens totius consolationis qui propter nimiam charitatem qua dilexisti nos, dilectissimi Filii tui Cor amantissimum nobis ineffbili bonitate donasti, ut te uno corde cum ipso perfecte diligamus: praesta quaesumus, ut cordibus nostris inter se, et cum Corde Jesu i n unum consummatis, omnia nostra in humilitate 24 et charitate ejus fiant, atque ipso interveniente, justa cordis nostri desideriia compleantur. Per eumdem Dominum, etc. R. Amen.

Pater noster, à voix basse.

V. Dominus det nobis suam pacem. R. Et vitam aeternam. Amen

Puis on dit une des Antiennes de la sainte Vierge, selon le temps, page 36; et à la fin :

V .Divinum auxilium maneat semper vobiscum. R. Amen

A prime

24 Nous suivons ici l'édition présentée à Rome par les Religieuses de N.-D. de Charité, et approuvée par la S. Congrégation des Rites en 1861. Le Manuel de Lisieux et ceux de la Conférie des Sacrés-Cœurs, (Caen, Rennes et Tréguier), n'offrent point les mots in humilitate, non plus que le Propre des grands Offices de 1672.

Pater, Ave.

V. Deus in adjutorium,etc. Gloria Patri, etc. Alleluia

Hymne.25

Jesu, paterni Pectoris Et Virginis Cor unicum, Cordis tui mirabilis Omnes canant praeconium.

O Cor, amator Numinis, Amore Patris igneum, Amore flagrans Virginis, Amore nostri saucium.

Amor, Pater clementiae, Amor, Redemptor omnium, Amor? Deus fons gratiae, Regnes in omne saeculum. Amen.

Ant. O altitudo divitiarum.

Ps. 53. Deus in nomine; 84. Benedixisti Domine;118. Laudate Dominum. Comme au Petit Office du S. Cœur de Marie, page 38.

Ant. O altitudo divitiarum charitatis Jesu: quam incomprehensibilia sunt opera ejus, et amabiles via ejus!

CAPITULE. Tim . 1.

REGI saeculorum immortali et invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. R. Deo gratias.

V. Christe, Fili Dei vivi, miserere nobis. R. Qui natus es de Maria Virgine, miserere nobis

Kyrie eleison... V. Domine exaudi, etc.

Pater misericordiaarum, et Deus totius consolationis, qui propter nimiam charitatem qua dilexisti nos, dilectissimi Filii tui Cor amantissimum nobis ineffabili bonitate donasti, ut te uno corde cum ipso perfecte diligamus: praesta quaesumus, ut cordibus nostris inter se et cum Corde i n unum consummatis, omnia nostra in humililate et charitate ejus fiant, atque ipso interveniente, justa cordis nostri desideria compleantur. Per eumdem Dominum etc. R. Amen.

V. Domine exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat

V. Benedicamus Domino R. Deo gratias

V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace. R. Amen

A tierce

Pater, Ave.

V. Deus in adjutorium, etc. Gloria. etc. Allleluia

Memento, dilectissime, 25 Dans le Manuel des Écoliers de Lisieux, les Hymnes des quatre Petites Heures sont celles du Bréviaire romain, avec la doxologie: Amor, pater clementiae, etc. Amoris ardentissimi, Qui Patris ortum Pectore, Pro me dedit te Virgini.

Mundi recedant somnia; Amor meus, Rex unicus Solus mihi sit omnia: Jesum volo, nil amplius.

Amor, Pater clementiae, Amor, Redemptor omnium, Amor, Deus fons gratiae, Regnes in omne saeculum. Amen.

Ant. O Amor admirabilis.

Psaumes: 119. Ad Dominum; 120. Levavi oculos 121. Laetatus sum; page 41.

Ant. O Amor admirabilis, tu Filium Dei pro nobis de sinu Patris egredi; in sinu Matris infantem fieri; cum hominibus in terris conversari, et mortem pati acerbissimam fecisti. Alleluia.

CAPITULE. 3 Reg. 9.

Sanctificavi mihi domum hanc, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei et Cor meum ibi cunctis diebus. R. Deo gratias.

V. Sic nos dilexit Jesus, ut daret nobis Cor suum. R. Gratias ei super inenarrabili dono ejus

Kyrie eleison...V. Domine exaudi, etc.

Oremus. Pater misericordiarum, etc., comme à Prime.

A sexte

Pater, Ave.

V. Deus in adjutorium, etc. Gloria, etc. Alleluia

Ave dolorum Victima, Centrum crucis, Rex Martyrum, Fac nostra sit crux gloria, Amor, corona, gaudium.

O Christe, fornax cordium, Immerge flammis supplices: Amor vorax amantium, Fac nos amoris martyres.

Amor, Pater clementiae, Amor, Redemptor omnium, Amor, Deus fons gratiae, Regnes in omne saeculum. Amen.

Ant. O dilectio ineffabilis.

Psaumes: 122, Ad te levavi; 123, Nisi quia Dominus; 124, Qui confidunt; page43.

Ant. O dilectio ineflabilis! Ecce Cor Jesu amoris et doloris impetu pro nobis in morte disruptum est. Gratias ei super inenarrabili dono ejus.

CAPITULE. Osee,11 EGO quasi nutritius Ephraim, portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos in vinculis charitatis. R. Deo gratias.

V. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. R. Et vos manete in dilectione mea

Kyrie eleison, etc., comme à Prime.

A none

Pater. Ave.

Deus in adjutorium, etc Gloria. etc. Alleluia.

AVE, Sacerdos cordium, Ave Deo par victima, Templum Deo dignissimum, Et ara sacratissima.

O semper ara flammea, Cunctis parata victimis Tu corda tollas omnia Flammis litanda coelicis.

Amor, Pater clementiae, Amor, Redemptor omnium, Amor, Deus fons gratiae, Regnes in omne saeculum. Amen.

Ant. Benedictum Cor tuum.

Psaumes :125, In convertendo; 126, Nisi Dominus; 127, Beati omnes; page 45.

Ant. Benedictum Cor tuum, o bone Jesu, super quod discipulus dilectus recumbens, fluenta Evangelii amoris tui, nobis effundenda, potavit. Alleluia.

CAPITULE. Cant. 4.

Vulnerasti Cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti Cor meum in uno oculorum tuorum, et i n uno crine colli tui. R. Deo gratias.

V. Vivat Cor Jesu. Rex cordium. R. Et regnet super omnia corda in aeternum

Kyrie eleison, et le reste comme à Prime.

Aux ii. vêpres

Pater. Ave.

V. Deus in adjutorium. etc. Gloria, etc. Alleluia

Ant. 1. O admirabile Cor Jesu. Ps. Dixit Dominum, avec les autree, comme aux II. Vêpres du petit Office de la sainte Vierge, page 46.

Ant. O admirabile Cor Jesu,* in quo Deus Pater altissimum dilectionis et gloriae suae thronum constituit. Alleluia.

2. O incomparabilis charitas ! * cum adhuc inimici essemus, dilexit nos: et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Alleluia

  1. Nolite timere, filioli *, et si mulier oblita fuerit infantis sui, ego tamen non obliviscar vestri. Ecce in manibus meis et in Corde meo descripsi vos. Alleluia.

  2. Pater, quos dedisti mihi *, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: et nobiscum ac inter se sint cor unum, sicut et nos unum sumus. Alleluia.

  3. Filioli*, implete gaudium meum, ut omnia vestra in charitate Cordis mei fiant. Paratum cor nostrum Deus cordis nostri, paratum cor nostrum. Alleluia. CAPITULE. 3 Reg. 9.

SANCTIFICAVI mihi domum hanc, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei, et Cor meum ibi cunctis diebus.

FLAMMATA Jesu Pectora Amoris igne psallimus: Immensa laeti munera Cordis benigni pangimus.

Ave, sacerdos cordium , Ave, Deo par victima, Templum Deo dignissimum, Et ara sacratissima.

O semper ara flammea Cunctis parata victimis, Tu corda tollas omnia, Flammis litanda coelicis.

O magna fornax Coelitum, Aeterna praebens gaudia, Praecordiis mortalium. Coeli feras incendia.

En illa fornax panditur, Afferte sacris ignibus, Afferte corda, pascitur Fornax amanda cordibus.

En corda, quae mirabilis Fornacis ignes concrement: Cordis faces amabilis Terramque polumque devorent.

On se met à genoux durant les deux strophes qui suivent.

Tot ergo tanti Pectoris Omnes canant mysteria: Cordisque tam laudabilis Strati colant magnalia.

O Christe fornax cordium, Immerge flammis supplices: Amor vorax amantium, Fac nos amoris martyres.

Amor, Pater clementiae, Amor, Redemptor omnium, Amor, Deus fons gratiae, Regnes in omne saeculum. Amen.

V. Omnis spiritus laudet Cor Jesu et Maria. R. Et diligant illud omnia corda

Ant. Tibi laus, tibi honor.

Cant. Magnificat, page 50.

Ant. Tibi laus, tibi honor, tibi gloria, o amantissime Jesu, qui dedisti Cor tuum dilectissima Matri tua; ut ipsa tibi uno Corde in salutem humanam cooperans, digna Salvatoris Mater effici mereretur. Alleluia.

Kyrie eleison, etc. V. Domine exaudi, etc.

PATER misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui propter nimiam charitatem qua dilexisti nos, dilectissimi Filii tui Cor amantissimum nobis ineffabili bonitate donasti, ut te uno corde cum ipso perfecte diligamus: praesta quaesumus, ut cordibus nostris inter se, et cum Corde Jesu in unum consummatis, omnia nostra inhumilitate et charitate ejus fiant, atque ipso interveniente justa cordis nostri desideria compleantur. Per eumdem Dominum, etc. R. Amen.

A complies

Pater, Ave.,

V. Converte nos Deus, salutaris noster. R. Et averte iram tuam a nobis

V. Deus in adjutorium. R. Domine ad adjuvandum

Gloria Patri, etc. Alleluia.

Psaumes 128, Saepe expugnaverunt me; 129, De profundis; 130, Domine, non est exaltatum. Comme aux Complies du Petit Office du S. Cœur de Marie, page 51.

AMANDE raptor cordium, Per Cor tuum fac omnia Ad te, Creator omnium, Sursum rapi praecordia.

O Cor, Pater viventium, Amore fac nos vivere: Fac in tuum, pro te, sinum, Amore vitam fundere. Amor, Pater clementiae, Amor Redemptor omnium, Amor, Deus fons gratiae, Regnes in omne saeculum. Amen.

CAPITULE. Jerem. 14.

Tu autem in nobis es Domine, et nomen sanctum tuum invocatum est super nos: ne derelinquas nos, Domine Deus noster. R. Deo gratias.

V. In manus tuas, Domine. commedo spiritum meum. R. Redemisti nos, Domine Deus veritatis

Ant. Oleum effusum.

Cant. de S. Siméon. Nunc dimittis, etc:, page 53.

Ant. Oleum effusum Cor tuum, o dulcissime Jesu: trahe omnia corda post te, ut omnes curramus in odorem unguentorum Cordis tui.

Kyrie eleison.... V. Domine exaudi, etc.

Oremus. Pater misericordiarum, etc. page 70,

V. Domine exaudi!, etc. R. Et clamor, etc

V. Benedicamus Domino. R. Deo gratias

Bened. Benedicat et custodiat nos omnipotens et misericors Dominus, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. R. Amen.

Puis on dit l'Ant. à la sainte Vierge, selon le termps, comme ci-dessus, page 36.

Petits offices sans leçons

Chapter 6 of 9