Skip to the text

Sectio 8, art. 9: Utrum convenienter circa divinam voluntatem

ponantur quinque signa.

St qu. Communiter, ex diversis locis Sacrae Scripturae, assignantur quinque signa voluntatis divinae, scilicet : praeceptum, consilium, prohibitio, permissio et operatio, hoc versu comprehensa ;

Praecipit ac prohibet, permittit, consulit, implet.

Matio hujusce enumerationis sic ostenditur a sancto Thoma : quia his quinque modis solemus significare nos aliquid velle interius. Quando enim. operamur aliquid, signum est apertum nos velle illud. Quando praecipimus aut consulimus aliquid alteri, signum nos velle illud ab illo fieri (aut non fieri, si agitur de prohibitione) . Denique quando permiUimus ut aliquis nobis subditus aliquid faciat, signum est nos velle illud non impedire. Unde sanctus Augustinus dicit, Enchiridion, c. 95 : « Non fit aliquid nisi Omnipotens fieri velit, vel sinendo ut fiat, vel ipse faciendo. »

Dubium s quomodo voluntas signi se habet ad voluntatem beneplaciti?

Respondet sanctus Thomas ad 2m ostendendo quod inter has duas voluntates quandoque est concordantia, sed non semper. Et magis explicite dicit in De Veritaie, q. 23, a. 3, ad 6m : « Sciendum est, quod voluntas signi tribus modis se habet ad voluntatem beneplaciti; quaedam enim est voluntas signi quae nunquam incidit in id.em cum voluntate beneplaciti, sicut permissio qua permittit mala fieri, cum mala fieri nunquam vult 1 ; quaedam .autem semper in idem incidit, sicut operatio ; quaedam vero quandoque incidit, quandoque non, sicut praeceptum, prohibitio et consziium.o> Sic praeceptum quod Deus fecit Abrahae occidendi Isaac, non coincidebat cum voluntate beneplaciti, nam postea Deus jussit contrarium. Item quando praeceptum aliquod non impletur ut oporteret, non coincidit cum efficaci seu consequenti voluntate beneplaciti, sed cum antecedenti.

Objeciio : si voluntas signi non semper coincidat cum voluntate beneplaciti, falso dicitur voluntas signi ; falsum est enim signum quod non est conforme significato.

Respondetur in De Veritate, q. 23, a. 3, ad 2m : « Quamvis Deus non velit omne quod praecipit, vel permittit, vult tamen aliquid circa hoc ; vult enim omnes esse debitores ejus quod praecipit, et in potestate nostra esse id quod permittit, et hanc voluntatem divinam praeceptum et permissio significat. » Item cf. a. 11, ad 2m.

1 Deus vult solum permittere quod malum cnlpae -fiat.

DE PERSONALITATE DEI

Notandum est in fine quod auctores spirituales pluries dixerunt ut Bossuet, £tats d'oraison, L VIII, 9 : « L*indiff6rence chr6tienne 6tant exclue & l^gard des choses qui tombent sous la volonti signifiie1, il faut, comme a fait saint Fran^ois de Sales, la restreindre a certains ^venements qui sont r£gl£s par la volonti de bon plaisir dont les ordres souverains decident des choses qui arrivent journellement dans le cours de la vie. »

Dom Vital Lehodey, Le saint abandon, Paris 1919, p. 145, dicit : « Le bon plaisir de Dieu est le domaine de Tabandon et sa volont^ signifi£e est le domaine de Tob&ssance. »

Hoc longius explicatur a sancto Francisco Salesio, V Amour de Dieu, 1. VIII, ch. v : De la conformit6 de notre volont^ a celle de Dieu, qui nous est signifiie par ses commandements, et par ses conseils, et ibid.} ch. xiv : Br&ve m^thode pour connaitre la volonte de Dieu ; itemt l. IX, ch. 1, n, 111, iv, v : De 1'union de notre volont6 avec la vo!ont6 divine, qu'on appelle de bon plaisir, principalement dans Ies afflictions, et de la sainte indifterence. Longe alibi2 exposuimus in quo sensu verum est dicere : divina volunias signi per varia praecepta expressa est dominium obedientiae, dum voluntas beneplaciti nondum manifestata est dominium sanctae indifferentiae et derelictionis in manus Domini.

Nunc autem agendum est de amore Dei erga seipsum et erga nos, seu de actu voluntatis beneplaciti.

APPENDIX De personalitate Dei eontra pantheismura,

Pantheismus et Monismus mundum cum ipso principio mundi totaiiter vel partim identificant, ideoque distinctionem Dei a mundo ac veram ejus personalitatem negant. Docent enim Deum personalem existere non posse, cum notio personae limitationem involvat. Pro illis persona, seu ipsum ego supponit aliud quoddam ens independens, tanquam non-ego oppositum ; sxc notio personae limitationem involvit.

Hic error ex principiis jam positis refutatur.

Prae oculis habendum est quod persona est subjectum intelligens et Hberum.

Ipsum autem Magisterium Ecclesiae, in Conc. Vatic. (Denz. 1782) fundamenlum hujusce refutationis enuntiat, tribuendo Deo id quod formaliter constituit personam. scil. subsisientiam, intelli gentiam , voluntatem Uberam et simul distinciionem reahm et essentialem a mundo, cujus ratio

  1. Hoc dicitur contra quietismum.

  2. La Providence et la confiance en Dieu, 1932, pp. 231-288, ubi explicatur haec ^octrina : « En ob&ssant de notre mieux a la volonte de Dieu signiftee, ii faut s'aban- ^ouner pour le reste avec pleine confiance a sa volonte de bon plaisir. »

assignatur in hoc quod, dum mundus est essentialiter compositus et mobiiis. Deus requiritur ut Suprema causa, simplex omnino et incommutabiUV Dicit enim Concilium Vat. loc. cit.; « Sancta catholica... Ecclesia credit unura esse Deum verum et vivum, creatorem ac Dominum caeli^ et terrae, omnipotentem, aeternum, immensum, incomprehensibilem, iniellectu ac voluniate omnique perfectione infinitum ; qui cum sit una singularist simplex omnino et incommutabilis substantia spiritualis, praedicandus est re et essentia a mundo (composito et mutabili) distinctus, in se et ex se beatissimus, et super omnia, quae praeter ipsum sunt et concipi possunt, ineffabiliter excelsus. »

Ex supra dictis patet hanc doctrinam esse in Sacra Scriptura fundatam, et insuper simul in ea assignatur ratio distinctionis Dei simplicissimi et immutabilis a mundo composito et mutabiH, et ratio quare Deus merito dicitur persona, quia est subsistens independenter a quocumque alio ente, intelligens et liber.

Quamvis secundum revelationem sint tres Personae in Deo, Deus loquens de sua natura et virtute creativa quae communis est toti Trinitati1, dicit quasi personaliter ad Moysen : « Ego sum qui sum... Haec dices filiis Israel : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos : hoc nomen mihi est in aeternums. » « Ego sum Dominus et non mutors», « Ego sum, ego sum Dominus, et non absque me salvaton Ego annuntiavi et salvavR» Deus in Sacra Scriptura semper exhibetur ut cognitione, volitione, actione praeditus, spiritualiter creans ac dominium suum exercens, et saepe suum esse personale exprimit, vocando seipsum « Ego ».

Insuper secundum revelationem Deus invocandus est ut Pater (Matth. vi, 9), quod est nomen personae5.

Ergo quidquid pertinet ad notionem personae (subsistentia, intelligentia, libertas) in Deo est formaliter eminenter, absque ulla imperfectione.

Objectio. Sed ipsum ego subsistens dicitur per oppositionem ad non-ego, pariter independens. Si igitur Deus esset persona praesupponeret aliquid aliud independens ab ipso, et sic non esse principium omnium.

Respondetur : distinguo antecedens, ipsum ego subsistens, ut est persona creata et limitata, dicitur per oppositionem ad non-ego pariter independens et existens, concedo ; et hoc pertinet ad significationem formalem nominis personae, prout distinguitur ab ejus modo creato, nego. Et nego consequens et consequentiam.

Etenim, ut dictum est, significatio formalis personae importat solum ens subsistens, inteiligens et liberum, quod possit dicere Ego. Sic in Deo

  1. Ut notat sanctus Thomas, Ia, q. 33, a. 3 : Hoc nomen Pater in divinis per prius cacitur personahter, et per posterius dicitur essentialiter (ut commune toti Trinitati) per respectum ad creaturas, speciatim ad creaturas rationales quae per gratiam accipiunt aivmam filiationem adoptivam. r

DE SANCTITATE DEI 463 est significatum formale personae, et per respectum ad Deum, non-ego significat possibilia, et post creationem ea quae infra Deum sunt ab eo creata, vel erunt aut fuerunt.

Sic Deus dicitur persona fton univoce cum personis creatis, sed analogice, et analogice non solum metaphorice, sed proprie, ita ut significatum formale personae sit in Deo formaliter eminenter sicut subsistentia omnino independens, intellectio et voluntas libera.

Alia objectio. Quaelibet persona debet esse sui conscia. Atqui omnis conscientia suiipsius limitationem necessario involvit, prout ego conscienter distinguitur a non-ego. Ergo Deus non est persona.

. Respondetur ; distinguo majorem : et habere modum creatum conscientiae, nego, et potest esse sine hoc modo, concedo. Distinguo minorem, quoad modum creatum conscientiae , concedo ; quoad significatum formalc conscientiae , nego.

Manifestum est enim quod persona creata ut creata est suiipsius conscia, prout semetipsam distinguit a Deo et ab aliis creatis. Sed Deus potest esse perfectissime sui conscius, prout est Ipsum intelligere subsistens,. et sic sese distinguit a possibilibus et post creationem a creatis.

De Sanctitate Dei.

Ex praedictis de voluntate Dei, manifestum, est quod Deus gaudet summa sanctitate, quia est intellectu et voluntate infinite perfectus, et ut videbimus in quaestione sequenti, Deus immutabiliter suam perfectissimam bonitatem infinite diligit propter seipsam et ut mensuram cujuscumque boni moraJis. Unde voluntas Dei, quae est impeccabilis (q. 19, a. 9), est sanctissima, imo est ipsa Sanctitas per essentiam.

Hoc semper in Sacra Scriptura asseritur : Ps. cxliv, 12 : « Justus

Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis. »

Exod. xv, 11 : « Quis similis tui, magnificus in sanctitate? » — Is. vi, 3 :

« Ter Sanctum » Seraphim eum proclamant. — Saepe Deus vocatur

« Sanctus Israel ». Haec Sanctitas est exemplar nostrae : « Estote perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est » Matth. v, 48.

Haec Dei sanctitas prout est communicativa vocatur benignitas. Hoc multoties declaratur in Sacra Scriptura : Ps. cni, 28 : « Aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate. » — Sap. xn, 1 : « O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus ! » Jac. 1, 17 : « Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. » Insuper Deus seipsum vocando Patrem, promptitudinem suam benefaciendi exprimit. Imo « Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium unigenitum suum daret » (Joan. m, 16). — Cf. ea quae supra dicta sunt, q. 19, a. 2 : « Pertinet ad voluntatem divinafh ut bonum suum aliis per similitudinem communicet, secundum quod possibile est. »

Insuper haec Dei benignitas speciatim apparet in amore ejus erga creaturas et in ejus misericordia, de quibus nunc loquendum est.

DE VOLUNTATE X>EI

Denique ex praedictis constat quod in Deo est fiulchriiudo infinita, imo ipsa pulchritudo per essentiam, non solum ontologica sed intellectualis et moralis.

Ut dicit enim sanctus Thomas Ia, q. 5, a. 4, ad im : « Pulchra dicuntur quae visu placent, unde pulchrum in debita proportione consistit », scii. requirit unitatem in diversitate seu harmoniam, et splendorem hujusce unitatis ac simul veritatis et bonitatis.

Deus autem perfectissime et essentialiter possidet infinitam plenitudinem entis, intelligentiae et bonitatis, omnium perfectionum in altissima unitate Deitatis suae, ita ut dicatur de ejus Sapientia : « Est enim haec speciosior sole et super omnem dispositionem stellarum, luci comparata invenitur prior. » Safi. vn, 29. <c Et splendor lucis aeternae ». Safi. vxi, 26.

Unde Deus sua pulchritudine sibiipsi est fons infinitae delectationis ac beatitudinis (cf. infra, q. 26), et pro creaturis intellectualibus visio Dei ineffabilem complacentiam et summum gaudium producit.

Sic Deus est prima pulchritudo, et exemplar omnis pulchritudinis ontologicae, inteliectualis et moralis.

Qu* XX. — De Araore Dei.

Hic agitur de amore divino tanquam de principali- actu voluntatis divinae. i° de ejus existentia, a. 1 ; 2° de ejus objecto, a. 2 ; 30 de modo hujusce amoris, a. 4 et 5 : Utrum Deus aequaliter diligat omnia, et utrum meliora magis amet.

Chapter 80 of 105