Liber I, Epistola 48
Ad Theodorum Ducem Sardiniae.
Ut officialem suum cum Juliana abbatissa judicium subire praecipiat, Pompeianam vero in pia causa salvo jure protegat.
Gregorius Theodoro duci Sardiniae.
Justitiam, quam mente geritis, oportet coram hominibus luce operum demonstretis. Juliana siquidem abbatissa monasterii sancti Viti, quod 543 Vitula quondam recordandae memoriae construxerat, insinuavit nobis a Donato officiali vestro possessionem juris praedicti monasterii detentari. Qui dum excellentiae vestrae patrociniis se cingi conspicit, ad examinandum judicium venire contemnit. Sed nunc gloria vestra praecipiat eumdem officialem cum praedicta ancilla Dei arbitrale subire judicium, quatenus quidquid eorum de tali controversia arbitrorum judicio fuerit diffinitum, effectui mancipetur; ut id quod se amittere sive retinere perspexerit, non hoc virtutis opere fieri, sed legis justitiae debeat reputari.
Praeterea et Pompeiana religiosa, quae monasterium in domo propria construxisse dignoscitur, questa est matrem quondam generi sui defuncti testamentum ejus velle cassare, quatenus ultimum filii ejus arbitrium ad irritum deducatur. Pro qua re charitate paterna gloriam vestram necessarium duximus adhortandam, ut piis se causis salva justitia libenter accommodet, et quidquid his juris ratio tribuit, benigne jubeat custodiri. Dominum autem petimus ut viam vitae vestrae propitius dirigat, dignitatemque susceptam administrationis prosperitate disponat.
Chapter 48 of 846