Skip to the text

Liber I, Epistola 53

Ad Felicem Episcopum Sipontinum.

Canusinam ecclesiam visitare, atque in ea duos parochiales presbyteros ordinare praecipit.

Gregorius Felici episcopo Sipontino.

Pervenit ad nos quod Canusina ecclesia ita sit sacerdotii officio destituta, ut nec poenitentia ibidem decedentibus, nec baptisma praestari possit infantibus. Hujus igitur tam piae rei 547 tamque necessariae mole permoti, jubemus dilectioni tuae ut, hujus praeceptionis auctoritate commonitus, memoratae ecclesiae visitator accedas, et vel duos parochiales presbyteros debeas ordinare; quos tamen dignos ad tale officium veneratione vitae et morum gravitate pervideris, et quibus in nullo obvient constituta canonicae disciplinae, ut sanctae condigna cautela provideatur ecclesiae.

Chapter 53 of 846