Skip to the text

Liber I, Epistola 60

Ad Clerum Ordinem, et Plebem Consistentem Perusiae.

Ne episcopi electionem diutius differant.

Gregorius clero, ordini, et plebi consistenti Perusiae.

Miramur, carissimi fratres in Christo, quare Ecclesiam Dei tanto tempore absque Rectore conspicitis, ac de vestro totiusque plebis regimine minime cogitatis. Notum est enim, quod grex, si pastoris cura defuerit, per avia gradiatur, et ob hoc facilius inimici laqueos insidiantis incurrat. Unde necesse est de his qui Ecclesiae militant unum, habito timore Domini, perquirere, qui Pastoris ministerium possit digne suscipere, atque illic, protegente Domino, sacramentorum divinorum dispensator insistere, quatenus et pro filiis Ecclesiae vestrae purae quotidie mentis holocaustum offerat, et viam gregi, quomodo ad supernam patriam gradiatur, ostendat.

Chapter 60 of 846