Skip to the text

Liber I, Epistola 47

Ad Virgilium Arelatensem, et Theodorum Massiliensem Episcopum.

Judaeos non esse ad baptismum cogendos, sed ad fidem amplectendam suaviter excitandos.

Gregorius Virgilio Arelatensi, et Theodoro episcopo Massiliae Galliarum.

Scribendi ad fraternitatem vestram reddendique debitae salutationis alloquium, licet nulla congrui temporis vel personarum esset occasio, actum est ut uno in tempore et quae decebant de dilectione proximitatis fraternae persolverem, 542 et quorumdam querimoniam, quae ad nos perlata est, quomodo errantium animae salvandae sint, non tacerem. Plurimi si quidem Judaicae religionis viri in hac provincia commanentes, ac subinde in Massiliae partes pro diversis negotiis ambulantes, ad nostram perduxere notitiam, multos consistentium in illis partibus Judaeorum, vi magis ad fontem baptismatis quam praedicatione perductos. Nam intentionem quidem hujuscemodi et laude dignam censeo, et de Domini nostri dilectione descendere profiteor. Sed hanc eamdem intentionem, nisi competens Scripturae sacrae comitetur effectus, timeo ne aut mercedis opus exinde non proveniat, aut juxta aliquid, animarum quas eripi volumus, quod absit, dispendia subsequantur. Dum enim quispiam ad baptismatis fontem non praedicationis suavitate, sed necessitate pervenerit, ad pristinam superstitionem remeans, inde deterius moritur, unde renatus esse videbatur. Fraternitas ergo vestra hujusmodi homines frequenti praedicatione provocet, quatenus mutare veterem vitam magis de doctoris suavitate desiderent. Sic enim et intentio nostra recte perficitur, et conversi animus ad priorem denuo vomitum non mutatur. Adhibendus ergo est illis sermo, qui et errorum in ipsis spinas urere debeat, et praedicando quod in his tenebrescit illuminet, ut pro his admonitione frequenti mercedem fraternitas vestra capiat, et eos quantum Deus donaverit, ad novae regenerationem vitae perducat. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 43.)

Chapter 47 of 846