Skip to the text

Liber IV, Epistola 47

Ad Sabinianum Diaconum.

Maximi, qui Gregorii scripta publice scindi fecerat, superbiam comprimendam. Ejus calumniae de Malcho episcopo occiso quid respondendum. Monendum de duobus Romanum.

Gregorius Sabiniano diacono.

De causa Maximi praevaricatoris quid actum sit cognovisti. Sed postquam serenissimus domnus imperator jussiones transmisit ut ordinari minime debuisset, tunc ad altiorem superbiam erupit. Nam homines gloriosi viri patricii Romani ab eo praemia acceperunt, eumque ita ordinari fecerunt, ut Antonium subdiaconum et rectorem patrimonii nisi fugisset occiderent. Ego autem epistolas transmisi, postquam eum ordinatum contra rationem cognovi, et contra consuetudinem, ut missarum solemnia celebrare non praesumeret, nisi prius a serenissimis dominis cognoscerem quid de ejus persona jussissent. Quae scripta mea publice relata, vel in civitate posita, publice scindi fecit, atque in contemptum sedis apostolicae apertius exsiliit. Quod ego qualiter patiar scis, qui ante paratior sum mori, quam beati Petri apostoli Ecclesiam meis diebus degenerare. Mores autem meos bene cognitos habes, quia diu porto; sed si semel deliberavero non portare, contra omnia pericula laetus vado. Unde necesse est cum Dei auxilio periculo succurrere, ne cogatur excedendo peccare. Vide quae dico, 726 et pensa ex quanto dolore sunt.

Pervenit vero ad me quia transmisit nescio quem clericum, qui diceret quia Malchus episcopus in custodia pro solidis occisus sit. De qua re unum est quod breviter suggeras serenissimis Dominis nostris, quia si ego servus eorum in morte Langobardorum me miscere voluissem, hodie Langobardorum gens, nec regem, nec duces, nec comites haberet, atque in summa confusione esset divisa. Sed quia Deum timeo, in mortem cujuslibet hominis me miscere formido. Malchus autem episcopus neque in custodia fuit, neque in aliqua afflictione, sed die qua causam dixit, et addictus est, nesciente me, a Bonifacio notario in domum ejus ductus est, cui et prandium factum est, ibique prandit, et honoratus est ab eo, et nocte subito mortuus est, quod jam dilectionem tuam arbitror cognovisse. Exhilaratum autem nostrum pro ea re dirigere volui. Sed quia jam eamdem causam actam existimavi, idcirco me retinui.

Domno autem Romano dilectio tua dicat quia pro Felice, sicut scripsit ad virum excellentissimum magistrum, epistolas, si Deus jusserit, facio, et per hominem meum transmitto. Nam modo postquam nulli alteri scribo, durum mihi fuit soli magistro scribere. Cui etiam dicendum est quia Catellus palatinus substantiam ejus, quantum Virigantinus dicit, male exterminat. Cui vix potui imponere ut expensas eidem Virigantino in monasterio quo lectioni vacat, et laborare non potest, parum aliquid de substantia matris suae dare debuisset.

Chapter 253 of 846