Liber V, Epistola 35
Ad Cyprianum Diaconum.
Monachos tres ad monasterium sancti Martini cogat redire; faveat ejusdem monasterii procuratoribus; eidem reddat mancipia.
Gregorius Cypriano diacono.
Pervenit ad nos, insinuante Theodosio abbate monasterii sancti Martini, tres se illic in Sicilia monachos, quos pro utilitate monasterii sui transmiserat, retinuisse, et petiit a nobis ut cum tuo eos solatio in suum debeat monasterium revocare. Dilectio ergo tua, quae nos hujusmodi causas zelari valde ferventerque cognovit, eos sollicita faciat indagatione perquiri, et inventos ad suprascriptum abbatem, cui contumaces exstiterunt, sub competenti cautela atque districtione transmitti.
Esto itaque sollicitus ne regularis districtio, vel dilatione aliqua, vel deputatorum remissione laedatur. Praesentium vero portitoribus, qui pro agendis ejusdem monasterii utilitatibus a supradicto Theodosio abbate noscuntur esse transmissi, in omnibus te instanter volumus praebere solatia, quatenus, te concurrente, rationabiliter quae sibi injuncta sunt valeant explicare. Mancipia autem ejusdem monasterii, quae praedictus abbas ab hominibus Ecclesiae nostrae indebite perhibet detineri, necesse est te modis omnibus perscrutari. Et si ita repereris, sine aliqua ea facito dilatione restitui.
Chapter 288 of 846