Liber V, Epistola 39
Ad Anastasium Episcopum.
De ejus in Antiochenam sedem restitutione gratulatur, et suas Italiaeque calamitates strictius narrat.
Gregorius Anastasio episcopo Antiocheno.
Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14) ; quia magnus ille fluvius, qui quondam arentia Antiochiae sava reliquerat, tandem ad proprium alveum reversus, et subjectas juxta positas valles rigat, ut et unum tricesimum, et aliud sexagesimum, aliud vero centesimum fructum ferat. Jam nunc dubium non est multos in ejus vallibus animarum flores excrescere, eosque ad maturos usque fructus per linguae vestrae fluenta pervenire. Unde omnipotenti Deo debitam laudem cordis atque oris vocibus ex omnibus medullis reddimus, et in vestra beatitudine non vobis tantummodo, sed omnibus qui vobis subjacent congaudemus. Suscepi vero epistolas dulcissimae mihi atque suavissimae sanctitatis vestrae, ipsum, ut ita dicam, laborem sudantes. Et quidem scio quod post illa quietis culmina, in quibus secreta coelestia cordis tangebas manu, grave valde sit exteriora tolerare. Sed memento quia apostolicam sedem regis, et dolorem citius temperas, quoniam omnibus omnia factus es. In libris Regum, sicut perfecta vestra sanctitas novit, quidam describitur qui utraque manu pro dextera utebatur (I Paralip. XXI). In qua re ego de dulcissimo atque sanctissimo dudum patrono domno meo 765 Anastasio dubius non sum, quia dum terrena opera ad coelestem utilitatem pertrahit, in usum dextrae vertit sinistram, ut et coelestis intentio opus suum videlicet dextra peragat, et cura temporalium dum ad justitiae utilitatem ducitur, ad fortitudinem dextrae sinistra permutetur.
Et quidem haec esse sine gravi labore et taedio nequaquam possunt. Sed recordemur labores praecedentium, et dura non erunt quae toleramus. Per multas enim tribulationes oportet nos introire in regnum Dei (Act. XIV, 21) . Et supra modum gravati sumus, supra etiam virtutem, ita ut et nos taederet etiam vivere. Sed et ipsi in nobis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis (II Cor. I, 8, 9) . Et tamen non sunt condignae passiones hujus temporis ad supervenientem gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18) . Quomodo igitur sine labore transire possumus aestum hujus saeculi, nos infirmae oves, in quo graviter sudasse novimus et arietes?
Quantas vero in hac terra tribulationes de Langobardorum gladiis, de iniquitatibus judicum, de insolentia atque importunitate causarum, de cura subjectorum, de molestia etiam corporis patior, explere nec calamo nec lingua sufficio. De quibus et si qua breviter possum loqui, dubito, ne vestrae sanctissimae charitati, dum de suis tribulationibus affligitur, etiam meas augeam. Sed omnipotens Deus, et suae largitate pietatis sanctissimae vestrae beatitudinis mentem omni consolatione repleat, et indignum me aliquando ab his quae patior malis quiescere pro vestra intercessione concedat. Amen. Gratia. Quae videlicet verba de scriptis vestris accepta idcirco in meis epistolis pono, ut de sancto Ignatio vestra beatitudo cognoscat, quia non solum vester est, sed etiam noster. Sicut enim magistrum ejus apostolorum principem habemus communem, ita quoque ejusdem principis discipulum nullus nostrum habeat privatum. Benedictionem autem vestram qua debuimus mente suscepimus, bene redolentem, bene sapientem. Et omnipotenti Deo gratias agimus, quia et odora sunt et sapora quae agitis, quae dicitis, quae datis. De vita igitur vestra dicamus pariter, dicamus omnes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Chapter 292 of 846