Skip to the text

Liber V, Epistola 37

Ad Fortunatum Episcopum.

Monasterium in honorem sancti Petri et sancti Michaelis dedicet, in quo missas celebrent presbyteri ibi deservientes; monachis tamen proficiat quidquid a fidelibus offerri contigerit.

Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano.

Theodosius, abbas monasterii sancti Martini, petitoria nobis insinuatione suggessit, quae habetur in subditis, in domo quondam Martini, ex ejus voluntate, decessorem suum Andream abbatem monasterium in quo monachi habitare debeant construxisse. Et quia id in honorem beati Petri apostolorum principis, et sancti archangeli Michaelis postulat dedicari, dilectionem tuam praesentibus apicibus duximus adhortandam, quatenus ad praedictum locum, cum postulaverit, ingravanter accedas, venerandae solemnia dedicationis impendens. Et quoties necesse fuerit, a presbyteris Ecclesiae tuae in loco sancto deservientibus, celebrentur sacrificia veneranda 763 missarum, ita ut in eodem monasterio nec fraternitas tua, nec presbyteri, praeter diligentiam disciplinae aliquid molestiarum inferant; aut si quid illic pro diversorum devotione commoditatis accesserit, sibi existiment vindicari, cum monachis in eodem loco deservientibus debeat proficere quidquid a fidelibus offerri contigerit.

Chapter 290 of 846