Liber VI, Epistola 15
Ad Joannem Episcopum.
Joannem presbyterum inique damnatum absolvit, atque ab omni haereseos labe purum denuntiat. Eumdem commendat Joanni episcopo Constantinopolitano.
Gregorius Joanni episcopo Constantinopolitano.
Sicut haereticorum pravitas zelo rectae fidei comprimenda, ita verae confessionis est integritas amplectenda. Nam si credi fideliter confitenti despicitur, cunctorum in dubium fides adducitur, atque errores mortiferi ex incauta districtione generantur. Et hinc non solum errantes oves ad caulas minime dominicas revocantur, sed etiam intro positae ferinis dentibus laniandae crudeliter exponuntur. Hoc ergo, frater charissime, subtiliter perpendamus, et sub praetextu haeresis affligi quempiam veraciter profitentem fidem catholicam non sinamus, ne quod absit, haeresim fieri sub emendationis magis specie permittamus.
Valde autem mirati sumus cur hi qui in causa fidei judices contra Joannem Chalcedonensis Ecclesiae presbyterum a vobis fuerant deputati negligentes veritatem opinioni crediderint, et credere districte profitenti noluerint, maxime dum accusatores ipsius Marcianistarum, quam memorabant, haeresim, unde eum reum moliebantur efficere, interrogati quae esset, nescire se manifesta 804 professione responderint. Ex qua re evidenter agnoscitur quia personam ipsius sine Dei respectu non juste, sed contra animas suas sola gravare voluntate tantummodo voluerint. Nos itaque, facto concilio, sicut gestorum apud nos habitorum tenor ostendit, cuncta quae erant necessaria subtiliter perscrutantes ac tractantes, quoniam in nullo ante dictum presbyterum reum invenire potuimus, praecipue quia libellus quem delegatis a vobis judicibus obtulit rectae fidei per omnia sinceritati concordat, ea propter eorumdem judicum reprobantes sententiam, nostra eum definitione catholicum et ab omni haeretico crimine liberum esse, Christi Dei Redemptoris nostri gratia revelante, denuntiavimus. Quem quoniam ad vestram retransmisimus sanctitatem, oportet ut eum, sicut se cunctis exhibet, benigne suscipiat, et charitatem illi sacerdotalem impendat, atque a cuncta eum inquietudine tueatur, nec quemquam se in ejus molestia occupare permittat; sed sicut alios ab oppressione defenditis, ita huic vestra subtrahere solatia non debeatis. (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 36.)
Chapter 326 of 846