Liber VI, Epistola 18
Ad Joannem Episcopum.
Pallii usum concedit, et antiqua firmat privilegia.
Gregorius Joanni episcopo Syracusano.
Apostolicae sedis benevolentia et antiquae consuetudinis ordine provocati, fraternitati tuae, quam in Syracusana Ecclesia gubernationis officium constat suscepisse, pallii usum praevidimus concedendum, illis videlicet temporibus atque eo ordine quibus decessorem quoque tuum usum esse non ambigis: hoc nihilominus admonentes, ut sicut a nobis hujus decoris usum ad sacerdotalis officii honorem accepisse te gaudes, ita etiam morum atque actuum probitate, ad gloriam in Christo nostram, susceptum adornare contendas officium. Sic enim alterno eris invicem decore conspicuus, si ad hujus corporis habitum mentis quoque tuae bona concordent. Omnia enim privilegia quae tuae pridem concessa esse constat Ecclesiae, nostra auctoritate firmamus, et illibata decernimus permanere. (Vide sup. l. V, ep. 17.)
Chapter 329 of 846