Skip to the text

Liber VI, Epistola 22

Ad Petrum Episcopum.

Ut Ecclesiam et baptisterium consecret.

Gregorius Petro episc. Aleriensi de Corsica.

Quoniam in insula Corsica in loco Nigeuno, in possessione quae Cellas Cupias appellatur, juris sanctae Romanae, cui Deo auctore deservimus, Ecclesiae basilicam cum baptisterio in honorem beati apostolorum principis Petri, atque Laurentii martyris, pro lucrandis animabus fundari praecipimus, idcirco fraternitatem tuam his hortamur affatibus, quatenus ad praedictum locum debeat incunctanter accedere, et venerandae solemnia dedicationis impendens, praedictam ecclesiam, et baptisterium solemniter consecrare te volumus. Sanctuaria vero suscepta cum reverentia collocabis.

Chapter 333 of 846