Liber VII, Epistola 1
Indictione XV, et anno ordinationis ejus septimo.
Ad Fortunatum Episcopum.
Uxorem, quae libera approbata est, viro suo restituat; neque hic de illa iterum abjicienda cogitet.
Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano.
Cujus rei causa (Grat. 29, q. 2, c. 6) cum matre sua huc compulsa anno praeterito praesentium venerit latrix, fraternitas tua cautius novit. Quam quia maritus suus, vester clericus, ob hoc quod de servili fuerat conditione pulsata, a suo noscitur removisse consortio, vosque hic positos asserunt promisisse ut si probare se liberam, adjuvante Domino, valuisset, suo eam vos conjugi reformare; fraternitas vestra cognoscat quod, revelante Deo, libertatis auctore, approbata sit libera, nullaque servilis in ea macula inventa. His ergo cognitis, sine mora aliqua, suo per vos eam volumus marito restitui, nec ulterius idem vir ejus argumenta sibi occasionis exquirat quibus eam possit abjicere. Nam si a vobis, quod non credimus, minime fuerit adimpletum, eamque recipere forte distulerit, nos illud cognoscatis cum districta vindicta correcturos.
Chapter 378 of 846