Skip to the text

Liber VII, Epistola 12

Ad Respectam Abbatissam.

Monasterium sancti Cassiani privilegiis donat.

Gregorius Respectae abbatissae.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Proinde monasterio quod in honorem sancti Cassiani est consecratum, in quo praeesse dignosceris, juxta petitionem filiorum nostrorum Dynamii atque Aurelianae, qui id religiosa devotione domui sui juris junctis uniisse aedificiis comprobantur, haec privilegia praevidimus indulgeri: constituentes ut obeunte ante dicti monasterii abbatissa, non extranea, sed quam congregatio sibi de suis elegerit ordinetur; quam tamen si digna hoc ministerio judicata fuerit, ejusdem loci episcopus ordinet. In rebus autem vel in dispositione monasterii ejusdem, nec episcopum, neque ecclesiasticorum quemquam aliquam habere decernimus potestatem; sed haec ad sollicitudinis tuae, vel quae post te in 859 eodem loco fuerit abbatissa, curam statuimus per omnia pertinere. Die siquidem natalis vel dedicationis supradicti monasterii episcopus illuc missarum sacra conveniat solemnia celebrare; a quo tamen ita est hoc officium exsolvendum, ut cathedra ejus nisi praedictis diebus, dum illic missarum solemnia celebrat, non ponatur. Quo discedente, similiter etiam cathedra illius de eodem oratorio auferatur. Caeteris vero diebus, per presbyterum, qui ab eodem episcopo fuerit deputatus, missarum officia peragantur.

Praeterea erga vitam actusque ancillarum Dei sive abbatissae, quae in suprascripto fuerit monasterio constituta, episcopo, secundum Dei timorem, sollicitudinem statuimus adhibere; ut si aliquam de illic habitantibus exigente culpa oportuerit ultioni submitti, ipse juxta sacrorum canonum vigorem modis omnibus debeat vindicare. His ergo a nobis statutis atque concessis, ita te in congregationis tuae dispositione stude sollicitiorem enixius in omnibus exhibere, ut iniqui hostis malitia nihil ibi quod maculari possit inveniat. Haec igitur omnia quae hujus pagina praeceptionis amplectitur monasterio tuo in omnibus et ab omnibus in perpetuum servari, Christo protegente, censemus, quatenus indultorum privilegiorum beneficia in sua semper inviolabiliter firmitate permaneant. Mense Novembri, indict. 15.

Chapter 389 of 846