Skip to the text

Liber VII, Epistola 13

Ad Fortunatum Episcopum.

E sacris vasis tantum coram Joanne defensore vendat, quantum pro captivis redimendis erit opus.

Gregorius Fortunato episcopo Fanensi.

Sicut reprehensibile et ultione dignum est sacrata quempiam vasa, praeterquam in his quae lex et sacri canones praecipiunt, venundare, ita nulla est objurgatione vel vindicta plectendum, si pietatis causa pro captivorum fuerint redemptione distracta. Quia ergo fraternitate vestra indicante comperimus ad redemptionem captivorum mutuam se fecisse pecuniam, et eam unde solveret non habere, atque ob hoc cum nostra vos auctoritate sacrata velle vasa distrahere, in hac re, quia et legum et canonum decreta consentiunt, nostrum consensum praebere curavimus, et in distrahendis sacratis vasis vobis licentiam indulgemus. Sed ne eorum venditio ad vestram possit invidiam pertinere, oportet ut in Joannis defensoris nostri praesentia usque ad quantitatem debiti distrahi, et eorum solvi pretium creditoribus debeat, quatenus dum haec res hujusmodi fuerit observatione completa, nec creditores mutuae pecuniae 860 damna sentiant, nec fraternitas vestra invidiam nunc vel quandoque sustineat.

Chapter 390 of 846