Liber VII, Epistola 14
Ad Constantium Episcopum.
Obtrectationibus non moveatur. Depositi a se episcopi loco alium intra tres menses ordinet.
Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi.
Antiquus humani generis inimicus quibus vos linguarum jaculis et malorum cordium insidiis existimavit impetendos, relatione multorum jam dudum me audisse cognoscite. Sed in cunctis (Grat. 11, q. 3, c. 52) quae in hac vita adversa proveniunt, sola est, sicut nostis, omnipotentis Dei districtio pensanda, atque ad cor semper proprium recurrendum, ut nullius nos ibi lingua implicet, ubi conscientia non accusat. Quem enim conscientia defendit, et inter accusationem liber est; et liber vel sine accusatione esse non potest, si sola quae interius addicit, conscientia accusat. De vestra igitur sanctitate absit a Christianorum judicio ea quae maledicorum hominum rumoribus conficta credimus in qualicunque modulo suspicionis adduci, quia et sacri eloquii testimonium tenemus, ut majora mala cum forsitan dicuntur, nisi probata credi non debeant, sed probata citius ulcisci. Nam ipse qui omnia creavit, et cuncta quae condidit intuetur Deus, malorum gravium ultione commotus, ait: Clamor Sodomae et Gomorrhae ascendit ad me; descendo ut videam utrum clamorem quem audivi, opere compleverint, et ulciscar; an non est ita ut sciam (Genes. XVIII, 20, seq.) ? Quo enim descenderet Deus ut quae essent facta cognosceret? Aut quid non is qui ubique est sciret? Sed ut nostrae ignorantiae exemplum discretionis daret, quatenus deberemus mala gravia audita non credere, ipse se dicit ad cognoscendum descendere, de quo omnibus liquet quia et non descendens omnia sciret. Haec igitur dixi, ut nimiae esse levitatis ostenderem, si quis mala gravia credere studeat quae probari non possunt. Unde sanctitas vestra debet mentem suam a maledicorum hominum rumoribus atque obtrectatione disjungere, et sola quae aeternae vitae sunt, atque ad utilitatem subditorum proficiunt, cogitare quia et ad hoc fortasse antiquus hostis tali cura implicari vos voluit, ut dum fraternitatis vestrae animus erga ea quae sua sunt indesinenter occupatur, aliena minus cogitet, et nullum verbi solatium subditis inferat, atque perverse agentibus nulla districtione contradicat. Sic namque in corporali praelio fieri solet, ut is qui in certamine vexillum portat, ipsum hostis vehementer impetat; quatenus si ipse qui a caeteris attenditur, 861 vulnus acceperit, multitudo omnis citius dispersa capiatur. Hoc igitur opinionis illatae vulnus sentire vestra fraternitas non debet, sed vitam atque meliorationem sibi commissorum curare, quatenus venturo judici bonam possitis et de vestra innocentia et de subjectorum melioratione ponere rationem. Caetera autem quae ad utilitatem temporis congruunt, per Marinianum defensorem vestrum vobis verbo intimanda mandavimus.
Illum vero episcopum quem a fraternitate vestra in venimus esse depositum, postquam sacri canones, sicut nostis, ultra tres menses Ecclesiam praecipiant non vacare, si manifestum in eo crimen apparuit, loco ejus episcopum studii vestri sit modis omnibus ordinare, quia diu sine proprio rectore esse non debet Ecclesia. Mense Martio, ind. 15.
Chapter 391 of 846