Liber XI, Epistola 6
Ad Marinianum Ravennatem Episcopum.
Florentium ejus diaconum Anatolio apud Constantinopolim diacono suo commendat. Propositae ordinationi assentitur. Exprobrat in commissa quadam causa negligentiam.
Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.
Fraternitatis vestrae scripta suscepimus, in quibus indicastis Florentium diaconum vestrum pro utilitatibus Ecclesiae vestrae ad urbem regiam vos velle transmittere. Et quia voluistis ut eum dilectissimo filio nostro Anatolio diacono superscriptis debuissemus apicibus commendare, scribere ei curavimus ut illi in quibus necesse fuerit et valuerit adesse non differat, ipsaque scripta ad vos transmisimus, ut secum ea, quam direxeritis persona debeat deportare.
De persona vero quam in sacro vos dicitis velle ordine promovere, videtur nobis ut si nihil est quod vitae ejus obsistat, et ei a nullo res quam indicastis, objicitur, quod visum vobis fuerit, faciatis. De aliis vero causis voluimus vobis, ut sollicitudinem gereretis, scribere. Sed postquam unam vobis commisimus, quae per neglectum vestrum deperiit, de aliis tacere elegimus, ne et ipsas similiter perderemus.
Chapter 658 of 846