Liber XI, Epistola 14
Ad Asclepiodotum.
Gallicanum Romanae Ecclesiae patrimonium commendat, et clavim mittit cum reliquiis.
Gregorius Asclepiodoto patricio.
Prudentes viros, sicut estis, regibus adhaerere, multorum solamen est. Nam dum praestantiorem sibi locum ad animae utilitatem datum intelligunt, certum est quia mercedis causas, ubi inveniunt, non postponunt. Quanto igitur affectu, quantaque devotione gloria se vestra in causis pauperum studio pietatis impenderit, dilectissimo filio nostro Candido presbytero renuntiante comperimus. Sed quoniam hanc sibi quodammodo nobilitas legem imponit, ut debere se quod sponte tribuit aestimet: et nisi in beneficiis suis creverit, nihil praestitisse se reputet: paterna dilectione salutantes, gloriae vestrae suprascriptum presbyterum, et patrimonium Ecclesiae nostrae fiducialiter commendamus, ut ope gratiae vestrae praemunitum, molestias et onera nulla sustineat. Sic igitur boni studii in vobis cura proficiat, ut utilitates pauperum vobis annitentibus nutriantur, et sentiamus quod de charitate vestra praesumimus. Augete favoris vestri praesidia, quia apud nobilium mentes semiplenum bonum videtur quod sine adjectione relinquitur. Et quoniam ab excellentissimis regibus Francorum filiis nostris poposcimus, ut ipsum patrimoniolum sub sua cura habere dignentur, vobis adminiculantibus impleatur, ut vestrum possit esse quod poscimus; quatenus et nos gratias referentes, pro gloriae vestrae incolumitate orare enixius valeamus, et vestrorum bonorum vicissitudinem Deus vobis omnipotens et hic et in futuro recompenset. Clavim vero a sacratissimo beati Petri corpore, in qua de catenis ejus benedictio continetur, transmisimus, quae collo vestro suspensa contra omnia adversa vos muniat.
Chapter 666 of 846