Liber XII, Epistola 3
Ad Anthemium Subdiaconum.
De puero quodam e Sicilia Misenum ducto, ubi monachi habitum susceperat.
Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae.
Lator praesentium Gallus, nauclerus, oblata nobis petitione, noscitur intimasse, asserens puerum se quemdam de Siciliae partibus venientem 1183 orationis gratia ad Campaniae partes perduxisse, qui in Misenati portu conjungens, illic in monasterio conversionis causa sese retinuit. Quem cum hic de conditione sua pro sui periculo diligenter inquireret, quantum astruit, jurisjurandi interveniente vinculo, liberum se, nullique conditioni obnoxium publica voce professus est. Pro quo ab actionariis publicis se remeantem queritur esse constrictum impetentibus cur servum juris publici furtim de illis partibus auferre praesumpserit. Qui, post illata sibi damna, cautione se quoque ostendit obstrictum eumdem puerum ad partes illas quibus valeret viribus revocare. Unde, pietatis causa permoti, hoc experientia tua nos decrevisse cognoscat, ut ad Panormitanas partes, ubi res agitur, ipsum mancipium, licet jam monachi habitum sumpserit, debeat revocare, eumque Fantino defensori nostro contradere, ut ipse quid de eo fieri debeat, secundum praeceptionis nostrae seriem, cujus et te quoque textus poterit informare, salubriter exsequatur. A latore ergo praesentium experientiam tuam volumus fidejussionem accipere, qui mancipium ipsum in sua a te manu suscipiens, illic tibi in Neapolitana civitate pro eo scriptis evidenter spondeat quod illum Fantino defensori nostro sine aliqua excusatione contradat, ut hac praeveniente cautela, et precator liber a cautionis suae reddatur vinculo, et causa mancipii, sicut constituimus, auxiliante Domino, disponatur.
Chapter 733 of 846