Liber XII, Epistola 9
Ad Anthemium Subdiaconum.
Adeodato seni, si revera pauper sit, relaxet ex annuis solidis duobus unum.
Gregorius Anthemio subdiacono.
Indicavit nobis Adeodatus, praesentium lator, ante multos annos in solo se juris Ecclesiae nostrae hac conditione aedificium posuisse, ut duos solidos annis singulis ecclesiasticae rationi persolveret; et post ejus obitum solum ipsum cum imposito aedificio ad jus Ecclesiae sine dubitatione aliqua remaneret. Sed quia asserit se in tantam pauperiem pervenisse, ut eosdem duos solidos, sicut promiserat, singulis non possit annis impendere, et ob hoc unum sibi petiit relaxari, experientia tua curet addiscere. Et si pauper ita ut asserit manifeste est, nostra praestatione partem mediam relaxatam volumus, ut annis singulis non amplius quam unum solidum exsolvat, quia et aetatis senium et pauperies ejus indicat ut onus quod petit ei debeat relaxari. Ita ergo hoc servari 1187 studii tui sit, ut tamen proprietatem soli atque impositi aedificii post obitum ipsius Ecclesiae sollicitudine et vigilanti cura conserves.
Chapter 739 of 846