Liber XII, Epistola 20
Ad Maurentium Magistrum Militum.
Ad Arogem mittat epistolam suam de juvando in vehendis ad mare trabibus Savino subdiacono.
Gregorius Maurentio magistro militum.
Propterea quod in Ecclesiis beatorum Petri et Pauli trabes sunt necessariae, omnino Sabino subdiacono injunximus ut aliquantas de partibus Brutiorum incidere et ad locum unde huc per mare duci possint trahere debeat. Sed quoniam solus hoc facere non assurgit, Arogi scripsimus ut homines qui sub eo sunt, cum bobus suis, in ejus deputet ite solatiis, promittentes quia dum res perfecta fuerit, dignum ei xenium transmittemus. Gloria ergo vestra epistolam nostram ad eum sub urbana persona studeat sub celeritate transmittere, quae ei hoc quod scripsimus deferat, ut antedictus subdiaconus voluntatem ipsius possit agnoscere. Si vero navigii prosperitate inventa discesserit, cuncta ei gloria vestra 1193 per suas epistolas innotescat, ut sciat quid agere debeat, sed et nobis similiter quae acta fuerint indicate.
Chapter 750 of 846