Liber XII, Epistola 13
Ad Fantinum Defensorem.
Defuncti Primogeniti notarii res absque mora in tuto collocet, ne Romanae Ecclesiae aliisve haeredibus pereant.
Gregorius Fantino defensori.
Cognoscat experientia tua Primogenitum notatarium nostrum de hac pro peccatis luce transisse. Et quoniam sanctam Romanam, cui, auctore Deo, 1189 deservimus, Ecclesiam, et conjugem suam, quae se tuitioni ecclesiasticae postea commendavit, haeredes, necnon et filium fratris sui, in unam unciam haeredem idem noscitur reliquisse; ea propter statim ut hoc praeceptum susceperis, antequam eum quisquam obiisse cognoscat, et in substantia illius aliquid fraudis committat, ad locum in quo res ejus sunt reconditae sine mora curabis accedere, et cum omni sollicitudine ac diligentia studii tui sit, praesente Consentio puero, qui rerum ipsarum esse custos asseritur, adhibitis testibus, solemniter ac subtiliter facere, easque res in loco tutissimo, ut utile praevideris, collocare, quatenus apto tempore huc cum eodem puero, Deo auxiliante, valeant transmitti. Sed et caetera, in quibuslibet rebus sive corporibus quae de substantia ipsius esse didiceris, cum omni strenuitate in unum congregare et constituere festina, ut nihil de ejus possit qualibet occasione deperire substantia. Haec igitur omnia ita sollicita et subtili stude cura peragere, ut te illic posito ne dispendium in rebus ipsis eveniat, et cujuslibet fraudis sub qualibet occasione sive exquisitione locus aliquis patere non valeat. Summa vero redituum ejus quae sit nobis pariter tuis scriptis indicare festina.
Chapter 743 of 846