Skip to the text

Liber XII, Epistola 14

Ad Azimarchum Scribonem.

E maris periculo ereptum hortatur ut divinae misericordiae nunquam non meminerit.

Gregorius Azimarcho Scriboni.

Quanto nos cognitus casus vestri naufragii contristavit, tanto subsequens epistola relevavit, quod magnitudinem vestram incolumem ad Siciliam pervenisse cognovimus. Et Creatori nostro gratias agimus, qui solita vos pietate protexit, et de maris periculo liberavit. Unde necesse est ut Dei misericordiam, quam in vobis saepe collatam inspicitis, ita semper in omni actu prae oculis habeatis, ut ejus in vobis gratia cumuletur; et sicut ab exterioribus periculis, ita quoque ab interioribus eripiat. Paterna igitur dulcedine salutantes, petimus ut de vestra nos incolumitate, quoties se occasio dederit, relevetis.

Chapter 744 of 846