Skip to the text

Incipit expositio. (pars 1)

(ABDIAS I.) Visio Abdiae. Abdias interpretatur Domini servus, per quem Salvator significatur. Unde et in Isaia sub persona Patris ad Filium loquentis ita legitur: Audi, Jacob, serve meus, et Israel quem elegi (Isa. XLI). Item ad eumdem: Servus meus es tu, Israel; dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae (Isa. XLIX). Hinc ipse Salvator humano generi exprobrans ita: Servire, inquit, me fecisti in peccatis tuis (Isa. XLIII). Quoniam vero quatuor sunt servitutis genera, alia namque est necessaria, alia conditionalis, alia muneratoria, alia liberalis: videamus sub quo servitutis genere servivit libertas, infirmata est virtus, humiliavit se felicitas, inclinavit se Deitas. Neque enim primo genere servivit, qui necessitate nihil fecit; neque secundo, qui captivitatem captivam duxit; neque tertio, qui hominibus dona dedit; sed sub quarto. Hinc est illud: Holocaustum et pro peccato non postulasti tunc dixi: Ecce venio (Psal. XXXIX). Item: In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam; Deus meus volui, et legem tuam in medio cordis mei (ibid.). Vere servitus libera, per quam nec natura corrupta, nec conditio mutata, nec pactio facta, sed voluntatis identitas obedientiae inclinata. Hinc est illud: Gratis venundati estis; et sine argento redimemini (Isa. LII). Haec de nomine. Nunc dicamus de visione. Prophetici idioma est eloqui, ut ibi consolatio ventura innuatur ubi visio ponitur. Unde et Abdias gentis adversariae, id est Idumaeae, destructionem, quae magnam Judaico populo attulit consolationem, in exordio prophetiae suae proposuit visionem, dicens: Visio Abdiae. Ob humilitatis custodiam, propheta de se quasi de alio loquitur; quia privilegium meretur amittere, qui concesso dono abutitur, vel permissa potestate. Abdiae visio, Verbi est incarnatio. De qua visione per Psalmographum dicitur: De coelo respexit Dominus; vidit omnes filios hominum (Psal. XXXII). Oculi Verbi, fuerunt judicium et misericordia. His oculis nostrae formam vidit redemptionis, dum incarnatam veritatem exhibuit judicii et misericordiam praemii; judicium discretionis, et misericordiam remissionis. His oculis respexit Petrum, quando eum et per veritatem judicii vocavit ad fletum, et per misericordiam ejus delevit peccatum (Luc. XXII). Primum aperiendo, diluit culpam, secundum, reddit gratiam. Hos sponsa laudat oculos, in Canticis dicens: Oculi tui sicut columbae super rivulos aquarum (Cant. V). Aquae, sunt coelestis dona sapientiae; rivuli, sunt donorum varietates; columba, dantis est gratia. Oculi igitur sunt columbae super rivulos aquarum; quia et per judicii veritatem gratis illuminat, et per misericordiae benignitatem gratis muneribus ornat. Visio igitur Abdiae incarnatio est Sapientiae, quae oculo utroque respexit mundum. Juxta illud in Evangelio Joannis: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. I). Sequitur:

Haec dicit Dominus ad Edom. Id est contra Edom. Quid est dicere, nisi verbum proferre? Et quid est verbum proferre, nisi a secretis exire? Dominus ergo dicit, id est Pater protulit Verbum, quando Filius a Patre exivit, et venit in mundum. Sed quia de diabolo triumphare, ideo Dominus; quia gratis humanum genus liberare, ideo Deus; quia mundum, et pompam ejus conculcare venerat, ideo qui contra Edom loquitur: Dominus qui timendus est, Deus qui diligendus est, contra Edom, qui conculcandus est. Timendus a diabolo, diligendus a populo suo, mundus conculcandus ab eo. Dominus ex genere victoriae, et Deus ex muneribus gratiae, contra Edom languorem sanando concupiscentiae. Dominus ergo, quia hostem prostravit viriliter; Deus, quia civem liberavit misericorditer; contra Edom, quia mundi concupiscentiam expugnavit hostiliter. Edom ipse est Esau, qui etiam Seir nuncupatus est; frater Jacob simplicis, qui, propter lenticulae concupiscentiam, primogeniturae amisit gloriam, et propter fraternam invidiam paternae benedictionis perdidit gratiam. Hinc adversus fratrem gravi concitatus odio, dum virus fovit in cordo latitans, dilectionis corrumpens foedera, in necem fratris exasperavit viscera, locum quaerens et tempus infortunio. Unde dixit: Veniens dies luctus patris mei: et tunc occidam eum (Gen. XXVII). Per hunc ergo carnis designatur prudentia, mundi concupiscentia, semen pessimum, filii nequam et scelerati, inimici gratiae Dei. Edom terrenus, Esau sanguineus, Seir pilosus. Sanguineus peccatis, pilosus negotiis, terrenus curis. Sanguineus mundus utique in idololatris, pilosus in haereticis, terrenus in carnalibus et pseudochristianis. Sed contra Edom Dominus Verbum misit, quod et peccati chirographum delevit, et quietem spiritualem praestitit, et aeternam felicitatem spopondit. Chirographum venia, negotium gratia, curam exterminavit gloria: venia peccatorum, gratia devotorum, gloria aeternorum. Hinc David: Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum (Psal. CXVI). hoc, inquam, Verbum illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). Hoc capit vulpes pusillas demolientes vineas (Cant. II); hoc pauperes facit, et ditat; humiliat, et sublevat (I Reg. II). Sequitur:

Auditum audivimus a Domino, et legatum ad gentes misit. LITTERAL. Quae obscure prius dixerat, nunc evidentius manifestat, adventum scilicet Christi ad destructionem peccati, ad salutem mundi, ad cognitionem veri, ad dilectionem summi boni. Legatus ipse est de quo Aggaeus: Ecce venit, inquit, desideratus cunctis gentibus, et gloria ejus replet orbem terrarum (Agg. II). Legatus iste sub habitu paupertatis divitias nobis attulit immortalitatis. Unde Apostolus: Qui pro nobis, inquit, pauper factus est, ut nos paupertate illius ditaremur (II Cor. VIII). Legatus iste tria secum attulit: Lucem, unguentum, panem. Lucem caecis, unguentum aegrotis, panem famelicis. Lucem exposuit in monte, panem in coenaculo, unguentum in crucis patibulo. Lucem in carcere, panem in deserto, unguentum posuit in theatro: in carcere ignorantiae, in theatro carnalis concupiscentiae, in deserto humanae miseriae. Christus namque mundum illuminavit, pulsa ignorantia; ipse eum satiavit, ordinata concupiscentia; idem ipsum in melius commutavit, exterminata miseria. Unde ipse in Evangelio: Ego sum, inquit, via, veritas et vita (Joan. XIV). Via illuminando, veritas sanando, vita felicitando. Primo contra ignorantiam secundo contra concupiscentiam, tertio contra miseriam. Quaerendum est autem ubi, vel a quo de legatione ista propheta quidquam acceperat. Moyses in medium prosiliat, et quidquid eo acceperat aperiat. Prophetam, inquit, suscitabit Dominus de fratribus vestris: ipse tanquam me audietis (Deut. XVIII). Isaias quoque: A finibus terrae, inquit, laudes audivimus, gloriam Justi (Isa. XXIV). Intuere, lector, laudes et gloriam Justi. Gloriam in futuro, laudes in praesenti. Laudem quippe promeruit multiplicem; quia et aegrotis sanitatem, et egenis ubertatem, et captivis libertatem donavit. Sit igitur laus ejus in ore meo, qui me et sanitate roboravit, et ubertate ditavit, et libertate donavit. Post hanc arrham si pure et fideliter accipio, ego gloriam Justi accepturum me nullatenus dubito. Auditum enim audivimus a Domino, et legatum misit ad gentes. Quod autem auditum audivimus, dicit, locutio quidem minus est Latina, sed ex Graeco fideliter expressa. Inculcatio vero verbi intentionem sifignicat eloquii. Historialiter autem adventus regis Babylonici super Idumaeos significatur: pro quo Dominus misit, quando ut veniret, justo judicio permisit. Hic enim vocatus est malleus universae terrae, per quem Dominus dignatus est justissimae vindictae exercere judicia, et per quem justo Dei judicio innumeri populi attrita est superbia. Unde legitur in alia prophetia: Fili, inquit, hominis, quid dabitur Babylonio regi pro labore, quod apud Tyrum servivit mihi? Da, inquit, ei regnum Aegypti. Intuere, lector, formam divinae providentiae et ordinem vindictae, et normam justitiae. Babylonii siquidem expugnaverunt Assyrios, Medi Babylonios, Macedones, Medos, Romani Macedones, Christus Romanos; sed ultima victoria non ex crudelitate acta est, sed ex benignitate et clementia. Aliis vero pro qualitate meritorum digne illata est ultio suppliciorum. Haec per excessum juxta historiam diximus.

Nunc ea allegorice discutiamus. Missus, inquit, legatus de valle Hebrom venit in Sichem (Gen. XXXVII); quia Christus deitate fortis, et ordinibus coelestium agminum regnum augmentans sempiternitatis, venit ad laborem passionis, sed in agro erravit, in mundo nullum immunem a peccato reperit. Unde fratres suos quaerens, in Dothain descendit (ibid.), quia reconciliationem nostri sitiens, usque ad mortis defectum se humiliavit. Hebrom, interpretatur fortitudo vel augmentum sempiternum; Sichem humeri; Dothain, defectus. Auditum igitur audivimus a Domino, et legatum misit ad gentes; quia in Verbi incarnatione certum nuntium accepimus de nostra redemptione. Quam prompte, quam devote suam expleverit legationem, nostramque operatus fuerit redemptionem, ipse manifestaturus.

Surgite, inquit, et consurgamus adversus eum in praelium. LITTERAL. Magna fuit dignitas nostrae conditionis; sed major reverentia nostrae reparationis. Homo namque conditus fuisse legitur cum divino consilio; sed reparatus cum eodem, cui addita est gratia. Ibi enim ex consilio dictum est ut homo fieret; hic autem et consulte dicitur, et occulte Filius mittitur ut eum redimeret. Ibi ostensa est dignitas humana in modo, et forma consilii; hic privilegium gratiae, et excellentia naturae in qualitate mysterii et quantitate supplicii. In utroque negotio excitamur ad dilectionem; sed in secundo ad majorem accendimur devotionem. ALLEG. Hinc Filius: Surgite, inquit, et consurgamus adversus eum in praelium. Surgite, inquit, ad angelos; consurgamus, Pater, Ego et Paracletus: haec dicens, non Deitatis divido essentiae unitatem, sed personarum fideliter distinguo proprietatem. Adversus eum. Adversus scilicet diabolum, adversus mundum, adversus peccatum, adversus carnem. Surgite, inquit, ad angelos. Hinc Isaias sub eadem persona: Ite, inquit, angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam, ad populum terribilem, post quem non est alter (Isa. XVIII). Hinc in eodem de Filio: Ad gentem, inquit, fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat praedam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum (Isa. X). Hinc Filius ad Patrem per Psalmographum: Paratum, inquit, cor meum, paratum cor meum (Psal. CVII). Hinc de Spiritu Pater ad Filium: Ecce, inquit, puer meus, quem elegi; dedi spiritum meum super eum, judicium gentibus proferet (Isa. XII). Item, Pater de Filio et Spiritu Paracleto: Quiescite, inquit, ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est; quoniam excelsus reputatus est ipse (Isa. II).

MORAL. Attendite diligenter quomodo angeli, quam prompte ad inimicorum mittuntur expugnationem; quomodo beata et sancta Trinitas operatur redemptionem. Certissimus sum de victoria, ubi confligit potentia, negotium ordinat sapientia, benignitas suggerit patientiam, et promittit stipendia. Consurgamus, inquit Filius, Pater potenter extrudendo adversarium; ego sapienter occultando mysterium: si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II); Spiritus benigne suscipiendo, et sanando miserum: Benignus est enim spiritus sapientiae, et non liberabit maledictum a labiis suis (Sap. I). Surgat Pater hostem Filio potenter prosternendo; ego surgam sapienter nescium docendo. Clareat Patris potentia in hostium expugnatione. Pater vincula solvat humanae captivitatis. Filius tenebras illustret humanae caecitatis. Spiritus munera suggerat, et desideria charitatis. Caveat lector, ne personarum confundat trinitatem, nec divinae essentiae dividat unitatem. Per haec enim, quae distinguo, personarum proprietatem ostendo, non naturae vanitatem confundo. Alioquin sicut Trinitas natura vel essentia una, sic et operatio omnimodo una. Scriptum namque est: Quaecunque Pater facit, haec eadem Filius similiter facit (Joan. V); sed nec Spiritus ab hoc seducitur, qui eadem essentia, eadem potentia, eadem sapientia, idem Deus et est, et dicitur, et creditur, etc. Sequitur:

Ecce parvulum dedi te in gentibus. Contemptibilis es valde. Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum qui dicis in corde tuo. Quis me detrahet in terram? LITTERAL. Historialiter propheta sub persona Domini arguit et increpat, minatur et imperat in Idumaeum: quod adversus fratrem suum, populum scilicet Judaicum insurrexerit, quod ei tempore calamitatis suae insultaverit, quod hostes ejus ad eum expugnandum docuerit, sustentaverit, adjuverit, ostendens quis et qualis fuerit naturae debito vel gentis merito, quid factus sit proprio vitio. Haec tria ostendit ei Deus, scilicet naturae debitum, culpae vitium, poenae supplicium. Quia scilicet et contemptibilis natura, et sordidus cura, et detestabilis poena. Primum ostendit ubi dicit: Ecce parvulum dedi te in gentibus, etc. Secundum ibi: Si exaltatus fueris ut aquila, et reliqua. Tertium ibi: Usque ad terminum emiserunt te. Quod vero populum Idumaeum dicit in scissuris petrarum habitantem, morem gentis proprium tangit, quae propter lignorum inopiam, et solis ardorem in cavernis rupium habitat, et terreis caveis.

ALLEGORICE. Dominus in gentilem populum invehitur; qui spreto Creatore, et suae naturae decore, et honore divinae gratiae, et dono scientiae, et cultu justitiae, ad idololatriae spurcitiam, ad morum immunditiam, ad naenias errorum et vanam philosophiam conversus, unde sese devote Creatori substernere debuit, inde pingui cervice armatus, adversus eum potius intumuit. Dicit ergo ad eum: Ecce parvulum sensu, gentilem cultu, contemptibilem actu, dedi te, hoc est justo judicio fieri permisi. Parvulum, inquam, intelligentia veritatis, gentilem ritu, et caeremonia infidelitatis, contemptibilem actione iniquitatis. Ad cumulum vero malitiae inflavit te ventus superbiae, cujus exigente merito in infidelitatis tenebras, et errorum caliginem incidisti. Nec his solum non contentus, sed errores praedicando, lucem tenebras asserendo, et bonum malum, veritatem mendacium autumando, alios ad ruinam adduxisti. Hinc est quod sequitur: Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrae, exaltantem solium tuum: qui dicis in corde tuo quis me detrahet in terram? Intuere ordinem miseriae, cursum cadendi, et formam informem a Deo recedendi. Tumor praecedit superbiae, tenebrae sequuntur ignorantiae, infidelitas succedit idololatriae. Hanc sequitur delectatio, et consensus immunditiae, deinceps praedicatio malitiae, demum contemptus virtutis, et odium justitiae. Quod enim dicit: Superbia extulit te, tumor ostenditur superbiae; per petram, infidelitas ignorantiae; per scissuras, schismata idololatriae; per habitantem, consensum immunditiae, per exsultantem solium, praedicatio malitiae. In eo quod dicit, in corde suo: Quis me detrahet in terram? contemptum significat virtutis, et odium justitiae. Sed Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere agit (Psal. XCIII); exaltatur judicando terram, dum superbis retributionem reddit. Hinc est quod dicitur:

Si exaltatus fueris ut aquila; Et si inter sidera posueris nidum tuum: inde detraham te, dicit Dominus. LITTERAL. Quasi sidera videbantur gentili populo eorum numina. ALLEG. Sophistae vero, et philosophi ut aquila. Aquilae nempe juxta aliquid visi sunt philosophi et sophistae, dum cordis oculos ad solem justitiae erigunt, dum aciem mentis in ipsum veritatis radium irerverberate figunt. Sed aquila inde statim retrahitur; quia post acceptam veritatis insitam notitiam, elationis merito philosophus et sophista ad errorum caliginem revertuntur: Hinc Apostolus: Qui cum cognovissent, inquit Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I). Nidum suum gentilis populus inter sidera posuit, quando spem salutis suae vel in angelis statuit, vel in hominibus: quos luce sapientiae, et nitore justitiae falso emicuisse credit. Sequitur:

Si fures introissent ad te per noctem; si latrones, quomodo conticuisses? Nonne furati essent sufficientia sibi? Si vindemiatores intrassent ad te, nonne [nunquid] saltem racemum reliquissent tibi? LITTERAL. Latrones, fuerunt saeculi potentes, fures, flamines et caeteri idolorum cultores; philosophi et sophistae, vindemiatores. Haec enim tria praecipue vigebant in idololatria: Philosophia scilicet, inanis superstitio, infamis potentia. Saeculares philosophi jactabant se possidere intelligentiam veritatis; cultores idolorum sanctitatem religionis; potentes, dominium libertatis. Sed de primis legitur: Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile (Deut. XXXII). De secundis: Confundantur omnes qui adorant sculptilia: et qui gloriantur in simulacris suis (Psal. LXXVI). De tertiis. Potentes potenter tormenta patientur: et fortioribus fortior instat cruciatio (Sap. VI). Ac si diceret Dominus: Videte quod ego sum solus, et non sit alius Deus praeter me. Ego occidam, et ego vivere faciam; percutiam, et ego sanabo; et non est qui possit de manu mea eruere. Si destruxero, nemo aedificat; si inclusero, nemo est qui aperiat (Deut. XXXII). Nullus mihi similis in fortibus, nemo in legislatoribus; sanctitate sum magnificus, terribilis, atque laudabilis, et faciens mirabilia. Quod nec saecularis agere potentia, nec superstitio pestifera, nec inanis philosophia potuit, mea potentia, mea sapientia, mea benignitas valuit. Potentia mea destruxit, sapientia aedificavit, benignitas ornavit. Destruxit errorum falsitatem; aedificavit dogmatum veritatem; ornavit infundendo charismatum largitatem. De prima legitur: Deus cujus irae resistere nemo potest (Job IX). De secunda: Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX), et reliqua. De tertia: Spiritus ejus ornavit coelos, obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus (Job XXVI).

ALLEG. Potentia saeculi, superstitio idoli, utraque sibi sufficientia rapuit. Philosophia vero racemorum aliquos post se reliquit; quia nec prima libertatem, nec secunda securitatem, nec tertia veritatem, ad salutem dare vel ostendere potuit. Umbram, non corpus habuit; imaginem, non rem exhibuit. Verbum vero incarnatum ad liquidum enucleavit omnia; ad integrum possidet universa; Esau perscrutatur abscondita: unumquemque ad terminum suum ducit, dum justo judicio pro cujuscunque merito finem debitum singulis imponit. Hinc Psalmista: Non est, inquit, qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII). Calor Dei triplex esse legitur. Est enim alius extremae damnationis; alius piae ultionis, alius gratae dilectionis. De primo legitur: Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima (Deut. XXXII). De secundo: Deus noster ignis consumens est (Hebr. XII). De tertio: Vivit Dominus, cujus ignis est in Sion, et caminus ejus in Hierusalem (Isa. XXXI). Nullus igitur abscondetur a calore ejus; quia et impoenitens igne cruciabitur damnationis, et poenitens igne purgabitur ultionis, et innocens igne jucundabitur dilectionis. Hinc Salvator de seipso. Mihi vindictam, et ego retribuam (Rom. XII). Item idem: Vivo ego, inquit Dominus, quia mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur mihi (Rom. XIV). Et hoc est, quod subditur:

Quomodo scrutati sunt Esau investigaverunt abscondita ejus; usque ad terminum emiserunt te. LITTERAL. Christus enim, et ejus apostoli, et eorum successores Esau abscondita scrutati sunt; quia vita, moribus, doctrina, mundi pompam, ejus concupiscentiam, ipsius stultam sapientiam ejusdem idololatriam confutarunt et condemnarunt. Primam Christus in praesepio; secundam in deserto; tertiam in monte; quartam in Jordane condemnavit, dum rex gloriae pannis involvi; dum panis vitae, fame affici; dum sapientia Dei, stulta fieri; dum Deitas, servo sustineri voluit. Quomodo autem apostoli et eorum successores contra mundum, et errorem gentilium decertarunt, et eorum docent eloquia, et passionum Christi testantur stigmata. Unde sequitur: Usque ad terminum emiserunt te.

ALLEG. Praefati viri mundum emiserunt usque ad terminum; quia dum fregerunt lagunculas corporum, dum tubis sonuerunt praedicationum - dum lampade fulserunt miraculorum mundus expavit, victus succubuit, vinculis fidei colla praebuit. Hinc Psalmista: Ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt; tremor apprehendit eos (Psal. XLVII). Admirati praedicatione insolitae novitatis; conturbati sunt in auditu, qui passi sunt fervore charitatis; commoti sunt miraculis eatenus invisae claritatis: et ideo emiserunt Esau usque ad terminum; deduxerunt scilicet mundum usque ad praedestinatum fidei articulum. Unde et sequitur:

Omnes viri foederis tui illuserunt tibi; invaserunt adversus te viri pacis tuae. Qui comedunt panem tecum, ponent insidias subter te. LITTERAL. Viri isti cum diabolo et mundo foedus inierant per cultum idololatriae; pacem fecerant per affectum concupiscentiae. Panem cum eo comedebant, per praedicationem errorum, et pullulationem malitiae. Sed viri foederis illuserunt ei; quia illi qui mundo curiosius servierant, qui idololatriae devotius cultum exhibuerant, postmodum contra mundum praedicationis erexerunt gladium, contra cultum idololatriae fidei objecerunt scutum, contra voraginem carnalis concupiscentiae tutissimum religionis portum.

ALLEG. Illuserunt igitur ei amici ejus, annihilando ejus stultam sapientiam; invaluerunt, destruendo idololatriam; insidias posuerunt, carnalem annihilando concupiscentiam. Primo docendo fidei veritatem; secundo miraculorum ostendendo claritatem; tertio corporalem sustinendo passionem. Hinc Dominus ad Job de diabolo: Nunquid ligabis eum ancillis tuis? (Job. XIV.) In servis etsi despecta conditio est, tamen virilitas viget; in ancillis vero cum conditione sexus jacet. Dominus autem diabolum, vel mundum ancillis suis ligare se asserit; quia ad nostri redemptionem veniens, et suos contra mundum praedicatores mittens, relictis sapientibus insipientes, relictis fortioribus debiles, relictis divitibus elegit pauperes. Ancillis ergo suis Dominus fortitudinem, et mundi pompam dejecit; quia, attestante Paulo: Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I). Unde bene per Salomonem dicitur, in aedificatione domus sapientiae inter caetera: Ancillas suas misit, quae nos ad arcem, et civitatis moenia vocarent (Prov. IX). Quod praedicatores infirmos abjectosque habere studuit, qui fideles populos ad spiritualis patriae superna aedificia colligerent. Unde Dominus in Evangelio, Nathanaelem laudat, nec tamen in sorte praedicantium numerat (Joan. I); quia ad praedicandum eum tales venire debuerant, qui de luce propria nil habebant, ut in tantum solius veritatis cognosceretur esse quod agerent, quantum aperte cerneretur, quod ad hoc agendum idonei per se non fuissent. Ut ergo mira potentia per praedicationem linguas claresceret, prius mirabilius actum est, ut ipsorum praedicantium meritum nullum esset. Sed quia quos contra diabolum vel mundum Dominus mittat, insinuavit; nunc etiam quid ipsi agant, qui mittuntur, adjungit. Sequitur in eodem Job: Concident eum amici, divident illum negotiatores (Job. XL). Quos Dominus per Job ancillas, amicos, negotiatores, vocat: hos Abdias foederatos, pacificos, convivas nuncupat. Deinde eosdem invaseres, illusores, insidiatores nominat. Sancti etenim praedicatores prius fuerunt ancillae per formidinem, deinde facti sunt amici per fidem; deinde negotiatores per praedicationis actionem: prius, inquam, foederati cum mundo, vel diabolo per infidelitatem idololatriae, pacifici facti sunt turpissimae concupiscentiae, convivae per doctrinam malitiae. Postea irrisores per fidei gratiam, invasores per obedientiam, insidiatores per veritatis doctrinam. Hinc per Salomonem de sancta muliere dicitur: Sindonem fecit et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo (Prov. XXXI). In linteo sindonis, subtilitatis designatur praedicationis. Hanc sindonem Ecclesia fecit et vendidit; quia fidem, quam credendo texuerat, loquendo dedit, et in fidelibus vitam rectae conversationis accepit. Quae et Chananaeo cingulum tradidit; quia per vigorem demonstratae justitiae fluxa opera gentilitatis astrinxit, ut hoc, quod praecipitur, vivendo teneatur. Praedicatores ergo suos Dominus, quaerendo ancillas invenit, permutando amicos facit, ditando negotiatores reddit, ditatos virtutibus usque ad exercendum fidei negotium perducit, ut membra diaboli et filios hujus saeculi increpando, et suadendo tanto severius incidant, quanto et amici facti amore veritatis semetipsos verius copulant, atque ab eo peccantium animas tanto celerius subtrahant; quanto citius negotiatores idonei effecti, in semetipsis amplissimas virtutum apothecas monstrant. Dicit ergo Abdias sub persona Domini: Qui comedunt panem tecum, ponent insidias subter te; quia videlicet qui prius fluxe vixerant, animam carni ancillari fecerant, et mensae daemoniorum per consensum vitiorum participaverant, ii astutias daemonum, mundi curas, carnis illecebras subtilius discernunt, celerius deprehendunt, sagacius judicant, virilius damnant. Prius namque collegit indoctos, et postmodum philosophos; et non per oratores docuit piscatores, sed per piscatores erudivit oratores. Sequitur:

Chapter 53 of 62