Skip to the text

Incipit expositio. (pars 2)

Non est prudentia in eo. ALLEG. Prudentia salutis est providentia, quae nec in diabolo, nec in mundo, nec in carne fuit; quia et diabolus cecidit per elationem, et mundus per vanitatem corrumpitur, et caro per voluptatem infirmatur. Diabolus per superbiam, mundus per petulantiam, caro per concupiscentiam. Quae autem super diabolo, vel mundo interpretati sumus, ad haereticos, vel carnem referre possumus. Haeretici raptores spirituales terram sanctam invadentes, et Scripturas canonicas pervertentes induxerunt; linguas suas acuerunt, arcum suum, rem amaram, intenderunt, ut sagittent in occultis immaculatum (Psal. LXIII). Contra quos Abdias sub persona Filii propheticum intentat eloquium dicens:

Surgite, inquit, et consurgamus adversus eum, id est haereticorum conventiculum, in praelium. MORALIS. Quia haeretica perfidia multa sanitati fidei profert contraria, multa ad Patris, et Filii et Spiritus sancti profert injuriam. Ideo Filius cum gravitate consilii, et pondere auxilii, eorum expugnare decrevit dementiam. Surgite et consurgamus, etc. Arius minorem Patre Filium, Macedonius utroque minorem asserit Paracletum, Sabellius ipsum Patrem Filium; Manichaeus Verbum negat carnem factum: et alter quod unum est perverse dividit, alter vero quod divisum vanissime confundit. Contra quorum destruendam insaniam Filius necessariam videns Patris potentiam, suam quoque sapientiam, et benignitatem Spiritus sancti, ait: Surgite, et consurgamus. Pater per potentiam, haereticorum destruens falsitatem ego docendo fidei veritatem, Spiritus sanctus infundendo charitatem ut quia unum deitate, essentia, voluntate sumus, uno congressu vel conjunctos ad unitatem reducamus, vel reprobos ad aeternam calamitatem impellamus. Sequitur:

Ecce parvulum dedi te in gentibus; contemptibilis tu es valde. MORAL. Parvulus fuit haereticorum conventus inter gentes, contemptibilis merito. Parvulus sensu, contemptibilis actu. Parvulus agnitione veritatis, contemptibilis actione iniquitatis. Cui hoc Dominus dedit, quando cum talem, judicio fieri permisit, etc. Sequitur:

Superbia expellit te, habitantem in scissuris petrae; qui dicis in corde tuo: Quis me deducet in terram? MORAL. Superbia enim in haereticis praecessit, cui error haereticus justissime successit; quia si de Deo humiliter saperent, et in se humiliter sentirent, viam gradientes humilium nequaquam desererent. Hinc ipsa Veritas: Super quem, inquit, requiescet Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos? (Isa. LXVI.) In mente igitur humilitatis, Spiritus habitat veritatis; quia qui contemnit humilitatem, velit nolit, deserit veritatem. Scriptum namque est: Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem (Psal. XXXV). Petra, est fides catholica, vel Scriptura authentica. Scissurae, varietates haeresum, et sententiae veritati fidei contrariae. Solium, est haeretica doctrina. Solii exaltatio, perversae doctrinae dilatatio. Sequitur:

Quis me detrahet in terram? Dicere istud, est caeca et arrogans praesumptio, etc. Sequitur:

Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te. Haereticus est ut aquila, quando intellectus ejus subtili irradiatur intelligentia: inter sidera nidum ponit, quando meritis sanctorum se comparat, falsa innocentia, et simulata justitia. Sed hunc Dominus detrahit in terram, quando subtilem ejus intelligentiam justo judicio caecat ignorantia, et perfidam ejus justitiam, aperta detegit malitia. Hinc Psalmista: Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via (Psal. CVI), etc. Sequitur:

Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? Nonne furati essent sufficientia sibi? Si vindemiatores intrassent ad te, nonne saltem racemos reliquissent tibi? Ac si diceret Dominus ad haereticos: Si quis occulte velut fur, vel aperte ut raptor, insaniam molitur impugnare, vel sententias vestras, quibus errores vestros nitimini astruere, et in vinum quasi vindemiando reducere, et vinum sanae intelligentiae ad confusionem vestri exprimere, statim in eum insurgitur, squama squamae conjungitur; quia quos similis reatus sociat concordi pertinacia, etiam defensio perversa constipat, ut de facinoribus suis alterna se invicem tueantur defensione, qui de mutua tristabantur laesione. Porro si sic prompti sunt haeretici ad superbam falsitatis defensionem, ego ero promptior ad veritatis ultionem, et errorum impugnationem. Sequitur:

Quomodo perscrutati sunt Esau, investigaverunt abscondita ejus? Usque ad terminum emiserunt te omnes viri foederis tui; illuserunt tibi, invaluerunt adversum te omnes viri pacis tuae. Qui comedunt panem tecum, ponent insidias subter te. Latenter subintroducit spiritus propheticus apostolorum doctrinam, et orthodoxorum Patrum super haereticis victoriam, abscondita sophismata investigantium, sensus venenatos emungentium, et ad terminum veritatis cogente ratione eos educentium. De quorum numero Augustinus, Cyprianus, Ambrosius, Hilarius, Hieronymus et caeteri hujusmodi exstitere: quorum nonnulli cum eis foedus iniere pacem, aliquando tenuere panem quoque cum eis comedere. Ex quibus Augustinus, qui cum Manichaeis Manichaeus exstitit: quorum sectam resipiscens funditus destruxit. Illuserunt ergo Patres, haereticis ratiocinando: invaluerunt, testimonia conferendo: insidias posuerunt, conventicula revocando.

Non est igitur prudentia in eo. In conventu videlicet haereticorum, ubi et ratio falsitatem convincit, et divinum eloquium veritatem sancit, et conversionis gratia perfidiam ostendit. Possunt autem haec tropologice ad carnem referri. Caro enim non immerito per Esau significatur; quia pilosa est concupiscentiis, et sanguinea vitiis, ac terrena operibus noxiis, concupiscentiis vanitatis, vitiis curiositatis, operibus iniquitatis. Unde Apostolus: Scio, inquit, quia non habitat in me (hoc est, in carne mea) bonum (Rom. VII). Item idem: Qui in carne sunt, Deo placere non possunt (Rom. VIII). Sciendum autem, quod quando sermo divinus in carnem invehitur, non natura, sed culpa arguitur; non conditio naturae, sed defectus justitiae; non connexio elementorum, sed motus vitiorum. Sicut enim in homine duae sunt naturae, spiritus scilicet et caro, ita duo motus, quibus utrumque movetur, unus ad affectum justitiae, alter ab affectu recedens gratiae. Inde virtus nascitur, et vitium: ut si motus spiritus, virtus; motus autem carnis, non aliud, nisi motus animi non obsequens spiritui. Ille spiritalis, facit spiritales. Iste carnalis, facit carnales. Ille spiritus vocatur; hic carnis nomine designatur. Porro quia de ortu virtutis, et vitii se intulit occasio, libet paulo altius repetere, atque omnes motus animi generales subtilius discutere. Motus ergo animi generalis quinque partitus est. Aliquando enim cor hominis movetur tantum a diabolo, nonnunquam ab homine solo, aliquoties solum a Deo, aliquando ab homine et diabolo, aliquando ab homine et Deo. Primus est per culpae suggestionem; secundus per simplicem naturae considerationem; tertius per momentaneam gratiae inspirationem; quartus per illicitam delectationem; quintus per affectus virtutum, et Sponsi contemplationem. Primus et secundus homini est innoxius; tertius gloriosus; quartus poenalis; quintus remuneratorius. Quartus vitiosus, et damnandus. Quintus virtualis, et coronandus. Tertius avide suscipiendus. Indifferens est cum primo secundus. Quartus ad carnem, quintus refertur ad spiritum; tertius ad Deum; primus et secundus ad neutrum. Motus autem carnis generalis septifarius. Aliquando enim contra Deum, nonnunquam contra proximum, aliquoties contra seipsum, saepe contra mundum, multoties contra negotium. Aliquando in proximum, aliquando in seipsum. Contra Deum, superbia; contra proximum, invidia; contra seipsum, ira; contra mundum, avaritia; contra negotium acedia. In proximum, luxuria; in seipsum gastrimargia, seu gula. Haec septem vitia sunt illa familia, quam dereliquit Dominus in medio populi sui, ut in ea erudiret Israelem, unde et ex sorte vocabulorum potest designari proprietas eorum. Haec autem sunt vocabula. Primus dicitur Pheresaeus; secundus Hethaeus; tertius Hevaeus; quartus Amorrhaeus; quintus Gergesaeus; sextus Jebusaeus; septimus Chananaeus. Primus interpretatur superans; secundus, tabescens vel navigationem sustinens; tertius, lapides colligens; quartus, amaricatus vel amaricans; quintus, colonum ejiciens; sextus, conculcatus vel conculcans; septimus, commutatus vel commutans. Per primum superbia; per secundum invidia; per tertium ira; per quartum acedia; per quintum avaritia; per sextum luxuria; per septimum designatur gastrimargia. Nos autem, quia ad sequentia transire disponimus, adaptationem singulorum per facilem lectoris exercitio relinquimus. Sciendum autem quod carnalis motus ille specialiter dicitur, qui soli carni servit, et per carnem ministratur, qui in praesenti per Esau designatur. Hic fratri suo Jacob insidias parat; quia virtutem tripliciter impugnat, per luxuriae videlicet incontinentiam, per gulae immoderantiam et per sensuum petulantiam. Per primam expugnatur flos castitatis; per secundam honor sobrietatis; per tertiam decus honestatis. Unde et Esau triplex sortitus est vocabulum, quo praefatum significatur infortunium. Terrenus enim est gastrimargia. Sanguineus luxuria. Pilosus petulantia. Pilosus superfluitate curiositatis. Sanguineus vitioso fluxu libidinis. Terrenus utroque; onerosus appetitu crapulae et ebrietatis. Abdias ergo sub persona Domini in carnem invehitur; imo Dominus per amicos suos expugnare eam aggreditur dicens ad eos

Surgite, et consurgamus adversus eum in praelium. MORAL. Qui enim Christi sunt, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifixerunt; vos autem in carne non estis, sed Spiritus sanctus habitat in vobis (Gal. V). Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est (Joan. III). Qui enim seminaverit in carne, metet corruptionem; qui autem in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (Gal. VI). Spiritus quidem promptus est: caro autem infirma (Marc. XIV). Legitur in Psalmo: In terra deserta, invia, et inaquosa: sic apparui tibi in sancto (Psal. XIV). Et per Salomonem: Cogitavi, inquit, a vino abstrahere carnem meam, ut transferrem eam ad sapientiam (Eccle. II). Et Sponsus in Canticis: Vadam, inquit, ad montem myrrhae, et ad collem thuris (Cant. II). Et per Job: Abyssus, dicit: Non est in me: et mare loquitur: non est mecum: nec invenitur in terra suaviter viventium (Job. XXVIII). Et in Hieremia: Qui vescebantur voluptuose interierunt in viis: et qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora. Surgite ergo, amici mei, ad ultionem hostis, ad mortificationem carnis. Et quantum praeparata est et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum, et luctum (Thren. IV). De eventu ergo negotii nullatenus vobis timendum est: de spe triumphi minime vobis diffidendum est. Qui enim vos adjuvat, non potest vinci, quia omnipotentia est; qui vos docet, non potest falli, quia sapientia est; qui promittit, non potest corrumpi, quia justitia est; non potest sustineri, quia aeternus est; non potest vitari, quia ubique est. Surgite, inquam, amici, quia hostis infirmus, locus congruus, adjutor invictus, victoria certa, merita multa, praemia digna. Hostis, caro infirma: locus, praesens vita: adjutor, Deitas summa: praemium, visio Trinitatis. Surgite a somno torporis, a lecto doloris, a languore desolationis. Primo per vigilantiam discretionis, secundo per mortificationem carnis, tertio per spiritualis gaudium consolationis. Consurgamus adversus eum in praelium: quia hostis est contemptibilis. Unde conversus ad hostem dicit: Ecce parvulum dedi te in gentibus, contemptibilis tu es valde. Motus enim carnis, inter illa quae praediximus vitia, parvulus est, quia momentaneus; corruptibilis, quia inhonestus: parvulus, quia ubi grata mella fudit, fugit, et nimis tenaci ferit icta corda morsu. Contemptibilis est, quia nocet empta dolore voluptas. Parvulus est, quia bona negligit. Contemptibilis est, quia mala peragit. Parvulus est quia transitoria appetit. Contemptibilis, quia aeterna despicit. Parvulus affectu, contemptibilis actu. Parvulus opere, contemptibilis merito. Sequitur:

Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrae: qui dicis in corde tuo: Quis me detrahet in terram? Petra hic intelligitur anima, quae integra dicitur, quando ei nulla carnalis passio dominatur. Scinditur, quando impugnatione vitiorum dissipatur. Ergo scissurae, carnales sunt concupiscentiae. Solium namque exaltat, qui opera carnis ad contemptum Dei praedicat. Dicere vero in corde: Quis me detrahet in terram? est contempto Deo in voluptate saeculi, et sui spem salutis et aeternitatis ponere. In quo tria notantur vitia: odium boni, amor mali, oblivio Dei. Attendite diligenter quomodo infelix anima velociter cadit, a statu justitiae subito deficit, in profundum malitiae in momento decidit. Primum enim interius pestiferam voluptatem concipit, deinde in ea glorificationem ponit. In hac vero consensum figit, et postea deliberationem adhibet: deinceps operationem exhibet, postea contemptum Dei, deinde praedicationem peccati, deinceps odium boni, postea amorem mali, demum oblivionem Dei. Hic est decalogus inobedientiae, quem in monte Sinai, quod interpretatur humilitas, Dominus dedit Moysi. Hunc Decalogum impleverat, qui dicebat: Nescio Dominum; et Israelem non dimittam (Exod. V). Hunc et alii dicentes: Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? (Job XXI.) Et: Quid nobis prodest si oraverimus eum? (Ibid.) Hunc etiam alii: Coronemus, inquiunt, nos rosis, antequam marcescant. Relinquamus ubique signa laetitio nostrae. Comedamus, et bibamus: cras etenim moriemur. Haec enim est sors, et haereditas nostra (Sap. II; Isa. XXII). Sequitur:

Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum: inde detraham te, dicit Dominus. Aquila fuit conditione angelus apostata: sed per superbiam factus est Leviathan. Sidera, sunt hominum genera lampade nobilitatis, claritate scientiae, nitore divitiarum in mundo prae aliis lucentia. Nidus est, voluptatis inhonestae pompa. Dicit ergo Dominus ad Esau, id est carnem: Si exaltatus fueris ut aquila, etc. Ac si diceret: Si dos Aegypti tibi cedat, flos saeculi arrideat, pompa ad votum tibi respondeat: si cutem apposite curaveris, si splendide epulata fueris, si incrassata divitiis, impinguata deliciis, dilatata obsequiis, subter te tamen sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes (Isa. XIV). Unde Apostolus: Esca ventri et venter escis: Deus autem et hunc et has destruet (I Cor. VI). Hinc Dominus per Joannem in Apocalypsi: Quia dicis, inquit, Sedeo regina, et vidua non sum et luctum non video: ideo in una die venient plagae tuae, mors, et luctus, et fames; et ignis comburet te (Apoc. XVIII): quia fortis est Dominus, qui judicat illam. Item in eodem: Reddite illi sicut et ipsa reddidit nobis: et duplicate duplicia: secundum opera ejus in poculo, quod miscuit, miscete, illi duplum (ibid.).

Si fures introissent ad te, et latrones, quomodo conticuisses? Nonne furati essent sufficientia sibi? Si vindemiatores intrassent ad te, nonne saltem racemos reliquissent tibi? Fures, sunt simulatores et callidi, qui provocant iram Dei. Latrones, sunt passiones et morbi. Porro daemones, sunt vindemiatores. Primi simulate carnem macerant. Secundi eam gravissime cruciant. Tertii ipsam deturpant, et humiliant: sed omnes rapiunt sibi sufficientia: quia neque daemon, neque morbus, neque hypocrita quidquam agit, nisi quod divina dispensatio disponendo permittit. Hinc Dominus per Job: Circumdedi, inquit, mare terminis meis, et posui vectem, et ostia, et dixi: Hucusque venies, et amplius non procedes, et hic confringes tumentes fluctus tuos (Job XXXVIII). Mare vero Dominus circumdat, quando impetus affligentium carnem judiciorum suorum dispensatione modificat: ut insani tumida unda fervoris plano frangatur littore occulte. Dicit ergo Dominus: Si fures introissent ad te, etc. Ac si diceret: Si illi, qui sine meo judicio nil possunt adeo te in angustia et contra tuum commodum affligunt, quid facient amici mei, qui te affligendo placebunt mihi, tuae providentes utilitati? Unde et sequitur:

Quomodo scrutati sunt Esau: investigaverunt abscondita ejus? Amici Christi veritatis discipuli, Esau, id est carnis, abscondita investigant: quia non solum manifesta carnis opera, sed etiam carnalium cogitationum amputare student superflua Unde Job: Quare lacero carnem dentibus meis et animam meam porto in manibus meis? (Job XIII.) Item: Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine (Job XXXI). Sequitur:

Usque ad terminum emiserunt te. Terminum, januae dicit exitum: habet enim Esau, id est caro, thalamum, domum, atrium, lectulum. Lectus enim, iniquitas: thalamus, superfluitas: domus, curiositas: atrium est voluptas. Voluptas movet affectum, curiositas sensum, superfluitas consensum, iniquitas actum operum. Sancti ergo viri Esau usque ad terminum emittunt: quia iniquitatem ab actu, superfluitatem a consensu, curiositatem a sensu, voluptatem ab affectu sollicito, deducunt. Emittunt, inquam, usque ad terminum carnem, quando eam ad justam et debitam retrahunt necessitatem. Hoc egerat ille, qui dicebat: Propter te mortificamur tota die: aestimati sumus sicut oves occisionis (Psal. XLIII). Hoc Apostolus, dicens: Nihil in mundum intulimus, haud dubium quod nec inde auferre quid possumus. Habentes autem victum, et vestitum, his contenti simus (I Tim. VI), etc. Sequitur:

Omnes viri foederis tui illuserunt tibi: invaluerunt adversum te omnes viri pacis tuae. Qui comedunt panem tecum ponent insidias subter te. Mirabilis, Domine, facta est scientia tua ex me (Psal. CXXXVIII). Mirabilis, inquam, es in sanctis tuis: qui das virtutem et fortitudinem plebi tuae; qui educis vinctos in fortitudine; qui convertis mare in aridam, ut influmine sicco pertranseant pede; qui mundi filios, carnis amicos, servos vitiorum, convivas daemonum, mundi contemptores, carnis calcatores, vitiorum persecutores, daemonum illusores fieri voluisti; qui de exsecratione et mendacio consummationem annuntiasti. Unde scriptum est: In agro Jezrahel lingent canes sanguinem Jezabel (III Reg. XXI). In cane juxta sinistram significationem considerantur tria: juxta bonum quoque tria. Juxta malam, furor, libido, clamor. Juxta bonam, fides, zelus, doctrina. Fides custodiae. Zelus vindictae. Latratus doctrinae. Jezrahel interpretatur semen Dei. Jezabel fluxus vanus. Per Jezrahel significatur Dei timor. Per agrum exercitatio et labor. Per Jezabel cura carnis et amor. In agro ergo Jezrahel lingunt canes sanguinem Jezabel: quia sancti et timorati viri per exercitium, et amorem divini timoris, curam funditus et amorem exterminant carnis. Hinc est illud Psalmographi: Confige timore tuo carnes meas: a judiciis enim tuis timui (Psal. CXVIII). Et hoc est quod Abdias dicit: Omnes viri foederis tui, etc. Nota tria haec: foedus, pacem, convivium. Foedus cum carne inierant per affectum, pacem per consensum, convivium per actum. Per affectum concupiscentiae, per consensum petulantiae, per actum malitiae. Contra haec tria opponuntur altera tria. Contra concupiscentiam illusio, contra petulantiam impugnatio, contra malitiam insidiae. Insidiae jejuniorum, impugnatio spiritualium exercitiorum, illusio virtutum. Jejunium namque robur carnis, id est ejus malitiam attenuat: et spirituale exercitium sensuum petulantiam exterminat: chorus virtutum inordinatam concupiscentiam amputat. Sequitur:

Non est prudentia in eo. Quia in Esau, videlicet in carne, nulla prudentiae ejus apparent vestigia, nisi praefatorum trium claruerint vexilla. Primum namque carnis malitiam excludit: secundum ejus petulantiam sopit: tertium ejus concupiscentiam ejicit, etc. Sequitur:

Nunquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Idumaea et prudentiam de monte Esau? Et timebunt fortes tui a meridie, ut intereat vir de domo Esau. Juxta historiam, excidium comminatur Dominus Idumaeae plebi. Juxta allegoriam, haereticis, vel populo gentili. Juxta tropologiam, carni. Dies illa, de qua Dominus dicit, historialiter adventum Babyloniorum significat ad Idumaeae destructionem. Allegorice adventum Christi in carne ad gentium vocationem. Tropologice ipsius adventum in mentem ad religionis conversionem. Dies hic prosperitatem, vel laetitiam significat vicinis gentibus collatam super Idumaeae destructione. Hoc idem vocatis ad fidem ex eorum conversione. Hoc idem mutatis ad religionem ex eorum sanctificatione. Sapientia in hoc loco significat affectum malitiae. Prudentia, calliditatem mundanae astutiae. Fortitudo, saecularis cornu potentiae. Mons, elationem superbiae. Meridies, fervorem immundae concupiscentiae, etc. Sequitur

Propter interfectionem et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob operiet te confusio: et peribis in aeternum. Causam eversionis Idumaeae historialiter Dominus ostendit, eo quod adversus populum Israeliticum inique egit, negando consilium, subtrahendo auxilium, et multos eorum tempore obsidionis et calamitatis interfecit. Allegorice declarat Dominus haereticos idcirco periisse, quod adversus Ecclesiam inique multis modis egerunt, quia fidem ejus corrumpere, tunicam Sponsi scindere, vineam Domini Sabaoth depascere studuerunt: viros ecclesiasticos persequentes, relegantes, circumdantes; multos quoque vi, vel fraude et pretio corrumpentes. Tropologice vero indicat destructionem carnis, eo quod tempore tentationis insurrexerit inique adversus dominium mentis: et inique depopulata est pretiosa quaeque virtutis. Sequitur:

In die cum stares adversus eum, quando capiebant alieni exercitum ejus, et extranei ingrediebantur portas ejus; et super Hierusalem mittebant sortem: tu quoque eras unus ex eis. Et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis ejus. Et non laetaberis super filios Judae in die perditionis eorum. Et non manifestabis os tuum in die angustiae. Neque ingredieris portas populi mei, in die ruinae eorum. Neque despicies et tu in malis ejus, in die vastitatis illius. Et non emitteris adversus exercitum ejus in die vastitatis illius: neque stabis in exitibus, ut interficias eos, qui fugerint. Et non concludes reliquos eorum in tribulatione; quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes. Sicut fecisti, fiet tibi; retributionem tuam convertet in caput tuum. Historialiter ostendit in humanitatem Idumaeorum, et crudelitatem eorum adversus populum Israeliticum, qui non solum tempore angustiae ejus defuerunt auxilio, sed etiam ad ipsum impugnandum inimicorum se junxerunt consortio. Et hoc est, quod dicit: In die cum stares, etc., usque et non despicies. Allegorice saevitiam ostendit haereticorum in Christianos, qui tempore primitivae Ecclesiae, quando eos persequebantur, affligebant, trucidabant idololatrae, non solum nullam praebuerunt defensionem; verum etiam ipsis fuerunt praecipue in scandalum, et laqueum, et ruinam, et captionem. Hierusalem, est Ecclesia; praelati, portae ejus; exercitus, populus Christianus. Tropologice ostendit petulantiam carnis tempore tentationis insurgentem adversus animam: quae non solum sensus suos cohibendo, membra sua castigando, non exhibuit ea servire justitiae et Deo in sanctificationem, sed etiam arma iniquitatis peccato ea constituens, fecit illa servire immunditiae et iniquitati ad animae destructionem. Hierusalem, est contemplatio; portae ejus, eminentia puritatis, spes immortalitatis, perfectio charitatis. Postquam ostendit praefatorum saevitiam, subsequenter declarat eorum dignissimam retributionem, et ipsorum justo Dei judicio impotem voluntatem in praefati populi destructionem dicens: Non despicies tu, etc. Ac si diceret: Non despicies, quia de eodem calice bibes. Historice, dies peregrinationis asperitas est captivitatis; allegorice, cursus vitae praesentis; tropologice, fervor manifestae tentationis. Filii Judae, filii sunt Ecclesiae. Dies perditionis et angustiae, est in haeresim evidens lapsus, vel in tentationem carnalem subitus casus. Porta populi, sanitas fidei vel confessio peccati. Exitus viarum, multiplex dubietas sententiarum vel multiformis occasio carnalium tentationum. Conclusio. Infidelitas, et desperatio. Dies Domini, adventus Christi, vel prosperitas vindictae, vel illuminatio gratiae. Super omnes gentes quia Deus alios vasa facit misericordiae per gratiam, et alios per justitiam relinquit vasa irae aptata in interitum et contumeliam, etc. Sequitur:

Chapter 54 of 62