Skip to the text

Incipit expositio. (pars 4)

ALLEGOR. Ecce Abdias in praesenti terram historialiter describit, spiritualiter dividit. Multas divisiones in divino eloquio legimus. Divisiones scilicet maris Rubri unde est illud: Qui divisit mare Rubrum in divisiones (Psal. CXXXV). Et in Apostolo: Divisiones autem gratiarum sunt: idem autem Spiritus. Et divisiones ministrationum sunt: idem autem Dominus. Et divisiones operationum sunt: idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII). Sed et terrae divisiones quatuor exstitisse legimus. Prima facta est a Josue; secunda ab Ezechiele; tertia in praesenti Abdia. Porro a Salvatore quarta. Prima sacramentum est secundae, secunda tertiae, tertia quartae. Unde prima eodem numero sic historialiter, quo et secunda spiritualiter juxta legem istam sese habet, tertia ad quartam. Intuere, lector, formam ordinis et splendorem proportionis. Sicut enim prima ad secundam, sic tertia se habet ad quartam. Et sicut prima ad tertiam, sic secunda ad quartam, sic secunda ad tertiam. Super proportionum judicio lectorem erudiendum arithmeticae committo. Nostri autem propositi est opacitatis allegoricae rimari latebras, et ipsius in lucem explanationis efferre tenebras. Prima ergo terrae divisio fit expugnatione praemissa hostium, vel subjugatione eorum; secunda sine traditione hostili, vel alteratione civili; tertia cum subjugatione hostium voluntaria; quarta sine conditione vel nervo subjectionis, sed cum gloria et gaudio mutuae dilectionis. Prima divisio fit cum poena et miseria, secunda cum poena sine miseria, tertia sine poena et miseria ipsius retento pudore, quarta sine poena et miseria, omni remoto languore. Pugna est nolle consentire peccato; miseria est illicito nolentem vexari incentivo; pudor miseriae eo titillari; remotio languoris exclusio tentationis. Quatuor sunt libertates: libertas arbitrii, libertas exercitii, libertas consilii, libertas gaudii. Prima divisio facta est cum libertate arbitrii, sed non cum libertate exercitii. Voluntas siquidem proprio mota arbitrio expugnavit quos potuit, sed non omnes subjugavit quos voluit. Unde et libertatem habuit in facultate et motu judicii, sed non eam habuit in negotio exercitii: quam revera si habuisset cunctos sibi ad nutum subjugasset. Secunda primam libertatem et secundam habuit; sed caruit tertia, quia propria se movens voluntate, optata exercitii utitur facultate; sed huic deficit consilii libertas, quia scientiae et ordinis, exitus, principii nescivit attingere metas. Tertia omnes has tres habuit sed quarta caruit quia et voluntatem in motu, et facultatem in actu, et claritatem in sensu obtinuit, sed securitatem in affectu non habuit. Quarta vero omnia possidet; quia et liberam voluntatem in electione, et facultatem celerem in actione, et sinceram claritatem in intentione, et securam perpetuitatem possidet in fruitione. Prima ergo libertas communis est omnium; secunda generalis est conversorum; sed specialis imperfectorum; tertia generalis est perfectorum, et specialis in hoc saeculo Deo militantium; quarta singularis est sponsum contemplantium, et cum eo laetantium. Prima propria est servorum, secunda propria est mercenariorum, tertia propria amicorum, quarta propria filiorum. Prima divisio fit per gratiam compunctionis; secunda per disciplinam et propositum conversionis; tertia per excessum mentis et eminentiam contemplationis; quarta per gloriae et honoris assumptionem, et immortalitatis statim ad Dei visionem. Prima fit, quando recedimus a tenebris et servitute peccati; secunda, quando sponsum fugientem sequimur ad montem myrrhae et ad colles Libani; tertia, quando per desertum ut acies ordinata ascendimus; quarta, quando atria supernae civitatis intramus in hymnis. Quatuor sunt, quae electis ad utilitatem et salutem, et felicitatem data sunt, exercitia scilicet, gaudia, merita, praemia exercitia religionis, gaudia contemplationis, merita perfectionis, praemia beatissimae visionis; exercitia, inquam, disciplinae, gaudia spiritalis unionis, et coelestis copulae, et merita justitiae, praemia gloriae. Prima ergo divisio pertinet ad exercitia, secunda ad gaudia, tertia ad merita, quarta ad praemia. Unde et in prima divisione a Josue dicitur ad filios Israel: Hae sunt gentes, quas Dominus Deus tuus dereliquit in medio tui, ut in eis erudiret Israelem (Judic. III). Hinc iterum scriptum est: Jebusaeum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Juda delere (Judic. I). Item in eodem: Non potuerunt filii Manasses has subvertere civitates, sed coepit Chananaeus habitare in terra sua. Postquam autem convaluerunt filii Israel subjecerunt Chananaeos, et fecerunt sibi tributarios, nec interfecerunt eos (Ibid.).

De secunda divisione sic legitur in Ezechiele: Haec est terra, quam mittetis in sortem tribubus Israel, et hae partitiones earum, dicit Dominus (Ezech. XLVIII). Ad plagam septentrionalem portae tres trium tribuum. A parte australi totidem aliarum trium; a parte orientali, totidem aliarum trium; a parte occidentali, totidem aliarum trium; ab unaquaque plaga mensurabis quingentos cubitos et quatuor millia. Quid sunt hae quatuor plagae, nisi quatuor principalia genera compunctionis, per quae mens sancta intrat et graditur ad templum sanctae contemplationis? Haec autem sunt: Timor supplicii, dolor praesentis exsilii, spes coelestis praemii, affectus spiritalis conjugii. Timor, plaga occidentalis; dolor, septentrionalis; spes, orientalis; amor, australis. Quid autem sunt tres portae ad singulas sitae, nisi praefatae compunctionis occasiones Trinitati dicatae, fidei, spei, charitati consecratae. Qui enim recte timet supplicia, fide fugit vitia, spe tendit ad merita, charitate currit ad praemia. Cui vero dolet praesentis exsilii miseria, is fide tendit ad obedientiam, spe festinat ad justitiam, charitatis pennis volat ad gloriam. Porro qui immarcessibile sitit praemium, fide vitiorum fugit naufragium, spe spiritalis agonis ingreditur stadium, dilectionis studio suadente festinat ad praemium. Sane qui coelestis unius desiderat copulam, fide totius iniquitatis a se removet maculam, spe ubique et semper innocentiae sequitur regulam, ardenti charitatis desiderio coeleste matrimonium flagrat, et ad nuptias spiritales vehementi festinat studio. In omnibus his, visio ambitur Trinitatis, aeternitas gloriae, possessio felicitatis. Quod autem a porta usque ad templum quingentos numerat cubitos et quatuor millia illud est centenarius et millenarius uterque perfectionem significat. Centenarius quinquies multiplicatus honestam et perfectam significat continentiam sensuum. Millenarius quater multiplicatus, juxta fidem et regulam Evangelii significat puritatem conscientiae, perfectionem vitae, innocentiam morum. Per quatuor ergo millia integritas vitae; per quingentos cubitos designatur sanitas famae. A porta ergo usque ad templum praefata numerantur; quia ab ingressu compunctionis usque ad gaudium sanctae contemplationis necessaria est sensuum honestas, vitae integritas, conscientiae puritas. Necessaria est, inquam, continentia sensuum, justitia actuum, innocentia affectuum. Sic itur de porta ad templum; quia per praefatorum custodiam et sollicitudinem ad spiritalis matrimonii copulam, et sponsi pervenitur dulcedinem. Unde subsequenter adjungitur: Et nomen civitatis ab illa die, Dominus ibidem (Ibid.). Ex illa die, illa claritate, illa copula, illa unione, est civitatis nomen, Dominus ibidem; quia custodit egressum sponsae suae ad actionem, et introitum ad contemplationem. Custodit portas professionis, observat vicos religionis, veneratur templum sanctificationis, munit arcem perfectionis, protegit populum spiritualium exercitiorum, chorum custodit coelestium morum. In ea quoque Dominus panis est vitae, vinum coelestis justitiae, indumentum justitiae, lex clementiae, lux spiritalis intelligentiae, aqua spiritalis doctrinae. Quid plura. Ex quo civitatis nomen est, Dominus ibidem (Rom. I); in ea omnibus Deus fit omnia. Haec succincte diximus de prima divisione, et secunda.

Restat ut aliqua dicamus de tertia, et quarta. Et sicut prima pertinet ad exercitia, secunda ad gaudia; sic tertia spectat ad merita, quarta ad praemia. Et sicut illa duo denario distinguuntur numero propter perfectionem actionis, sic ista septenario dividuntur propter spiritalem perfectionem et gaudium supernae contemplationis. Dicit ergo Ab dias:

Et haereditabunt ii, qui ad austrum sunt, montem Esau, etc. Sub hoc septenario contra septem principalia vitia opponuntur septem terrae divisiones, septem orationis Dominicae petitiones, septem Spiritus sancti dona, septem virtutes illis contrariae, ad ultimum septem beatitudines. Primo loco ponuntur septem vitia contra quae opponuntur praefatorum omnium antidota. Vitiorum primum est superbia, secundum invidia, tertium ira, quartum acedia seu tristitia, quintum avaritia, sextum gula, septimum luxuria. Contra haec secundo loco constituuntur septem petitiones, quae in Dominica oratione continentur. Prima, qua dicitur Deo: Sanctificetur nomen tuum; secunda, qua dicitur: Adveniat regnum tuum; tertia qua dicitur: Fiat voluntas tuas, sicut in coelo et in terra; quarta, qua dicitur: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; quinta, qua dicitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; sexta, qua dicitur: Et ne nos inducas in tentationem, septima, qua dicitur: Sed libera nos a malo. Postea tertio loco sequitur septem dona Spiritus sancti. Primum, spiritus timoris Domini; secundum, spiritus pietatis; tertium, spiritus scientiae; quartum, spiritus fortitudinis; quintum, spiritus consilii; sextum, spiritus intellectus; septimum, spiritus sapientiae. Deinde quarto loco succedunt quatuor virtutes. Prima, paupertas spiritus, id est humilitas; secunda, mansuetudo, sive benignitas; tertia, compunctio, sive dolor; quarta, esuries justitiae, sive desiderium bonum; quinta, misericordia; sexta, cordis munditia; septima, pax. Novissimo vero loco disponuntur septem beatitudines. Prima, regnum coelorum; secunda, possessio terrae viventium; tertia, consolatio; quarta, justitiae satietas; quinta, misericordia; sexta, visio Dei; septima, filiatio Dei.

Superbia est amor propriae excellentiae. Invidia est odium felicitatis alienae. Ira est furor injustus, vel illicita insania mentis commotae. Acedia, seu tristitia, est inordinata amaritudo animae, vel perversum animi taedium cum moerore. Avaritia, quae est immoderatus appetitus habendi, per montem Esau significatur. Per Philisthiim, qui interpretatur cadens poculo, invidia: nam quasi extranea cadit potione, quia felicitati invidet alienae. Haec ita primo loco distingue, ut intelligas ipsa vitia quasi quosdam animi languores, sive vulnera interioris hominis, ipsum vero hominem quasi aegrotum, medicum Deum, dona sancti Spiritus antidotum, virtutes sanitatem, beatitudines felicitatis gaudium. Sunt ergo septem vitia capitalia sive principalia, et ex his universa mala oriuntur. Hi sunt fontes abyssi tenebrosae, de quibus flumina Babylonis exeunt, et in omnem terram deducta stillicidia iniquitatis diffundunt. De quibus fluminibus Propheta in persona populi fidelis cecinit dicens: Super flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus, dum recordaremur tui, Sion (Psal. CXXXVI). De his septem vitiis vastatoribus, et universam naturae integritatem corrumpentibus, simulque malorum omnium germina producentibus quantum ad praesens officium explicandum sufficere putamus, loquamur. Septem ergo sunt: ex his tria hominem exspoliant, quartum exspoliatum flagellat, quintum flagellatum ejicit, sextum ejectum seducit, septimum seductum servituti subjicit. Superbia enim aufert homini Deum. Invidia aufert ei proximum. Ira aufert ei seipsum. Tristitia spoliatum flagellat. Avaritia flagellatum ejicit. Gula ejectum seducit. Luxuria seductum servituti subjicit. Nunc revertentes singula per ordinem explanemus. Superbia namque est amor propriae excellentiae, quando mens bonum quod habet singulariter diligit, id est, sine eo a quo bonum accepit. O pestifera superbia, quid agis? cur suades rivulo ut se a fonte dividat? Cur suades radio, ut se a sole auferat? Cur? nisi dum et ille infundi desinit, arescat; et iste dum ab illuminante se avertit, tenebrosus fiat? Utrumque vero dum accipere cessat id quod necdum habet, continuo illud etiam quod habet amittat? Sicque fiat ut nec id quod habet utiliter habere possit, dum illud in eo a quo habet non diligit. Sicut enim omne bonum veraciter a Deo est ita nullum bonum extra Deum utiliter haberi potest: imo vero per hoc ipsum id quod habetur amittitur, quod cum eo, et in eo, quo habetur, non amatur. Nam quicunque non novit nisi hoc quod habet, bonum in seipso diligere necesse est, ut dum in altero bonum quod non habet aspexerit, tanto amarius sua eum imperfectio torqueat, quanto eum in quo omne bonum consistit minus amat. Et idcirco semper superbiam invidia sequitur: quia qui illic amorem non figit, ubi omne bonum est, quanto de suo perversius extollitur, tanto gravius de bono alterius torquetur. Sua igitur elationi justissime poena deputata est, ipsa quam de se gignit invidia: quae quia omne et commune bonum diligere noluit, recte nunc boni alieni livore tabescit. Quam profecto alienae felicitatis successus non ureret, si illum in quo omne bonum est per amorem possideret. Nunc ergo quantum se per elationem contra Creatorem extollit, tantum per livorem sub proximo cadit; et quantum illic fallaciter erigitur tantum hic veraciter praecipitatur. Sed neque hisistere potest semel coepta corruptio. Mox enim ut de superbia invidia nata fuerit, iram ipsa de se mens parit misera. Propterea enim sibi de sua imperfectione irascitur, quia de bono alterius per charitatem non laetatur. Atque ideo id etiam quod habet ipsi displicere incipit, quoniam in alio id quod habere non potest agnoscit. Quod ergo per charitatem in Deo tantum habere potuit, id etiam quia per elationem extra Deum habere conabatur, per invidiam perdit proximum, et per iram seipsum. Quia ergo, omnibus amissis, nihil est, unde gaudeat infelix conscientia, per tristitiam in semetipsa colliditur; et quae de alieno bono pie laetari noluit, de suo malo juste cruciatur. Post superbiam ergo, et invidiam, et iram, quae hominem spoliant, continuo tristitia sequitur, quae nudatum flagellat. Cui deinde succedit avaritia quae flagellatum ejicit, quia, interno gaudio amisso, foris consolationem quaerere compellit. Postea accedit gula, quae ejectum seducit quia animum exterioribus inhiantem hoc vitium imprimis quasi e vicino tentans per ipsum naturalem appetitum ad excessum illicit. Postremo supervenit luxuria, quae seductum violenter servituti subjicit quia postquam caro per crapulam inflata est, ardorem libidinis supervenientem emollitus atque enerviter resolutus animus vincere non potest. Servit enim saevissimae dominationi mens turpiter subacta; et nisi exorata subveniat Salvatoris pietas non erit jam unde captivo servienti amissa restituatur libertas.

Sequuntur itaque septem petitiones contra septem vitia: quibus ille oratur ut subveniat, qui nos et orare docuit, et quod orantibus bonum ad sananda vulnera nostra et ad solvendum jugum captivitatis nostrae esset, daturum se promisit. Sed nos antequam ad explanationem harum veniamus, prius volumus alia adhuc similitudine demonstrare quantam in nobis corruptionem supradicta vitia generent, ut quanto periculosior languor ostenditur, tanto magis necessaria medicina comprobetur. Per superbiam igitur cor inflatur, per invidiam arescit, per iram crepat, per tristitiam conteritur, et quasi in pulverem redigitur; per avaritiam dispergitur, per gulam inficitur et quasi humectatur, per luxuriam conculcatur, et in lutum redigitur, ita ut jam miser dicere possit: Infixus sum in limo profundi: et non est substantia. Veni in altitudinem maris: et tempestas demersit me (Psal. LXVIII). Cumque huic limo profundi animus fuerit infixus et luto coinquinationis et immunditiae involutus, evelli nequaquam potest, ad illum clamet, et auxilium ejus postulet, de quo Psalmista loquitur, dicens: Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi, et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis (Psal. XXXIX). Propterea ergo ipse nos orare docuit, ut totum bonum nostrum a Deo esse intelligamus. Prima ergo petitio contra superbiam est, qua Deo dicimus: Sanctificetur nomen tuum. Hic enim petimus, ut det nobis timere et venerari nomen suum, quatenus ei per humilitatem subjecti simus quia per superbiam rebelles et contumaces exstitimus. Huic petitioni datur spiritus timoris Domini ut ille ad cor veniens virtutem in eo creet humilitatis, quae superbiae morbum sanet, quatenus ad regnum coelorum, quod angelus superbus per elationem perdidit, homo humilis pervenire possit.

Secunda petitio est contra invidiam, qua dicitur: Adveniat regnum tuum. Regnum siquidem Dei est salus hominum: quia tunc Deus in hominibus regnare dicitur, quando ipsi homines subjiciuntur, et modo ei adhaerendo per fidem, et post inhaerendo per speciem. Qui ergo petit ut regnum Dei adveniat, ille profecto salutem quaerit omnium, ac per hoc quod pro communi omnium salute postulat, livoris vitium se reprobare demonstrat. Huic petitioni datur spiritus pietatis, ut ipse ad cor veniens, ad benignitatem illud accendat quatenus ad eamdem homo aeternae haereditatis possessionem, ad quam alios pervenire cupit, ipse perveniat.

Tertia petitio est contra iram, qua dicitur: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Hac sibi placere indicat, quidquid voluntas Dei sive in se, sive in aliis secundum arbitrium suae dignationis dispensat. Huic ergo petitioni datur spiritus scientiae, ut ipse ad cor veniens erudiat illud et salubriter compungat, ut sciat homo malum, quod patitur ex sua culpa provenire: si quid autem boni habeat, ex misericordia Dei procedere; ac per hoc discat sive in malis, quae sustinet, sive in bonis, quae non habet, contra Creatorem non irasci sed per omnia patientiam exhibere. Optime ergo per compunctionem cordis, quae spiritu scientiae operante interius ex humilitate nascitur, ira et indignatio animi mitigatur: quia e diverso stultum ira interficit, quando per impatientiae vitium agitatus, atque caecatus, vel malum quod patitur se meruisse, vel bonum quod habet per gratiam accepisse non cognoscit. Hanc autem virtutem, id est, compunctionem sive dolorem, praemium consolationis sequitur, ut qui se hic sponte coram Deo per lamenta affligit, illic verum gaudium et laetitiam invenire mereatur.

Quarta petitio est contra tristitiam, seu acediam, qua dicitur: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Tristitia namque est animi taedium cum moerore: quando mens quodammodo tabefacta, et vitio suo amaricata, interna bona non appetit, atque omni vigore emortuo, nullo spiritualis refectionis desiderio hilarescit. Propterea ad sanandum hoc vitium deprecari nos oportet misericordiam Domini, ut ipse solita pietate animae taedio suo languenti internae refectionis pabulum admoveat: ut quod ipsa absens nescit appetere, gustus praesentis admonita incipiat amare. Datur ergo huic petitioni spiritus fortitudinis, ut fatiscentem animam erigat: quatenus illa, pristini vigoris virtute recepta ab affectu sui taedii ad desiderium interni saporis convalescat. Creat ergo spiritus in corde famem justitiae, ut dum hic per desiderium pietatis fortiter accenditur, illic pro praemio plenam beatitudinis consequatur satietatem.

Quinta petitio est contra avaritiam, qua dicitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Justum enim est ut in reddendo debito non debeat esse anxius, qui in exigendo noluerit esse avarus. Atque ideo cum a nobis per Dei gratiam vitium avaritiae tollitur, qualiter a nostro debito absolvi debeamus, exposita salutis conditione, donatur. Huic ergo petitioni datur spiritus consilii, qui doceat nos in hoc saeculo libenter peccanti in nos misericordiam impendere, quatenus in futuro cum pro peccatis nostris rationem reddituri sumus, mereamur misericordiam invenire.

Sexta petitio contra gulam, qua dicitur: Et ne nos inducas in tentationem, id est, ne induci permittas in tentationem. Haec est tentatio quae nos illecebra carnis saepe per naturalem appetitum ad excessum trahere nititur, et latenter voluptatem subjicit, dum manifeste nobis de necessitate blanditur. In quam profecto tentationem tunc nequaquam inducimur, si sic studemus secundum mensuram necessitatis naturae subsidium impendere ut tamen semper meminerimus appetitum ab illecebra voluptatis coercere. Quod ut implere valeamus datur nobis petentibus spiritus intelligentiae, ut interna refectio verbi Dei appetitum exteriorem cohibeat, et mens spirituali cibo roboretur, ut eam non valeat corporalis egestas frangere, nec carnis voluptas superare. Propterea namque et ipse Dominus tentatori suo dum esurienti sibi fraudulentiam de exterioris panis suggestione faceret, respondit dicens: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. IV); ut aperte demonstraret quod cum mens illo interius pane reficitur, non magno opere curat si foris ad tempus famem carnis patiatur. Datur igitur contra gulam spiritus intelligentiae: sed ille ad cor veniens emundat illud atque purificat.

Septima petitio est contra luxuriam, qua dicitur: Libera nos a malo. Nam licet, ut alibi diximus, multiplex est malum, ut malum corporis et malum animae; malum quod est culpa, malum quod est poena; malum hujus saeculi, et malum futuri; tamen praecipuum malum potest quodammodo censeri luxuria, quae hominem illecebris captum in servitutem redigit. Unde per donum sapientiae liberari petimus dicentes: Libera nos a malo. Amen.

Chapter 56 of 62