Incipit expositio. (pars 3)
Sicut fecisti, fiet tibi; retributionem tuam convertam in caput tuum. Quia nulla justior animadversio quam ea, per quam recipitur talio. Qui enim parat foveam, justum est ut incidat in eam.
Quomodo bibisti super montem sanctum meum: bibent omnes gentes jugiter: et bibent, et absorbebuntur, et erunt quasi non sint. Historice sermo propheticus dirigitur ad Idumaeos; allegorice contra idololatras et haereticos; tropologice contra carnem et sensus ejus animales, concupiscentiam et impetus ejus carnales. Mons historice Hierusalem est civitas illa terrena; allegorice Christus, et Ecclesia; tropologice contemplatio sancta. Est autem super montem bibere, de eversione praefatae civitatis, vel de contemptu Christi, vel de abjectione Ecclesiae, vel de lapsu animae virtutibus ornatae ad contemplationem Sponsi sublimatae delectari et gaudere. Legamus Herodotum et Graecas barbarasque historias, et videbimus quomodo sub Assyriis et Babyloniis impletum est quod dicitur: Juxta est dies Domini super omnes gentes (Psal. CXXXVI). Quod autem sequitur: Sicut fecisti, fiet tibi; retributionem tuam reddet in caput tuum: hic est sensus, quem in psalmo legimus: Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Hierusalem: qui dicunt, exinanite, Exinanite usque ad fundamentum in ea (ibid.). Sicut enim supra montem sanctum meum bibisti cum Babyloniis atque laetatus es, sic omnes gentes, quas tecum habebas Babylonis in praesidio, versae contra te, bibent et laetabuntur: et non solum bibent, sed etiam te absorbebunt, ut sint Idumaei quasi non sint. Vel certe ipsae gentes cum te absorbuerint, absorbebuntur a Medis. Et haec idcirco vindicta procedet, ut tu Hierusalem: te Babylonius, Babylonium Medus ac Persa consumat. Sequamur interpretationis ordinem. Juxta est, o haeretice, dies Domini super omnes gentes: prope est tempus judicii, in quo omnes judicandae sunt nationes; sicut fecisti contra ecclesiasticos, fiet tibi; quomodo enim in nece eorum laetatus convivium celebrasti, et in monte sancto meo, hoc est Ecclesia, non meum calicem, sed diaboli bibisti, de quo in Habacuc dicitur: Vae qui potum dat amico suo, et inebriat miscens fel suum, ut aspiciat nuditatem ejus (Habac. II). Ita universae gentes, vel fortitudines contrariae suppliciis delegatae, vel adversariae virtutes, quae bibent et absorbebunt sanguinem tuum, et ad extremum in cunctos veniente cruciatu, ipsae quoque erunt quasi non sint. Qui enim perit ei, qui est; et qui dicit ad Moysem: Qui est misit me ad vos (Exod. III), secundum regulam Scripturarum non esse dicitur. Unde et in Esther legimus: Ne tradas, Domine, regnum tuum iis, qui non sunt (Esth. XIV). Item per Isaiam: Quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum, et inane reputatae sunt ei (Isa. XL). Possumus hunc locum aliter interpretari. Quia laetati estis in ruina servorum meorum, eadem persecutio contra vos quoque veniet; et sicut laetati estis cum gentibus reliquis adversus populum meum, ita omnes gentes contra vos quoque venient, et devorabunt, et bibent, et percussione simili conterent. Tropologice adversus carnem, quae dixerat: Sedeo, et luctum non videbo (Apoc. XVIII). Hinc ad eam: Quantum praeparata est, et in deliciis fuit: tantum praeparate ei tormenta, et luctum (ibid.). Hinc Psalmista: Filia Babylonis misera: beatus qui retribuet tibi retributionem (Psal. CXXXVI), etc. Hinc per Nahum dicentem ad spiritum: Intra sub lutum et calca, subigens tene laterem (Nahum III), laterem nuncupans carnem. Sequitur:
LITTERAL. Et in monte Sion erit salvatio; et erit sanctus. Et possidebit domus Jacob eos, qui se possederant. Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula. Et succendentur in eis, et devorabunt eos: et non erunt reliquiae domus Esau, quia Dominus locutus est. Idumaea subversa, et ab inimicis gentibus, cum quibus prius contra Jacob foedus inierat devorata, in monte Sion reliquae erunt eritque salvatio, et erit sanctus, hoc est, vel ipse Dominus revertetur ad templum, quod propter peccatum populi dimiserat, vel dic sanctum absolute, id est Sanctum sanctorum. Et possidebit domus Jacob sub Zorobabel, Esdra et Nehemia eos qui se haereditate possederant, et erit domus Jacob, id est domus Juda ignis. Et domus Joseph decem tribuum flamma. Domus autem Esau, id est Idumaeorum, qui tam saevi et crudeles exstiterant contra fratrem suum, vertetur in stipulam. Et quomodo ignis, et flamma stipulam, sic duo regna in unius sibi virgae, juxta Ezechielem copulam foederata vastabunt Idumaeam, et devorabunt eam. Et non erit residuus ex populo qui possit eversionem vicinis gentibus nuntiare. Cuncta quae diximus et dicturi sumus, videri sibi futuro tempore pollicetur, quando pro Christo recipient Antichristum impleta prophetia Salvatoris: Ego veni in nomine Patris mei, et non accipistis me; si alius venerit in nomine suo illum accipietis (Joan. V). Quidquid contra Idumaeam interpretati sumus, illi adversum Romanum regnum somniant.
MORAL. Sane quod diximus juxta historiam sub Zorobabel esse completum; juxta prophetiam et mysticos intellectus in Ecclesia quotidie asserimus fieri, et in regno animae adversus carnem in unoquoque compleri. Mons Sion, allegorice est Ecclesia; tropologice anima in specula coelestium posita, contemplationis gaudio sublimata. Christo igitur super nubem levem ingrediente in Aegyptum, in Dothain descendente, dum lavacro aquae salutaris per verbum Ecclesiam sanctificat Salvator, qui ejus revera sanctificatio, ut eam sibi sine macula et ruga exhibeat, mons Sion sanctificari dicitur; quia ei Salvator, ejus, ut dixi, sanctificatio per gratiam, et mysterium conjungitur. Hinc ipse Filius ad Patrem: Pater, inquit, sanctifica eos in veritate (Joan. XVII). Sermo tuus veritas est. Item ipse: Ego, inquit, pro eis sanctifico meipsum (ibid.). Vide, lector, novum et admirabile genus sanctificationis in forma nostrae redemptionis, cujus dignitatis fuerit hominis conditio, quantoque majoris momenti ipsius fuerit reparatio. Pater siquidem sanctificat, Verbum sanctificat, Spiritus sanctificat. Quid est enim sanctificare nisi sanctum facere? Quid est sanctum facere nisi a terreno appetitu, a terreno affectu, a terreno intellectu, a terreno contagio liberare? Agios enim Graece, id est sanctus, Latine sine terra dicitur. Sane in unoquoque homine naturaliter sunt tria, quae a terrenis contagiis pressa, vitiorum sordibus inquinata, superba daemonum tyrannide fuerunt subjugata, Haec autem sunt posse, velle, nosse. Potentia namque hominis erat infirmata, voluntas sauciata, scientia turbata. Potentiam infirmatam senserat Apostolus, qui dicebat: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII). Voluntatem sauciatam noverat, cum diceret: Non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, illud facio (ibid.). Scientiam quoque turbatam viderat dicens: Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII). Hoc etiam Psalmista breviter insinuat dicens. Cor meum turbatum est (Psal. XXXVII), ecce voluntas sauciata: Et dereliquit me virtus mea (ibid.), ecce potentia infirmata: Lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum (ibid.), ecce scientia obscurata. Porro in monte Sion, id est in sublimitate speculae, in perfectione Ecclesiae, erit salvatio; per potentiam Altissimi, per incarnationem Verbi, per adventum Paracleti. Et erit sanctus mons ille, videlicet Ecclesia, actu, sensu et affectu a terrenis omnino elevata, accipiens potentiam in sacramentis, sapientiam in praeceptis, fecunditatem in donis: a Patre potentiam, sapientiam a Filio, fecunditatem a Spiritu, perinfusam ab ipso nobis charitatem. Haec dicens non divinae essentiae unitatem divido, nec propria personarum confundo; sed in operatione divina personarum discretionem, et unitatem essentiae sane et fideliter ostendo. Est igitur mons Sion sanctus in adventu Salvatoris; quia Ecclesia in adventu Sponsi sui, ab ipso accepit sanctitatem sacramentorum, sanctimoniam praeceptorum, sanctificationem donorum; ab ipso, inquam, sanctificatur, id est elevatur a terrenis fide sacramentorum, ab ipso elevatur spe praeceptorum, ab ipso sublimatur charitate donorum coelestium. Sanctificata igitur sanctificat et sanat; illuminata illuminat; quod accepit, praestat, ut sint ex uno omnes, et qui sanctificatur, et qui sanctificat. Sequitur.
Et possidebit domus Jacob, etc. Domus Jacob supplantatoris, Ecclesia est sponsa Salvatoris, de qua dicit Apostolus: Et Moyses quidem tanquam famulus erat in testimonium eorum, quae dicenda erant; Christus autem tanquam filius in domo: quae domus sumus nos, si tamen initium spei usque ad firmum teneamus (Hebr. III). Iste Jacob, id est luctator, humani generis est Salvator. Historialiter Jacob quater luctatum reperimus. Ter cum fratre suo, semel cum angelo. Primo in utero; secundo de lentis edulio; tertio de benedictionis paternae oraculo. Cum fratre de Mesopotamia rediens, ut praefatum est. Allegorice noster luctator, qui fortior superveniens domum fortis intravit, fortem alligavit. Cum angelo quarto loco vasa ejus diripuit: cui pater certamen dedit forte qui vinceret, ut scirent omnes quoniam omnibus potentior esset sapientia. Noster, inquam, Jacob ter jam luctatus dicitur; quarto luctaturus pro certo creditur. Primo in utero, secundo in patibulo, tertio in sepulcro, quarto in extremo judicio contra servos et semen pessimum. In utero, immunitate peccati; in patibulo, acquisitione gloriae et honore regni; in sepulcro, immortalitate vitae, et gloria triumphi; in judicio, jure victoriae et rigore justitiae. Primo igitur supplantavit diabolum in utero; quia vigilavit, et factus est sicut passer solitarius in tecto (Psal. CI). Secundo in cruce: Cum exaltatus inquit, fuero a terra omnia traham ad meipsum (Joan. XII). Tertio Judaeum, juxta illud Psalmographi: In multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui (Psal. LXV); et in Genesi: Catulus leonis Juda: ad praedam ascendisti, fili mi, requiescens accubuisti, ut leo, et quasi leaena, quis suscitabit eum? Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est: et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX). Quarto quoque supplantabit agmen haedorum dicens: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV). Vides ergo, homuncio; vides, pulvis, vermis, terra, cinis; vides, inquam, quid pro te sustinuit sol justitiae, quid pro te egit Dominus virtutum, quid per te passus est rex gloriae. Hinc ipse per Isaiam: Laborare, inquit, me fecisti in peccatis tuis, servire in iniquitatibus tuis (Isai. XLIII). Item idem per eumdem: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Circumspexi, et non fuit auxiliator; quaesivi, et non fuit qui adjuvaret; sed salvabit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi (Isai. LXIII). Intuere quomodo indignatio auxiliata est ei. Ejus siquidem indignatio ipsius est incarnatio, per quam mortem destruxit, et eum, qui mortis habebat imperium, expugnavit peccatum, subjugavit sibi mundum. Primo luctatus est pro te ut tu diaboli fastum, et ejus regna vinceres; secundo, ut mundi luxum et gloriam superares; tertio, ut carnis concupiscentiam, et petulantiam sensuum expelleres; ultimam vero faciet luctam, ut praefatis omnibus spretis, victor possideas gloriae coronam. Hae sunt quatuor vigiliae, de quibus legitur in Evangelio: Et si venerit, inquit, in secunda vigilia, et si in tertia venerit (Matth. XIV), etc. Beati sunt servi illi. Et de quarta in eodem: Quarta, inquit, vigilia, venio ad eos super mare (Ibid.). Prima vigilia excutit mentem a somno iniquitatis; secunda a languore curiositatis; tertia a torpore illicitae voluptatis; quarta a negligentia vanitatis. Prima triumphat de peccato, secunda de mundo, tertia de carne, quarta de morte et ejus aculeo. Hujus vitae formam, hujus disciplinae normam, hanc quadrifariam luctam sponsae suae dereliquit. Unde et ad apostolos suos dicit: Ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater regnum (Luc. XXII), etc. Prima Ecclesiae lucta fuit cum idololatris; secunda cum haereticis; tertia cum carnalibus; quarta cum pseudochristianis. Primo supplantavit per confessionem unius Dei; secundo per regulam sanctae fidei; tertio vinculo ordinatae dilectionis; quarto siti, zelo, aestu, gaudio beatae contemplationis. De prima ad sponsam dicitur: Quae est ista, quae ascendit sicut aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? (Cant. VI.) De secunda quoque: Pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis (Cant. VII). De tertia: Quae est ista, quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? (Cant. VIII.) De quarta: Quae est ista, quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris? (Cant. III.) Hinc est quod Abdias dicit: Et possidebit domus Jacob eos, qui se possederant; quia videlicet Ecclesia praefato luctarum genere de praefatis inimicis novit gloriose triumphare, vel eos scilicet sibi potestative subjiciendo, vel ad sui fidem et disciplinam religiose convertendo. Sequitur:
Et erit domus Jacob ignis; et domus Joseph flamma; et domus Esau stipula: et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiae domus Esau, quia Dominus locutus est. ALLEGORICE. Per domum Jacob et Joseph significatur una Ecclesia ex gemino munere gratiae geminum possidens statum, juxta disciplinae duplicem gradum, duplicem religionis habens ornatum. Domus siquidem Jacob, est activa familia; domus Joseph, contemplativorum excellentia. Jacob namque dicitur luctator, Joseph augmentum vel augmentatio. Domus Jacob in conflictu laborat vitiorum, in exercitio sudat virtutum, in palaestra aestuat disciplinae, anxiatur in operibus poenitentiae. Domus vero Joseph in augmento gaudet consiliorum, in ostensione laetatur arcanorum, exsultat in varietate ferculorum, in suavitate tripudiat osculorum. Domus ergo Jacob in agro desudat actionis; domus Joseph in lecto contemplationis. Jacob in Mesopotamiam fugit, consurgens de nocte; Joseph cum fratribus suis epulatur, et gaudet fervente meridie. Ille fugit vitia, duce poenitentia; iste celebrat fratribus suis convivia, videlicet spirituum intrantium suscipiens colloquia. Ignis est aestus poenitentiae virilis; flamma, splendor divinae contemplationis. Ignis, est compunctio animi: flamma, ignea contemplatio sponsi. In igne duo; in flamma vero considerantur tria. In igne, calor et ardor; in flamma, calor, ardor et splendor. Ignis consumit et accendit; flamma devorat, accendit, et illuminat. Ignis poenitentiae consumit culpam, accendit naturam, consumit vitia, accendit merita, consumit iniquitatem, accendit ad virtutem; flamma vero contemplationis consumit vanitatem, accendit ad perfectam charitatem, illuminat ad sponsi claritatem. Consumit quidquid est informe, accendit super coeleste, illuminat ad invisibile.
Per haec, et his similia domus Esau fit stipula; quia et operibus poenitentiae deletur iniquitas, et operibus justitiae exterminatur perversa curiositas, et operibus gratiae carnis illicita voluptas, et operibus gloriae totius mundi expellitur vanitas. Esau interpretatur sanguineus; ipse est Seir, id est pilosus; idem est Edom, id est terrenus: sanguineus iniquitate, pilosus curiositate, terrenus voluptate. Sanguineus actu, pilosus sensu, terrenus affectu. Haec est domus Esau, caterva daemonum et struthionum, grex porcorum, phalanx haedorum, servitus nequitiae, cohors immunditiae, coetus gastrimargiae. Horum sane partem succendit ignis domus Jacob, ardor videlicet poenitentiae et aestus compunctionis; partem devorat flamma domus Joseph, calor scilicet divini amoris et splendor supernae contemplationis. Tunc succenduntur in eis, et devorant eos. Esau videlicet, quia rebelles filios et immites ultricibus flammis et gehennalibus incendiis devorandos hostiliter expellunt, vel per gratiam conversationis et vim dilectionis sibi misericorditer incorporant et fideliter ad se convertunt.
Possumus tropologice interpretari quae superius allegorice dicta sunt. Cum enim sponsus sponsam suam visitare dignatur, illico sponsae thalamus ornatur: ornatur, inquam, auro fidei et argento sapientiae, virtutum gemmis, sanctimoniae velis, verecundiae rosis, liliis castitatis, pudoris violis. Lectus ambitur purpura mortificationis, linteo devotionis, lodice dilectionis; odorifera circa coelestium affectuum sparguntur gramina. Circa collum sponsae, sanctae famae spirant opobalsama, in manibus unguentorum redolent pretiosissima. Manus, inquit, meae distillaverunt myrrham: et digiti mei pleni myrrha probatissima (Cant. V). Quod de supernis Helios [id est sol] intuens, statim salit in montibus, colles transiens et percurrens hortum, transiens cellarium, festinat ad thalamum, et ruens in amplexum sponsae, in lecto collocat eam contemplativae gloriae, dicens: Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te (Cant. IV). Et sic in monte Sion, in sublimitate perfectionis, in specula contemplationis fit salvatio. Tunc fit sanctus mons praedictus, imo ipsa sanctificatio. Si enim verum est, imo quia verum quod in Apostolo legitur: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est cum eo (I Cor., VI): spiritus veritati adhaerens fit veritas, sanctitati fit sanctitas. Et tunc domus Jacob possidebit eos qui se possederant. Domus luctatoris conscientia est sponsae Salvatoris. Haec conscientia Esau quadruplici afflixit, et supplantavit lucta: siquidem antequam ad persecutionem quis evadat, antequam ad arcem contemplationis transeat, in palaestra et stadio hujus luctae quadruplicis anxiat et desudat. Primum dum latet in utero, id est dum moratur in saeculo, properando ad primogenita, id est ad religionis festinando exercitia, secundo jus primogeniturae lenticulae pretio, id est cibi abstinentia coemendo; tertio benedictionis paternae gratiam pro fraudis genere extorquendo; quarto cum angelo spiritualiter luctando. Primo supplantavit per confessionem, secundo per professionis subjectionem, tertio per dilectionis confessionem, quarto per supernae claritatis contemplationem. Primo supplantavit per poenitentiam, secundo per obedientiam, tertio per innocentiam, quarto per spiritualem sympathiam. In prima lucta superatur iniquitas, in secunda nefanda curiositas, in tertia illicita voluptas, in quarta illecebrosa vanitas. Iniquitas diaboli, curiositas proximi, voluptas propria, vanitas mundi. Domus Jacob fit ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau lupanar totius confusionis. In domo Jacob ardet ignis virilis poenitentiae, et in domo Joseph lucet flamma sapientiae. In domo Esau abundat stipula totius malitiae, in Esau revera lupanar, dolus, fraus et simulatio, quia pilosus est; concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum, quia sanguineus; mendacium, crudelitas, depopulatio, quia terrenus. Sane in supplantatrice conscientia, stipulam devorante vitiorum, fenum comburente delictorum, ligna in cinerem redigente peccatorum, ignis ardet salutaris poenitentiae: qui Esau iniquitatem exterminat, curiositatem pestiferam pessundat. Porro in mente flamma divinae dilectionis succensa, sole justitiae illustrata, ad ipsum jugi amoris studio conversa, in ipsius pulchritudinem assidue purissimi cordis spirituales oculos defixa, in provectu virtutum, in agone coelestium affectuum, in desiderio coelestis amplexus, in spe divini tactus, in odore osculorum, in siti super coelestium desideriorum, penitus succensa flamma lucet coelestis sapientiae: unde prodeunt fructus innocentiae, gemmae nascuntur gratiae, flores pullulant et opera gloriae, quibus inordinata voluptas Esau comburitur, illecebrosa vanitas funditus atteritur. Flamma siquidem coelestis sapientiae consumit peccata, accendit merita, illuminat praemia.
Et haereditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau, et qui in campestribus Philisthiim: et possidebunt regionem Ephraim, et regionem Samariae: et Benjamin possidebit Galaad. LITTERAL. Reverso in regnum suum Juda, qui habitavit in meridie, et possedit cunctam regionem juxta divisionem Jesu filii Nave, quae vergit ad scorpionem, id est omnem Achartumnam. Hi, qui prius terminis arctabantur angustis, possidebunt montem Esau, id est montes Seir et montana quae Edom ante possederat. Qui autem habitant in Sichela, id est in campestribus Lidan et Emaus, Diospolim scilicet Nicopolimque significans, possidebunt Palaestinos, id est quinque urbes Philistinorum. Gazam, Ascalonem, Azotum, Acharon, Geth, vel omnem illam plagam quae, juxta Actus apostolorum, Salonas appellatur. Dilatabitur quoque terminus filiorum Juda usque ad Ephraim, ubi nunc Neapolis est; et usque ad regionem Samariae, ubi Sebaste condita est. Benjamin autem, cujus ab Hierusalem contra septentrionem termini dilatantur, cunctam possidebit Arabiam, quae prius vocabatur Galaad, et nunc Gerasii nuncupatur, juxta septuaginta Interpretes; et montem Ephraim, et campos Samariae, et Benjamin, et Galaad, ii qui fuerunt in meridie, possidebunt. Hoc utrum factum sit Deus viderit. Potest enim ex parte per annos quingentos usque ad adventum Christi esse completum. Et post adventum Christi per dilatationem fidei verius esse completum: quod certissime scio; quia quotidie completur in nobis, et in regno Ecclesiae confirmatur. Sequitur:
Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israel omnia loca Chananaeorum usque ad Sareptam, et transmigratio Hierusalem, quae in Bosphoro est, possidebit civitates austri. Et ascendent salvatores in montem Sion, judicare montem Esau; et erit Domino regnum. Qui de Babylone, juxta volumen Esdrae et Nehemiae, reversi fuerint in Judaeam recta transmigratio vocabuntur. Totus ille exercitus filiorum Israel tam ad meridiem, quam ad occidentem, et ad septentrionem possidebunt Idumaeos, et Palaestinos, et montem Ephraim et Samariam. Benjamin, quia confinis est solitudini, specialiter obtinebit Galaad. Contra orientem vero cunctis, qui in terra Chananaeorum sunt, imperabunt usque ad Sareptam Sidoniorum, ubi quondam Eliam pavit vidua. Porro qui de ipsa Hierusalem metropoli civitate translati fuerint Bosphorum, possidebunt civitates austri, quae sunt in tribu Juda. Reversi enim in urbem suam, quae vicina urbi sunt, obtinebunt. Cumque haec expleta fuerant, sicut scriptum est in libro Judicum, mittebat Dominus salvatores, qui populum de captivitate salvarent. Sic accedent, et venient in montem Sion ut judicent atque discernant quasi subjectum, et servientem sibi montem Esau, id est Idumaeos, subjugatisque omnibus erit Domino regnum. Hieronymus, Nos, inquit, ab Hebraeo, qui nos in Scripturis erudivit, didicimus. Juxta Hebraicam veritatem Sapharat in praesenti, id est, Bophorum [Bosphorum] vocari non Ephrata ut placuit Septuaginta. Et quasi videns, inquit, est regio, ad quam Adrianus captivos transtulit. Quando ergo Christus noster venerit, tunc reversura est in Judaeam etiam illa captivitas. Possumus autem locum quemlibet regni Babylonis intelligere, quem aliud arbitror. Nam consuetudinis est prophetarum, quando loquuntur contra Babylonem, Ammonitas, Moabitas, Philisthiim, caeteras nationes multis sermonibus eorum abuti, et servare idiomata provinciarum. Quia ergo lingua Assyriorum terminus, qui Hebraice vocatur Jebul, dicitur sapharat: hunc sensum esse conjicio. Transmigratio Hierusalem, quae in cunctis terminis, regionibusque divisa est; urbes Austri, id est tribus suae recipiet. Haec Hieronymus ab Hebraeo; imo Hebraeus a Hieronymo. Nos autem quia juxta historiam, ut potuimus, interpretati sumus, et inter confragrosos scopulos nostram naviculam reximus spiritualis intelligentiae vela pandamus, ut, afflante Domino et sua reserante mysteria, laeti perveniamus ad portum.
Chapter 55 of 62