Skip to the text

Expositio. (pars 1)

Primum dixi, et dico nunc, ne vos expectatione detineam, quod in hierarchiam Dionysii petitionem vestram suscepi, non ut profunda rerum scrutari persequar, sed ut detegam solum, et in lucem exponam tecta verborum. Hoc enim introducendis primum magis conveniens est: praecipue quia illa, quae disserenda censuimus, magna nimis, et supra nostram possibilitatem agnoscimus. Titulus secundi capituli hic est. « Quod pulchre divina, et coelestia etiam per dissimilia symbola manifestantur. » Supra jam diximus quid sit symbolum, collatio videlicet, id est coaptatio visibilium formarum ad demonstrationem rei invisibilis propositarum. Verbi gratia, cum spirituum coelestium naturas exprimere visibiliter volumus humanos quidem vultus, sed alas avis in unam compositionis speciem coaptamus, ut pro vultu hominis, qui solus ex visibilibus ratione utitur, ipsi quoque invisibiles spiritus rationales et sapientes esse intelligantur per alas autem agilitas naturae illorum, et velox ad omnia motus exprimatur. Quia ergo in primo capitulo generaliter de omni hierarchia disseruit, quasi summam sequentis operis breviter ad doctrinam faciendam praelibans; primum, quia omne bonum a summo bono participatione multiplicatur, et omne bonum ad summum bonum similitudine et conversione unitur; deinde, quia convenienter Scriptura ad declarationem invisibilium visibilia signa assumpsit: nunc sequenti capitulo ostendit, sicut titulus ipse praeloquitur, quod videlicet pulchre, id est apte et convenienter manifestantur, hoc est repraesentantur et significantur, ut manifesta fiant, divina scilicet ea quae in summa sunt hierarchia, et coelestia quae in angelica sunt hierarchia. Utraque haec convenienter manifestantur, non solum per similia symbola, id est non solum per pulchras et decentes, atque eorum majestati et puritati congruas, sive consimiles figuras et formas; sed etiam per dissimilia symbola, id est per tales formas et descriptiones, quae ab eorum excellentia alienae et puritate indignae videantur. Quod quidem aliquibus minus conveniens videatur esse. Sed bene considerantibus ratione magna, et dispensatione necessaria ordinatum invenitur. Ratione quidem, ut dum haec aliena in demonstrationem assumpta cernimus, illa quoque, quae propria esse videbantur secundum aliquid, aliena esse, et dissimilia a summa veritate agnoscamus. Dispensatione vero, ut dum illa, quae mens pia in divinis collocari secundum proprietatem non sustinet, significatione illorum cernit attribui: alia quoque quae digna videbantur, ac per hoc vera et propria credi poterant, figurativa esse, et per similitudinem veritati adducta nullatenus possit dubitari Ergo symbola similia in demonstrationem ad hoc proposita sunt, ut invisibilium veritatem specie consimili ostenderent; dissimilia autem, ut significando a figura ad veritatem exeundum, et non remanendum in iis, quae vera esse non poterant, demonstrarent. Ergo quantum similia symbola praecellunt specie, tamen dissimilia symbola transcendunt significatione; quoniam, etsi illa habent speciem pulchriorem, tamen ista significationem tenent manifestiorem. Illa veritatem ostendunt; ista a falsitate exire compellunt. Illa sic veritatem significant, ut facile possit rudis animus in eis detineri; ista sic erudiunt, ut non sinat in sui veneratione animos considerantium falli. Illa, cum sint signa veritatis tamen, aliquando fortassis se pro veritate propter excellentem speciem recipi facerent, nisi ista signa essent, in quibus veritas non creditur, etiamsi per ipsa veritas significetur. Aliud enim est veritas, atque aliud signum veritatis; quia signum veritas non est, etiam eum veritatis signum est, et verum est. Illa igitur signa evidentiorem demonstrationem habent, quae et per similitudinem, qua appropinquant veritati, ipsam veritatem manifestant; et per dissimilitudinem, qua elongant a veritate, se non esse veritatem, sed signa tamen, et imaginem veritatis demonstrant. Hoc est ergo, quod in isto capitulo demonstrare intendit, sicut per titulum ipsius exprimitur: quod divina, et coelestia pulchre, et decenter non solum per similes, sed etiam per dissimiles formas, et figurationes demonstratur. Et quod nulla, sicut quidam existimaverunt, ipsis divinis et coelestibus injuria fiat, si aliquando in Scripturis sacris per humiles formationes, et quasi ab eorum excellentia remotas, et indignas figurentur, quemadmodum in Scriptura Deus plaustro, et angeli bobus comparantur: et caetera in hunc modum.

« Oportet ergo, ut existimo, primum exponere quam quidem esse speculationem omnis hierarchiae existimamus, etc. » Pudice temperat assertionem suam, ut prudentem decet; nec in rebus excellentibus, et a sensu humano remotis ultra hominis possibilitatem praesumere videtu, dicens: « Ut existimo. » Noverat enim hoc ipse, quod dicebat, quoniam ab eo doctus erat qui viderat, et sciebat. Sed servavit modestiam dictionis, ut haec humilitate, non elatione quaerenda et invenienda ostenderet. Oportet ergo, ut existimo, primum exponere quam quidem esse speculationem « omnis hierarchiae existimamus. » Quinque hic primum generaliter consideranda modo introductionis legentibus proponit: quae per sequentia capitula singillatim exponet. Primum, generalem omnis hierarchiae definitionem. Secundum, uniuscujusque hierarchiae utilitatem. Tertium, coelestium hierarchiarum secundum visibiles formationes, quae in eloquio sacro reperiuntur, laudationem. Quartum, ipsarum formationum et descriptionum, quibus coelestes virtutes significantur, qualitatem. Quintum, qualem ex ipsis, quae visibiliter ad invisibilium declarationem et laudationem proponuntur, mens humana in ipsis invisibilibus concipere debeat, veritatem. Hoc est, considerare primum, quid sit hierarchia. Secundo, quid prosit, id est quae in unaquaque utilitas consistat. Tertio, quomodo excellentia invisibilium hierarchiarum per visibilia signa ostenditur. Quarto qualitatem signorum, et demonstrationum mysticarum cognoscere. Quinto, signatum a signo, veritatem a figura separare. Oportet primum exponere quam speculationem, id est quam definitionem existimamus esse omnis hierarchiae, hoc est quomodo generaliter vel universaliter definienda est hierarchia. Definitionem autem idcirco speculationem vocat; quoniam definitio rei quasi speculum est, in qua ipsius rei natura cernitur, sicut in speculo natura corporis appositi imago videtur. Generalis definitio est, quae definitio universaliter convenit, et in toto invenitur. Qui enim dicit principatus angelicos hierarchiam esse, verum dicit; sed universaliter non definit, quoniam in hominibus quoque hierarchia invenitur. Item, qui dicit hierarchiam esse ordinem, verum dicit; quoniam ubi potestas est, ordo est. Sed non totum dicit; quoniam non omnis ordo hierarchia est, quia non omnis ordo potestas est. Itaque generalis. definitio est, quae omni convenit et continet totum. Hanc itaque generalem definitionem hierarchiae speculationem omnis hierarchiae auctor nominavit: quae et omni convenit, et continet totum. Hanc autem quia in subsequentibus ipse positurus est et expositurus, nos in praesenti praeoccupare non oportet. Deinde subjungit aliud ex iis; quae exquirere vel exponere oportet, videlicet quod profuit unaquaeque hierarchia divinis laudatoribus ipsius, hoc est, quid vel quantum profuit unaquaeque hierarchia, id est sacra potestas, divinis laudatoribus suis, id est illis qui in ea constituti et ordinati Deum laudant, sive laudes divinas celebrant, et frequentant. Omnes enim hierarchiae ad laudem divinam ordinatae sunt et institutae, sivae superiores, sive inferiores, ut ab omnibus laudetur Deus: a quo et per quem sunt omnes et in omnibus omnia (I Cor. XV). Et qui excellentiores sunt, amplius laudant; et qui amplius laudant, sublimius remunerantur. Itaque omnis hierarchia tamen suis divinis laudatoribus prodest, quantum accepit secundum gratiae distributionem et dona largitionis, ut sit vel in cognitione sublimior, vel in amore ferventior. Secundum gratiam enim sunt dona, et secundum dona sunt merita, et secundum diversitatem meritorum, praemiorum diversitas constat. Omnis ergo hierarchia Dei laudatoribus suis tamen in praemio profuit quantum contulit in dono; quia omnis dignitas et potestas secundum ministerii et officii gratiam, qua Dei laudem, et honorem, et gloriam praedicare et amplificare potuit, in fructu retributionis excrescit. Sed et ipsae coelestes virtutes, quibus hoc ipsum praemium est Deum laudare, tantum singulae secundum ordines suos et dignitates in principatibus, et hierarchiis suis utilitatis accipiunt, quanto plus vel minus in laudem Creatoris per donum gratiae cooperantis assurgunt. Deinde, ait, « oportet, » id est post expositam divinam definitionem omnis hierarchiae et utilitatem, oportet laudare coelestes hierarchias, hoc est, angelicos principatus, id est laudes eorum describere et demonstrare secundum ipsarum, videlicet hierarchiarum, in eloquiis manifestationem, id est secundum hoc quod laudes earum in eloquiis, hoc est divinis Scripturis manifestantur. Proponuntur enim in sacro eloquio figurae et demonstrationes, quibus virtutes et laudes angelicarum potestatum declarantur: quas auctor inspiciendas, et considerandas dicit, ad angelicae hierarchiae manifestationem.

Sequitur; « Consequentibusque iis, » hoc est consequenter post ista supradicta, vel in consequentibus iis, qui sequuntur: Oportet « dicere qualibus divinis formationibus figurant sacrae descriptiones eloquiorum scilicet divinorum, coelestes ordines. » Ac si diceret: Primum oportet considerare quomodo divina eloquia coelestes virtutes per descriptionum formationes laudabiles praedicant. Deinde quales etiam sint ipsae descriptiones et formationes, quas divina quadam oratione in earum scilicet coelestium virtutum declarationem figurant. Novissime autem oportet considerare ad qualem oportet ascendere per formas veritatem. Non enim sufficit hoc solum, quod visibile est attendere, nisi etiam sciamus qualem oporteat ex eo quod visibiliter demonstratur, invisibiliter veritatem cogitare. Si enim putamus hoc solum esse quod visibiliter in demonstrationem cernitur, nunquam veritatis participes efficimur. Discernamus ergo signum a veritate, et sciamus aliud esse, quod foris sensui erudiendo apponitur; aliud autem, quod intus animo beatificando reservatur. Idcirco autem dicere oportet ad qualem veritatem ascendere debeamus, ab his figurationum visibilium formis, ne nos etiam, sicut multi, existimemus haec omnia, quae pro signis coelestium in Scripturis figurate proponuntur, ita esse illic quemadmodum hic mystice figurantur in similitudinibus et formis et figuris ad corporalia tamen, et sensibilia pertinentibus: quae in divina, et spiritualia omnino non cadunt.

Hoc est enim, quod sequitur: « Ut non et nos eodem modo multis immunde existimemus coelestes, et deiformes animos, multipedes esse quosdam, et multorum vultuum: et ad boum pecudalitatem, aut ad leonum bestialem imaginationem formatos: et ad aquilarum curvo rostro speciem, aut ad volatilium tripertitam alarum commotionem effiguratos. Et rotas quasdam igneas super coelum imaginemur; et thronos materiales Divinitati ad recubitum necessarios, et equos quosdam multicolores, et armiferos archistrategos; et quaecunque alia ex eloquiis nobis sacre et formabiliter in varietate manifestativorum symbolorum tradita sunt. » Ut ergo non existimemus etiam nos eodem modo multis, id est quemadmodum multi existimant, coelestes et deiformes animos, id est spiritus invisibiles, incorporeos, et Dei non corporum similitudinem ac formam habentes, multipedes esse; quemadmodum videlicet figurative in eloquio sacro sub figuris et formis animalium describuntur, ut in Ezechiele, in Isaia, et Zacharia, et Michea, et aliis prophetis, angelici spiritus per animalia figurantur quadrupedia, et volatilia, et caetera ad hunc modum. Et ne existimemus etiam quosdam illorum spirituum multorum vultuum esse, id est multos vultus sive facies habere, ut in Ezechiele scriptum est de animalibus sanctis: « Quatuor facies uni erant (Ezech. I): » quod licet ad sanctos evangelistas, vel apostolos, vel quoslibet justos congrue referatur, tamen etiam de sanctis angelis, incarnationem Verbi, et passionem, et resurrectionem, et ascensionem annuntiantibus, et in his omnibus Verbum incarnatum ministerii famulatu prosequentibus, non inconvenienter accipitur.

Sequitur: « Et ad boum pecudalitatem, » subaudiendum est, et ne existimemus quosdam formatos ad boum pecudalitatem, hoc est ad similitudinem, formamque boum, quae pecudalis est, non angelica, sicut in Ezechiele forma bovis, vel vituli in animalium figuratione exprimitur. Aut etiam, ne existimemus eosdem spiritus formatos ad leonum bestialem. imaginationem hoc est ad imaginationem sive imaginem leonum, quae bestialis est, et spirituali ac rationali natura indigna, sicut in Ezechiele facies hominis, et facies leonis in figuratione animalium memoratur. Et ad aquilarum curvo rostro speciem, iterum subauditur, formatos non existimemus. Quod autem ait « curvo rostro, » expresse dignam movet irrisionem, sicut in caeteris, adversum eos qui haec putant spirituali naturae secundum proprietatem assignata. Notum est autem quod in discretione Ezechielis etiam facies aquilae memoratur.

Sequitur: « Aut volatilium tripertitam alarum commotionem effiguratos, » subauditur ne existimemus. Sicut enim in Isaia scriptum est de solio sedentis et templo: « Seraphim stabat super illud: sex alae uni, et sex alae alteri. Duabus velabant caput, duabus velabant pedes; et duabus volabant alter ad alterum (Isa. VI). » Et alibi: « Quoniam duabus tegebant corpora sua (Ezech. I). » Ubi quidem in sex alarum per binas et binas distinctiones terna vel tripertita commotio invenitur. Sex enim binae et binae junctae simul tria paria alarum conficiunt.

Sequitur: « Et rota quasdam igneas super coelum imaginemur. » Subauditur negativa particula a superiori, videlicet ne imaginemur rotas quasdam igneas super coelum, et ne imaginemur etiam thronos materiales quasi necessarios Divinitati ad recubitum, cum divina natura, quae sola omnia portat, fulcimento non egeat. De rotis autem igneis et thronis in libro Danielis testimonium habemus (Dan. VII), et in Isaia (Isa. VI), et Michea de solio excelso et sublimi sedentis.

Sequitur: « Et equos quosdam multicolores » (sicut in Zacharia leguntur equi albi, et nigri, et nigri, et varii (Zach. VI); et in Apocalypsi similiter (Apoc. VI) subauditur ne imaginemur. « Et armiferos archistrategos, » similiter ne imaginemur, id est principes, et duces militiae arma ferentes, sive armis indutos sicut in Zacharia legimus, et in Michea. Item Dominum sedentem super solium excelsum, et exercitum coeli a dextris ejus, et sinistris; et in libro Regum currus, et equos, et equites in montibus igneos demonstratos Eliseo, et puero ejus in auxilium venientes (IV Reg. VI), Archistrategi dicti sunt quasi duces, vel ductores principum exercitus. Compositum nomen ab eo quod est ἀρχός archos, id est princeps, et στρατηγος strategos, quod est dux et imperator exercitus, Archistrategi itaque duces intelliguntur principum exercitus: qui ipsis etiam princibus principantur, sive ducatum praebent superiores. Haec igitur omnia ab iis, quae secundum nos sunt per similitudinem sumpta, atque illis spiritibus coelestibus ad ea, quae ipsis invisibilia sunt, significanda attributa, sic a nobis accipienda sunt, ut haec ita in ipsis esse non existimemus, sed per haec alia, quae in ipsis, nobis sunt invisibilia, visibiliter proposita perpendere studeamus. Non enim species corruptibilis ad illorum munditiam attingit et propterea quodammodo immunda existimatio est, quae sine discretione, tam humilia et indigna illi excellenti naturae per proprietatem attribuit. Sive igitur haec, sive quaecunque alia ex eloquiis, id est Scripturis, nobis sacre et formabiliter, hoc est sacra sive sacrae rei formatione vel figuratione, tradita sunt, in varietate manifestativorum symbolorum, id est figurarum et descriptionum sacrarum, quibus manifestantur secreta et abscondita: omnia sic accipiamus, ut secundum similitudinem et significationem eorum illa, de quibus facta sunt, omnia vera esse credamus: et tamen nihil horum in illis per proprietatem esse cogitemus.

Sequitur: « Etenim valde artificialiter theologia poeticis sacris formationibus in non figuratis intellectibus usa est: nostrum, ut dictum est, animum revelans, et ipsi propria, et connaturali reductione providens: et ad ipsum reformans anagogicas sanctas Scripturas. » Ad hoc respondet, quod supradixerat, considerandum esse qualibus formationibus sacra Scriptura coelestes ordines figuraret. Ac si diceret: Propterea ipsae formationes coelestium ordinum in sacro eloquio diligenter inspiciendae sunt; quoniam idcirco factae sunt, ut nostrum animum ad invisibilium cognitionem per haec visibilia et nota revelarent, id est illuminarent. Etenim valde artificialiter vel prudenter, sive considerare usa est theologia, id est divina Scriptura, poeticis sacris formationibus, id est descriptionibus formarum vel figurarum ad sacra vel sancta repraesentanda propositarum, formationibus poeticis, id est excogitatis, vel adinventis ratione et expositis per similitudinem mysticae traditionis in non figuratis intellectibus, id est spiritibus sine figura et corporali forma in sua simplicitate consistentibus significandis. « Nostrum, ut dictum est, » videlicet in superiori capitulo « animum revelans » ab alto ignorantiae velamine, ut nuda et aperta facie coelestia contempletur: « et ipsi scilicet animo propria et connaturali reductione providens, » ut videlicet reducatur ad invisibilia cognoscenda instructus per ea quae connaturalia et propria illi sunt; et ad ipsum videlicet animum reformans vel coaptans, sive contemperans sanctas Scripturas anagogicas, ut prius nostra nobis conformata ad nos descenderent, et postea ad superiora reducendo illuminatos sublevarent. Hoc ergo theologia valde artificialiter fecit, ut nobis loquens nostra susciperet, et per nostra admonitos et eruditos ad sua sublevaret. Sed si cui fortassis hoc probandum videatur, inquantum ipsa theologia ad significationem visibilium pulchras et decentes ab iis quae nostra sunt, formationes assumpsit; reprehensibile autem et incongruum illud, quod indecoras etiam et indignas tantae puritati et majestati similitudines apposuit: illi respondendum, propterea theologiam non solum similes, sed etiam dissimiles in demonstrationem divinorum formas assumpsisse, ut per illud quod dissimile et quasi alienum manifeste de ipsis per figuram dicitur etiam id, quod proprium videri poterat, figuratum et alienum ad proprietatem agnoscatur:

Hoc est, quod sequitur: « Si cui autem videtur sacras quidem recipi debere compositiones, tanquam simplicium in seipsis, ignotorumque nobis, et incontemplabilium subsistentium. » Hoc est, dignum esse ut recipiantur sacrae compositiones, id est figurationes vel formationes sacrae, quae de ipsis divinis et invisibilibus factae sunt, utpote de iis quae simplicia et incomposita sine figuratione corporali, et forma, ac per hoc nobis, qui corporalia tantum contemplari et cogitare novimus, ignota et incontemplabilia subsistunt, et nisi per visibilia signa et demonstrationes visibiles ostendi, ac percipi ab humano corde non possunt. Si cui ergo dignum videtur, et necessarium propter ejusmodi causas sacras compositiones recipiendas esse, ita duntaxat si pulchre et decenter, tantaeque puritati convenientes formarentur, nunc autem indecentes esse, « et inconvenientes existimat, » ille videlicet quaecunque, « sanctorum intellectuum, » id est spirituum descriptiones, quae « in eloquiis sacris » factae sunt; et existimat ille etiam inconveniens esse, omne hoc angelicorum nominum, ut theatrale sibi videtur figmentum, ut videlicet angeli, boves, et leones, et aquilae, et equi, et rotae, et currus, et throni, et caetera hujusmodi introducantur et nominentur: quod secundum ipsius existimationem theatrale videtur, et theatrali recitatione et irrisione dignum. Nobis autem pie sentientibus, et recte credentibus sic dicere durum, vel omne sic dicere durum, id est omnes sic durae et inconvenientes dictiones, et descriptiones, quod est quasi quoddam angelicorum nominum theatrum; vel si existimat ille sic dicere, id est sic dicendum esse hoc, quod in Scriptura fingitur, quasi durum, id est inconsonum et inconveniens angelicorum nominum theatrum esse: et si ille etiam ait debuisse theologos venientes vel descendentes ad corpoream facturam, id est materialem figurationem, universaliter, id est omnino incorporalium, coelestium videlicet et invisibilium, formare ea, scilicet invisibilia, et manifestare, quantum possibile eis esset propriis et cognatis figurationibus, id est inconvenientibus et similibus figurationibus sumptis apud nos, id est inter visibilia ista ex pretiosissimis, vel sumptis ex pretiosissimis apud nos, hoc est ex eis, quae pretiosissima sunt apud nos; et ex immaterialibus quoquomodo, id est ex eis, quae quoquo, id est aliquo modo immaterialia esse videntur et incorporalia, sicut videlicet lux, et ignis, et splendor, et calor, et caetera hujusmodi: quae, cum materialia sint, corporalia, multum tamen spirituali naturae subtilitate et puritate appropinquant. Si ergo dicat ille ex iis pretiosissimis, et aliquo modo immaterialibus et supereminentibus essentiis debere theologos sumpsisse figuras eorum, quae omnino incorporalia sunt, ut per ea, quae fere immaterialia et incorporalia sunt, vere incorporalia significarentur. Etsi adhuc dicat non debere circumpositas esse terrenas et novissimas, id est ultimas vel infimas, sive abjectas multiformitates, id est ex multis formis et variis compositas figuras, deiformibus simplicitatibus, id est spiritualibus naturis: quae quia deiformes sunt in gloria, terrenae et novissimae, et quia simplices in essentia, multiformitates ei omnino attribui non debuerunt. Et si dicat adhuc: Hoc quidem, id est si ex pretiosis et supereminentibus essentiis figurae invisibilium sumerentur, et terrenae, et novissimae formitates deiformibus simplicitatibus non circumponerentur, vel aptarentur: hoc quidem et nostrum sublimius futurum esset, hoc est, sublimius nos ad cognitionem spiritualium proveheret. Vel hoc quidem et nostrum esset, quia corporale esset, et materiale; et sublimius futurum esset, id est divinis et spiritualibus vicinius, ut ex utraque parte rationabile fieret: ut per hoc, quod nostrum esset, id est familiare et cognitum nobis, erudire non posset; et per hoc, quod sublimius et dignius esset, spiritualium excellentiae et dignitati congrueret. Et supermundanas etiam, id est coelestes et spirituales manifestationes non deduceret in inconvenientes dissimilitudines quemadmodum istae descriptiones faciunt; quia ex terrenis et novissimis essentiis similitudines inconvenientes et dissimiles rebus spiritualibus adducunt. Hoc etiam, id est si ex pulchris et decentibus formis tantum spiritualium figurae formarentur, non faceret injuriam in divinas virtutes non convenientes formas eis attribuendo: quod facere est injustum. Et aeque, id est, similiter non seduceret animum nostrum, sicut ista turpis et indecens formatio seducit, ut aliena de illis virtutibus et indigna cogitet, dum se in istas immundas inserit, vel ingerit compositiones: quae de ipsis indecenter factae sunt. Et fortassis adhuc aliud de his turpibus compositionibus malum proveniat, quod existimabuntur supercoelestia repleri, vel repleta esse leoninis quibusdam, et equinis multitudinibus, id est equorum et leonum, et mugitiva laudum oratione, et volatili angelorum praecipitatu; quia figurae leonum, et equorum, et boum, et avium, quorum rugire, et hinnire, et volare est, et qui Deum laudare non possunt nisi mugiendo, vel rugiendo, angelis tribuuntur. Et existimabuntur ipsa coelestia non solum his, sed etiam aliis animalibus et materiis ignobilioribus, ut vermibus, et carbonibus, et aliis hujusmodi, quae per figuram de spiritualibus dicta inveniuntur repleta, tanquam reclusa, id est patefacta, et aperta sint ipsa coelestia, ad inconsequens, id est inconveniens et ignobile, et possibile supra sit, ut ejusmodi admittantur in ea, vel et passibile, id est corruptibile. Et haec quidem omnia existimabuntur, dum describuntur, similitudines manifestativorum eloquiorum: quas ad manifestationem eloquia proponunt clare, id est manifeste, deformes. Si cui ergo hoc totum videatur (ut huc usque pendeat sententia, et demum ita inferatur) ei quidem ita videri, solas scilicet pulchras et excellentes species spiritualium, et divinorum significationi apponendas. Sed tamen si quis veritatem diligenter inquirat, eum agnoscere, quod sapientia divinorum eloquiorum utrasque convenienter apposuit.

Chapter 10 of 42