Skip to the text

Expositio. (pars 2)

Hoc est, quod sequitur: « Sed veritatis, ut existimo, inquisitio ostendit eloquiorum sacratissimam sapientiam in animorum, sive spirituum coelestium formationem utrumque valde providisse, ita ut neque in divinas (sic forsitan diceret quis) injuriam faceret virtutes, » id est ut neque per ipsas humiles figurationes injuriam faceret divinis virtutibus, id est spiritibus, qui divini sunt et sacri et incorporei: quod tamen fortassis aliquis injuriam diceret, et dicendam putaret, cum tamen injuria non sit, « neque nos » per easdem figurationes « infigeret passibiliter in viles humilitates imaginum, » id est in vilitatem humilium, sive in humilitatem vilium imaginum. Utrumque enim sapientia divini eloquii providit et cavit, ut per istas humiles figurationes, neque divinis injuriam faceret, neque nostrum animum ad viles cogitationes vel existimationes falsas informaret. Et quidem primum quare divinis et invisibilibus manifestandis corporales et visibiles figurae et formae appositae sunt, necessaria et conveniens causa demonstratur, quam fortassis aliquis non unam diceret esse, sed duplicem, id est non solum ideo quia illa nisi per ista animo nostro manifestari non poterant, sed etiam ideo, quia in figuris et aenigmatibus mysticarum descriptionum ab impuris mentibus, et a malevolis divina secreta tegenda fuerant, et celanda. Ita, inquit, mysticarum descriptionum causam aliquis dicet: quod cum et ipse indubitanter et veraciter dicere potuisset, modeste alteri attribuit, ne forte suam auctoritatem commendare videretur.

Hoc est ergo, quod ait: « Quia quidem enim pulchre procuratae sunt informium formae, et figurae carentium figuris: non unam causam diceret quis esse nostram analogiam. Quia quidem enim. » Contra usum latinitatis secundum idioma linguae Graecae conjunctiones glomeravit, sive quia pro quod legatur, ut sit hic sensus: Quod quidem quis, id est aliquis, diceret non unam esse causam, hanc scilicet nostram analogiam, id est non solum nostram analogiam causam esse hujus rei, quod procuratae sunt pulchre, id est convenienter a sacro eloquio formae informium et figurae carentium figuris, id est quod in sacro eloquio attributae sunt formae et figurae illis coelestibus spiritibus, qui in sua natura nec formas corporales habent, nec figuras. Hujus, inquam, rei diceret quis non solum esse causam analogiam, id est conditionem nostram aliter non valentem ad invisibilium cognitionem pertingere, neque valentem immediate, id est sine medio aliquo extendit per intellectum in invisibiles contemplationes, id est in contemplationes invisibilium. Nostram analogiam dico etiam desiderantem proprias, et connaturales reductiones, hoc est, reduci ad invisibilum cognitionem, et contemplationem per ea, quae propria illi sunt et connaturalia, id est visibilia et corporalia quae videlicet corporalia praetendunt, id est proponunt formationes informium, id est spiritualium speculationum et supernaturalium, id est nostram naturam excedentium speculationum et omnino incomprehensibilium nobis, nisi per istas formationes passibiles demonstrarentur, et insinuarentur nobis. Analogiam conditionem dicit humanam; quoniam analogia est juxta rationem et convenientiam plurium similium in uno proprietas, quemadmodum et grammatici analogias verborum assignare solent secundum similitudinem plurium sub una proprietate cadentium. Analogia igitur humanae naturae, id est conditio vel proprietas, sive convenientia, est ea posse et nosse quae ad hominem pertinent, et quae homo esse et posse accepit. Supra analogiam autem nostram, id est supra convenientiam et aequalitatem nostram est coelestia scrutari, nisi per ea quae apud nos sunt visibilia et nota nobis erudiamur. Haec ergo analogia, id est conditio humana, causa fuit quare sacrum eloquium mentibus humanis erudiendis de invisibilibus visibilia signa proposuit. Et non sola haec causa fuit, sed etiam « quia et hoc decentissimum est mysticis eloquiis, » occultare scilicet, « et inviam multis ponere sacram, et abditam, » id est occultam veritatem « supermundanorum intellectuum, » id est invisibilium spirituum « per incomprehensibilia divina aenigmata. » Propterea enim aenigmata, et parabolae, et figurae in mystico eloquio Scripturarum apponuntur, ne veritas spiritualium rerum carnalibus et immundis spiritibus patescat, et ut simul studiosos et devotos ipsa sua profunditate exerceat. Quam tamen causam hic auctor ex superabundanti commemorare judicat. Ideo igitur tecta sunt ne omnibus pateant divina sacramenta, quia non omnes digni sunt agnitione veritatis. « Est enim non omnis sacer, neque omnium, ut eloquia aiunt, scientia. » Propterea enim quia non omnis homo sacer est idcirco veritas omnibus manifestanda non est; quoniam, si cunctis manifestaretur, multi illam per malitiam contradicendo roderent, vel immunde vivendo inquinarent. Unde dictum est: « Nolite Sanctum dare canibus (Matth. VII), » iis videlicet, qui dente malitiae veritatem propositam rodunt; « neque margaritas projicere ante porcos (ibid.), » ante eos scilicet qui oblatam, quantum in se est, male vivendo polluunt. Hi sunt namque non sacri, id est non digni sacris, quorum non est scientia, « ut eloquia dicunt, » Scripturae sacrae. Apostolus enim dicit, quod « fides omnium non est (II Thess. III), » quoniam illa veritatis cognitio, qua Deus a sanctis, et justis pie creditur, a perversis quibusque vel non recipitur, vel non digne tenetur.

« Si autem deformes imaginum descriptionis causas existimaverit quis inhonestum, dicens referri sic turpes formationes deiformibus et sanctissimis dispositionibus, sufficit ad eum dicere: Quomodo duplex est sanctae manifestationis modus? » Nunc tandem ad quaestionem superius objectam respondet, in qua continebatur sacris et divinis non convenienter in sacro eloquio viles et abjectas formationes apponi, dicens: « Si quis existimaverit causas descriptionis imaginum deformes, » id est si quis existimaverit deformes, id est inconvenientes esse causas describendi imagines, dicens, inhonestum esse referri, id est aptari sic turpes formationes deiformibus et sanctissimis dispositionibus, id est ordinibus. Si quis, inquam, ita existimaverit, et ita dixerit: « Ad eum sufficit dicere quomodo duplex est sanctae manifestationis modus: » id est existimationi et oppositioni ejusmodi sufficienter respondetur in eo, quod sanctae manifestationis, quae fit per Scripturas, duplex modus esse ostenditur. « Unus quidem quasi consequens, » id est conveniens et decens, in quo signa signatam veritatem per consimilem proprietatem sequantur: propter similes imagines sacrarum figurarum convenientium, id est procedentium ad faciendam manifestationem, vel provenientium id est aptarum et concordantium cum eo, quod significant. « Alter vero modus est conformatus in omnino inconsequens, » id est discrepans, et inconveniens, et indecorum, propterea quod ipsae figurae et ipsa signa manifestantia veritatem non dicere videantur. Hoc est, quod ait: « Propter dissimiles formarum facturas. »

Sequitur: « Itaque colendam superessentialis divinitatis beatitudinem manifestativorum eloquiorum mysticae traditiones, aliquando quidem ut rationem, et intellectum, et essentiam laudant, divinam rationalitatem, et sapientiam ejus declarantes, et vere existentem subsistentiam, et eorum, quae sunt subsistentiae, causam veram. » Ac si diceret: Quia duplex est modus manifestationis in sacro eloquio: alter videlicet per similia signa, alter per dissimilia signa formatus. Itaque etiam divinae naturae majestatem ipsa sacra eloquia aliquando per similes, aliquando per dissimiles formationes repraesentant. Per similes quidem aliquando a corporalibus sumptas, aliquando ab incorporalibus. A corporalibus, sicut cum eam rationem et intellectum; a corporalibus, quemadmodum cum eam lumen et splendorem nominant, et caetera quae fiunt ad hunc modum. Aliquando autem per dissimiles formationes similiter ab incorporalibus, vel a corporalibus sumptas divinam naturam manifestant. Ab incorporalibus quidem, ut cum ei iram, zelum, poenitentiam attribuunt; a corporalibus vero, quando illi formas, vel figuras bestiarum, vel aliarum quarumlibet rerum corporalium in significatione apponunt. Hoc est ergo, quod dicit: « Itaque mysticae traditiones manifestativorum eloquiorum laudant colendam beatitudinem superessentialis divinitatis; aliquando quidem ut rationem, et intellectum, et essentiam, declarantes divinam subsistentiam ejus vere existentem, et veram causam subsistentiae omnium eorum, quae sunt; » quoniam et in se vere subsistit, et subsistentia omnia subsistere facit, in eo quod illam essentiam appellant cum ipsa tamen supra omnem rationem, et intellectum, et essentiam in sua majestate nec intelligibilis, nec comprehensibilis supra omnia subsistentia subsistat.

Sequitur: « Et quasi lumen eum formant, et vitam vocant. » Colendam scilicet beatitudinem mysticae traditiones, cum tamen ipsa super omne lumen sit lumen et super omnem vitam vita subsistat. Tot ergo, ac tantis modis sacra eloquia divinam majestatem in figuratione formant. « Ipsis tantis mirabilibus formationibus castioribus manentibus, quam caeterae, quae incongruae videntur, et indignae, et ipsis tantis mirabilibus formationibus probatis quoquo modo excellere caeteras materiales formationes. » Ac si diceret: Quamvis ad illam excellentiam omnis formatio, vel repraesentatio inferior inveniatur, ad comparationem tamen aliarum formationum tam pulchrae, et tam decorae formationes excellere probantur. Cum scilicet divinitatis natura, ratio, et intellectus, et essentia, et lumen, et vita nominatur, quamvis et in his quoque formationibus ad ineffabilem veritatem exprimendam similitudo in manifestatione deficiat. Unde ait: « Deficientibus, et sic divina ad veritatem similitudine. » Ipsis videlicet excellentioribus similitudinibus etiam sic deficientibus, id est etiam in tanta excellentia deficientibus a divina similitudine, deficientibus scilicet ad veritatem, subauditur exprimendam. Omne enim, quod hic in signo est, minus est quam quod illic in veritate est. « Est enim, « scilicet divina natura, » super omnes essentiam, et vitam nullo quidem lumine characterizante, id est figurante, vel exprimente: et est excellens omni ratione, et intellectu incomparabiliter derelictis retrorsum, sive inferius a similitudine ipsius. Unde apparet si ejus similitudo ratione et intellectu tanto superior est, quod ad ejus similitudinem aequandam nec ratio, nec intellectus incedere potest.

Sequitur: « Aliquando vero dissimilibus manifestationibus ab ipsis eloquiis super mundane laudatur, eam invisibilem, et infinitam, et incomprehensibilem vocantibus, et quae, ex quibus non quid est sed qui non est, significatur. » Ac si dicat: Non solum similibus et excellentibus manifestationibus, atque ad ejus imaginem accedentibus manifestatur: sed aliquando etiam manifestationibus dissimilibus, et ab ipsius natura peregrinis, ab eloquiis « supermundane, » id est mystice et spiritualiter, et super hujus mundi speciem laudatur. Quando enim per pulchras formas laudatur, secundum speciem hujus mundi laudatur, id est dicitur secundum aliquid, quod est ipsum per quod laudatur. Quando vero per dissimiles et a se alienas formationes laudatur, supermundane laudatur; quoniam, nec idem esse dicitur, nec secundum id, sed supra id totum aliud, per quod laudatur. Propterea ergo supermundane laudatur ab ipsis eloquiis formationibus dissimilibus. Eloquiis dico sive ipsis formationibus vocantibus eam, divinam scilicet naturam, invisibilem, et infinitam, et incomprehensam: primum infinitam in se; deinde invisibilem nobis; post incomprehensam a nobis; et alia quoque multa ipsis eloquiis vocantibus divinam naturam, quae talia sunt, ex quibus non quid est, sed quid non est, significatur. Cum enim invisibilis, et infinitus, et incomprehensus dicitur Deus: non quid est dicitur, sed quid non est enim visibilis, quia videri non potest, neque finitur, quia loco non clauditur, nec tempore terminatur; nec comprehensibilis est, quia etsi quod est creditur, quantum est non capitur. Qui ergo invisibilem dicit, non esse dicit quod est, sed non esse quod non est. Similiter et qui infinitum dicit, et incomprehensum, non dicit esse quod est, quia nihil esse affirmat. Sed non esse dicit quod non est, quia aliquid esse negat; quoniam et quod non affirmat, est quod dici non potest; et quod negat, est quod potest intelligi.

Sequitur: « Hoc enim, ut existimo, potentius est in ipsa. » Hoc videlicet, ex quo non quid est, sed quid non est significatur, potentius est, id est efficacius, et magis proprium, et expressum in ipsa; quoniam, qui dicit quod non est, dicit quod aliquo modo potest intelligi; qui autem dicit quod est, dicit quod nullo modo potest comprehendi. Sed potentius est et excellentius quantum ad veritatis expressionem, dicere, quod non est Deus, quam quod est. « Quoniam quidem ut occulta, et sacerdotalis traditio subintroduxit: hoc quidem non esse secundum quid eorum, quae sunt, eam vere dicimus: ignoramus autem superessentialem ipsius, et invisibilem, et ineffabilem infinalitatem » Ac si diceret: Sicut testatur auctoritas sacrae Scripturae, subintroducta ex occulto ad manifestationem, et tradita ad correctionem et informationem. Sicut ergo ipsa traditio, id est ipsa auctoritas tradita, occulta quantum ad mysteria sacramentorum occultorum, et sacerdotalis quantum ad ipsorum divinorum scriptorum dignitatem et sanctitatem, et sui sanctificationem, quia et a divinis sacerdotibus, et propheticis tradita est, et propter sanctificandos per eam divinitus sanctificata. Sicut ergo ipsa occulta et sacerdotalis traditio subintroduxit, didicimus eorum, quae sunt, omnium non esse hoc, id est tale quid secundum quod vere dicimus esse eam, id est divinam naturam, quia nulla rerum creatarum species ita ejus similitudini approximat, ut id, quod vere in ipsa est, expresse et secundum proprietatem ostendat. Vel ita didicimus non esse eam vere quod dicimus eam esse secundum quid, hoc est secundum aliquid eorum quae sunt: quod enim vere est secundum aliquid eorum, quae sunt, totum dici non potest: et ideo cum eam secundum illa, quae sunt, aliquid esse dicimus, nondum quod vere est per expressionem manifestamus. Ignoramus autem superessentialem ipsius, et invisibilem, et ineffabilem infinalitatem. Quod enim infinitum est ab humana scientia existimari non potest: quod, quia ineffabile est, non dicitur; et quia invisibile est, non cognoscitur; et quia superessentiale est, non comprehenditur. De ipso igitur mens humana aliquid capere potest, ipsum non potest; et lingua humana de ipso aliquid dicere potest, ipsum non potest, nec idcirco tamen falsum existimandum est quod de ipso dicitur; quoniam de ipso tantum est, et non ipse hoc, quod dicitur; neque vanum, quod de ipso cogitatur, quoniam de ipso tantum est, et non ipse hoc, quod cogitatur; quoniam verum dicitur, et veritas cogitatur: quae sic ducit ad ipsum, quamvis sublimius et excelsius consistat in ipso.

Sequitur: « Si igitur negationes in divinis verae, affirmationes vero incompactae; obscuritati arcanorum magis apta est per dissimiles formationes manifestatio. » Ac si dicat: Quia expressius et magis proprie Deum non esse quidquam esse dicimus, cum et esse aliquid, et non esse veraciter dicamus, manifestum est in divinis, id est iis quae de Deo dicuntur, et Deo attribuuntur, negationes veras esse, id est proprias; affirmationes vero incompactas, id est improprias et non cohaerentes, quoniam dissimilia jungere et coaptare conantur secundum illum modum dicendi, quo de Deo formari non potest aliter humana locutio. Si autem negationes in divinis verae sunt, id est propriae, et affirmationes incompactae, id est impropriae, manifestum est quoniam obscuritati arcanorum revelandorum magis apta est manifestatio facta per dissimiles formationes, quam per similes; quoniam illa removendo quasi per negationem quid non sit Deus demonstrare nititur; ista vero ponendo, quasi per affirmationem quid sit ostendere conatur. « Et nunc itaque non turpes replent coelestes ornatus eloquiorum sacrae descriptiones dissimilibus eos formarum facturis manifestantes; et per has ostendentes materialibus simul omnibus super mundalium excellentias. Et nunc itaque » quandoquidem dissimiles figurationes in divinis magis proprie constant secundum eum modum, quo de Deo ex omnibus, quae sunt, nihil proprie nominatur; secundum hunc itaque modum non replent, id est repletos asserunt, coelestes ornatus, id est coelestes ordines vel dispositiones, ipsae turpes, id est deformes, quae in sacro eloquio proponuntur formationes; manifestantes eos scilicet ornatus, dissimilibus facturis, id est compositionibus formarum dissimilibus, et alienis ab eorum excellentia; et per has facturas ostendentes supermundalium, id est coelestium et invisibilium excellentias simul omnibus materialibus; hoc est excellentias ad omnia materialia; id est ostendentes, quod ipsa supermundalia, et spiritualia omnibus materialibus excellunt. In hoc enim, quod eis dissimiles figuras attribuunt, ostendunt quod et illa quoque, quae et secundum similitudinem de ipsis dici videntur, ad proprietatem illorum non assurgunt.

Sequitur: « Quin vero et nostrum animum reducant magis dissimiles similitudines, non existimo quemquam bene sapientum contradicere. » Ac si dicat: Non solum ideo dissimiles figurationes probabiles sunt, quod supermundalium excellentias ostendunt; sed ideo etiam quod nostrum animum magis quam similes figurationes a materialibus et corporalibus reducunt, neque in se quiescere sinunt. Audi magnum sacramentum. Quod Deus est, super omne est; et cum quaeritur quid est, hoc dici non potest, quia cogitari non potest. Quod enim cogitari potest, ascendit in cor hominis, et capitur a corde hominis, vel in his quae videntur secundum speciem, vel secundum ea quae per imaginationem, vel in iis quae sentiuntur intus per experientiam et veritatem; et non capit cor hominis, nisi quae novit, vel secundum ea quae novit. Novit autem ea, quae foris per sensum concipit, et ea quae intus per experientiam sentit; et omne quod capit, vel in istis capit, vel secundum ista conjicit. Quod autem nec in istis, nec secundum ista est, cor humanum capere non potest. Quod autem Deus est, nec horum aliquid est, quia creatura non est; nec secundum ista est, quia Creator est. Quod ergo Deus est, nec in istis inveniri potest, nec secundum ista intelligi quale est. Si enim intelligeretur secundum ista, in eadem similitudine deduceretur ad ista, et esset hoc in istis, quod in illo est. Quaecunque autem in creaturis sunt, magis sibi vicina sunt et cognata, quia facta sunt; quam opus artifici, et factura plasmatori. Omne enim tempus ad aeternitatem comparatum, et omne spatium ad immensitatem compositum, minus invenitur habens, quam quaelibet prolixitas temporis ad momentum collata, vel quantitatis extensio quantumvis excrescens, ad atomi proportionem relata. Sic quod Deus est, ad creaturam comparatum amplius excellens invenitur, quam quod summum est conditum ad ea, quae sunt ima, vel extrema facta, comparatum. Non ergo secundum ista potest cogitari Deus quod est; quoniam aliud est, et aliter est, et longe, et remote, et dissimiliter; et quid est dici non potest. Si enim aliquod horum dicitur, aliud est. Si secundum aliquid horum dicitur, aliter est. Quid ergo dicendum est quod Deus est? Si coelum dicitur, aliud est. Si terra dicitur, aliud est; et quidquid in coelo est, et in terra est, non est hoc quod Deus est. Ergo aliud est hoc quod Deus est. Et hoc quid est? Solum hoc dici potest, quod aliud est, et quid est, dici non potest. Habemus ergo quod dicamus, non est hoc Deus; sed non habemus quod dicamus, hoc est Deus; quia omne quod habemus, hoc non est Deus, et non habemus in his omnibus, neque invenimus quod est Deus. Omne enim hoc aliud est a Deo; quia non est Deus omne quod factum est a Deo, et non videt oculus, neque mens capit, nisi hoc, vel secundum hoc quod non est Deus, sed a Deo. Homo enim sensum hominis habet, et sentit secundum sensum hominis, vel quod extra est secundum carnem, vel quod intus est secundum mentem, et non habet amplius homo. Oculus carnis quae ad carnem, oculus mentis quae ad mentem. Amplius quid? « Nemo hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui est in homine. » (I Cor. II). » Sic quae Dei sunt, nemo scit, nisi spiritus Dei; et qui habet spiritum Dei, sit per spiritum Dei quae sunt Dei. Est autem oculus triplex: oculus carnis, oculus rationis, oculus contemplationis. Oculus carnis apertus est, oculus rationis lippus, oculus contemplationis clausus et caecus. Oculo carnis videtur mundus, et ea quae sunt in mundo. Oculo rationis animus, et ea quae sunt in animo. Oculo contemplationis Deus, et ea quae sunt in Deo. Oculo carnis videt homo quae sunt extra se; oculo rationis quae sunt in se; oculo contemplationis quae sunt intra se et supra se. Ergo Deus, quod est, incogitabilis est, sed hominum, et humanae rationi: quae non percipit, nisi quod novit, vel secundum id quod novit, quod est in se vel extra se. Qui autem spiritum Dei in se habent, et Deum habent: hi Deum vident, quia oculum illuminatum habent quo Deus videri potest, et sentiunt non in alio, vel secundum aliud quod ipse non est, sed ipsum et in ipso quod est, quod praesens est. Nec tamen id dici potest, quia ineffabile est, quia incogitabile est; et sentitur, et non exprimitur. Ergo, omne quod dicitur de Deo quia est, secundum id dicitur, quod dici et cogitari potest, quoniam aliter dici non potest; et omne quod dici et cogitari potest, minus est et infra est quam quod Deus est. Ipsum hoc, quod dicitur, minus dicitur, et ipsum hoc non dicitur quod est Deus, quia qui aliquid dicit secundum aliquid dicit, et cogitat quod dicit, et secundum quod dicit. Nominas Deum, et duas syllabas formas; et totum dixisse putas quod est. Quid cogitasti? Quod enim cogitasti, hoc dixisti. Cogitavi, inquis, quod supra omnia est: hoc quid est? Si cogitare potes quid est, hoc dicere potes. Si autem cogitare non potes, dicere non potes; quia, quod non potest cogitari, non potest dici. Dixisti Deus: et quid est Deus? Quid cogitas, aut quale cogitas cum dicis Deus? Quod enim sonat, hoc est inspiciens vel currens, sive timor, vel quodlibet aliud existimaveris ut potes de ipso. Ergo cum dicis Deus, inspicientem dicis et contemplantem, et considerantem omnia. Et quid est hoc? Quomodo inspicit Deus, et quomodo videt? Quid est videre ejus, nisi esse ejus? Et hoc quale est? Si autem currentem intelligis, quia penetrat omnia, et apprehendit, et continet omne quod est, currere illi hoc stare est. Et hoc quis capiat? Si vero timorem interpretaris; et ipsum sub hoc nomine cogitandum asseris cum dicitur Deus: quis explicare possit quomodo timor sit Deus? Quod si idcirco timorem dici putes quoniam timetur, quomodo timetur quod non videtur? quomodo videri potest quod non potest cogitari? et quomodo timeri potest quod non potest sciri? Vide ergo quid dicas, cum dicis Deus; aut quid cogites, cum dicis Deus. Creatorem, inquis, omnium cogito, cum dico Deus, qui omnia fecit, et ipse factus non est. Ergo cum dicis Deus, cogitas quod fecit omnia. Cogitas quod fecit, et non cogitas quod est ipse qui fecit. Nondum adhuc attigisti quod spoponderas, ut cogites, et intelligas quid est Deus. Minus est totum hoc quod dicis; et non est hoc totum ipse de quo dicis; et tamen de ipso hoc dicis, non ut accedas ad ipsum, sed ut ipsi appropinques. Magnum est enim homini nunc ad ipsum ire, etsi non detur pervenire. Dabitur autem postea, cum venerit quod perfectum est; et coeperit videre homo sicut videtur, non per speculum imaginem, sed facie ad faciem veritatem. Nunc autem interim totum imago est, et ipsa imago longe a veritate est; et tamen facit quod potest quasi imago; et convertit animum, sed non perducit. Hoc enim solum potest in nobis et nos in illa hoc solum, quia nec ipsa amplius ostendere potest, neque nos aliud comprehendere, et est tamen imago quaedam sublimior, et magis appropinquans veritati, ita ut magis nobis appellari veritas possit, quia aliud nihil est super illam, quo expressius veritas demonstrari possit. Dicitur namque quod Deus ignis est; et manifesta est figura; quoniam Deus ad proprietatem, ignis non est; quoniam ignis corpus est, Deus corpus non est. Dicitur etiam, quod Deus lumen est; et apparet hic similiter imago veritatis, aliud a veritate, quoniam Deus lumen non est secundum proprietatem, quod secundum figuram nominatur. Omnia enim haec visibilia sunt, et longe a Deo sunt per proprietatem naturae, etiamsi secundum similitudinem solam, quae et ipsa ad excellentiam majestatis exigua est, coaptantur. Est autem alia natura incorporea magis vicina Deo, inter quam ac Deum nulla alia media est natura; et haec ad similitudinem magis accedit, quamvis et ipsa a veritate longe sit. Secundum hanc itaque a nobis altissimam naturam ad Deum nobis sublimis similitudo formatur, cum dicitur Deus spiritus, et sapientia, et ratio, et amor; quia anima spiritus est, et angelus spiritus est, et in ipso spiritu ratio, sapientia et amor est. Et novimus quid sit spiritus, quantum animam novimus, et angelum novimus; et per animam angelum novimus, quantum nosmetipsos novimus; quamvis et hoc modicum, et vix dici possit cognitio. Cum ergo audimus quod Deus spiritus est, cogitamus animam, et angelum, et existimamus similitudinem, quoniam tale aliquid Deus est qualis anima est, et angelus, quia anima et angelus spiritus est. Et nescimus quam longe hoc est a veritate incomprehensibilis excellentiae. Qui enim diceret corpus spiritum, falsum diceret, quoniam corpus spiritus non est nec spiritus corpus. Qui ergo hoc diceret, jure reprehenderetur; et veritati contrarius judicaretur, et tamen qui dicit Deum esse spiritum, verum dixisse existimatur. Nemo illum falsitatis arguit, cum tamen magis vicina sunt natura, et conditione corpus et spiritus, quam spiritus et Deus. Hic enim utrumque creatura est, et utrumque comprehensibile est, et mutabile utrumque, et finitum. Illic autem unum quidem aeternum est, alterum temporale; unum immensum, alterum comprehensibile; unum semper idem manens, alterum mutabile; unum sub scientiam cadens, alterum incogitabile. Et tamen, quia aliud dici non potest, hoc dicitur; ne nihil dicatur, ubi aliud dicendum est, et dici non potest quod est; vel si dici potest, intelligi non potest. Hoc ergo dicitur, et tolerat hoc veritas de se, et commendat hoc nobis pro veritate, qui ipsam adhuc veritatem capere non possumus, donec transeat figura, et veritas manifestetur, super omne hoc, et extra omne hoc, nude et aperte ut est ipsa. Nunc ergo usque adhuc manent figurae, et ex ipsis quaedam longe sunt, et apparent quod sunt similitudo tantum; quaedam vero propriae sunt, et accipiuntur quasi pro veritate, cum sint tantum signa veritatis et non veritas, in quibus quidem si nihil altius fuerit ad ipsam, concedit haec veritas nobis, et non reputat impossibilitatem. Si autem propinquae fuerint et consimiles, proximae tamen non fuerint, et appareat aliud sublimius ad veritatem manifestandam; non patitur veritas ad ipsas deduci secundum proprietatem, quoniam in altero perfectius se demonstrat, in quo probat se hic esse tantum per similitudinem. In illo vero supremo, quo altius nihil est, ad ipsam non apparet alterum, quo figura probetur; et idcirco ipsum sic accipere oportet ut est, quoniam aliud non datur, donec veniat quod perfectum est. Omnis ergo figura tanto evidentius veritatem demonstrat, quanto apertius per dissimilem similitudinem figuram se esse, et non veritatem probat; atque in hoc nostrum animum dissimiles similitudines magis ad veritatem reducunt, quo ipsum in sola similitudine manere non permittunt.

Chapter 11 of 42