Expositio. (pars 4)
Sequitur: « Addam vero et quod omnium vilibus esse, et magis significare visum est. » Ac si diceret: Liceret in praecedentibus, quae commemorata sunt, et caeteris ejusmodi, magna indignitas videatur tamen in hoc quod subjungo, multo major apparet injuria. « Addam vero, » praesumam quidem, et audacter loqui videbor, qui et hoc divinis significationibus adjiciam, « quod omnium vilissimum esse visum est; » ac per hoc secundum rationem supradictam, qua dissimilia symbola magis declarationem faciunt, amplius caeteris significare probatur. Quod tamen fortassis homo divinae majestati aptare non auderet si non ipsa sibi haec sapientia Dei spontanea dignatione assumeret. « Quia et vermis specie tradiderunt ipsam divina sapientes seipsam circumformantem. » Sicut scriptum est: « Ego sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis (Psal. XXI). » Nisi enim ipsa prius de se hoc dixisset, quis de ipsa hoc dicere auderet? Cum enim nihil verme vilius et humilius esse videatur, quis summam majestatem in hanc adjectionem deducere praesumeret, nisi ipsa se prius propria dispensatione tali specie significando circumformaretur. Propterea ipsa hoc prius de se dignata est dicere, quod sciebat humanam conscientiam per se in Creatorem suum non audere. « Sic omnes theosophi, et occulta inspiratione prophetae a sanctis incontaminatis distinguunt Sancta sanctorum. » Theosophi, id est divina sapientes et qui occulta inspiratione prophetae facti sunt. Ii omnes cum per visibiles species et visibilium rerum proprietates invisibilia designare volunt, distinguunt ita ut superius demonstravimus, « a sanctis incontaminatis Sancta sanctorum. » Sancta incontaminata sunt symbola divinorum ex pulchris et decentibus formis assumpta; Sancta sanctorum sunt ipsa, quae per haec figurantur, divina. Theosophi ergo per hoc quod dissimiles figuras divinis attribuunt, etiam similes formationes, et eas quae dignae videbantur, ab illorum excellentia et majestate secernunt. Quia enim et illa coaptant significationi eorum, quae non dubitantur esse aliena; ostendunt et alia quoque, quae vera videri poterant, secundum proprietatem non esse similia. Sic ergo in una eademque re, et in similibus figuram a veritate separant, et in dissimilibus veritatis societate figuram veritatis honorant, quoniam et illa cum alia ostenduntur, discernuntur, et ista, cum ad similitudinem coaptantur, honorantur. Sic enim conveniens erat, ut id quod factum est, omne ad Creatoris excellentiam comparatum, et in sublimibus demonstraretur non esse aequales et in infimis non esse dissimile. Quia enim factum est, non potest ad aequalitatem esse comparabile, et quia ab eo factum est, non potest illi, a quo factum est, omnino esse dissimile.
Sequitur: « Ut neque divina immundis recte sint accepta, neque mirabilium imaginum studiosi contemplationis tanquam veris remaneant figuris. » Hoc ergo agitur per dissimiles figurationes, ut in earum consideratione immundi corde, et indigni cognitione veritatis amplius excaecentur; et ii qui studiosi sunt, in contemplatione mirabilium imaginum, hoc est sacrarum repraesentationum mirabiliter factarum amplius exerceantur. Sic enim utrobique justum institutum perficitur, ut dum veritas in manifestatione quasi vili indumento se contegit, et indignos ad contemptum sui provocet, et dignos, et illam speciem suam, quae latet, concupiscendam, et quaerendam invitet, ut non sint contenti eo quod foris aspiciunt, sed ipse deformitate exterioris demonstrationis repulsi in figuris non remaneant tanquam veris, quoniam signum veritas esse non potest, etiam cum veritatis est signum.
Sequitur: « Divina itaque honorificant veris negationibus, et ad novissima compactarum imaginationum diversis similitudinibus. » Ac si diceret: Quandoquidem negationes in divinis factae expressius veritatem eorum significant, et dissimiles formationes imaginum evidentius puritatem eorum demonstrant, ergo nullam injuriam faciunt ipsis divinis theologi sancti, et veras negationes de ipsis faciendo, et dissimiles formationes, ipsis attribuendo, sed honorificant potius ipsa divina veris negationibus, quibus ostendunt illorum excellentiam tantam esse, ut quid sint, nullo modo possit exprimi, etiamsi aliquo modo quid non sint possit dici; et honorificant etiam ea similitudinibus ab eorum sublimitate per humilem formationem diversis; et similitudinibus imaginationum compactarum ad novissima, hoc est compositarum, et conjunctarum ex novissimis, id est infimis et vilibus rerum corruptibilium speciebus.
Sequitur: « Nihil ergo inconsequens est, si et coelestes essentias ex inconvenientibus dissimilibus similitudinibus formam secundum dictas causas. » Ac si dicat: Quandoquidem veris negationibus, et formationibus diversis divina honorificantur; nihil inconsequens est, hoc est inconveniens, si formant theologi, id est repraesentant coelestes essentias ex similitudinibus dissimilibus, et inconvenientibus; hoc est per repraesentationes figurarum ab earum natura dissimilium, et quodammodo inconvenientium. Non est inconsequens dico secundum superius dictas causas.
Sequitur: « Non enim fortassis utique, non nos in quaestionem quidem ex indigentia in anagogen per diligentem divinorum scrutationem veniremus, nisi deformitas nos extorqueret manifestatoriae angelorum formationis. » Quasi diceret: Ex indigentia nostra in quaestionem hanc, hoc est ad ista quaerenda quantum ad imaginum visibilium compositionem, vel in anagogen quantum ad invisibilis veritatis investigationem; ex nostra inquam indigentia, qui veritatem scientes iis quaestionibus non indigemus; in hanc, inquam, quaestionem non veniremus, nisi (propter alios qui inde scandalizari possent, si non erudirentur) deformitas nos extorqueret. Primum negationis geminationem nota, qua expressio facta est: vel in hoc manifestum est formationes deformes in divinis utiles esse, quia et nos divinorum veritatem ita diligenter non scrutaremur, nisi deformitas manifestationum nos extorqueret, id est compelleret. Hoc est quod dicit: « Non utique fortassis veniremus in quaestionem ducentes in anagogen, » hoc est supernorum contemplationem; ex indigentia scilicet intelligentiae veritatis: non veniremus, dico, per diligentem divinorum scrutationem, « nisi nos extorqueret, » hoc est compelleret « venire in quaestionem ex indigentia, et per quaestionem in anagogen, » ipsa deformitas manifestatoriae deformationis, angelorum, id est nisi deformitas formationis, per quam in Scriptura sacra manifestantur, angeli, compelleret; dico: « Non sinens nostrum animum remanere in dissimilibus formarum facturis, » id est in deformibus repraesentationum compositionibus, quae a veritate spiritualium dissimiles sunt. Nisi ergo ipsa deformitas repraesentationum nostrum animum a visibilibus figuris ad quaerendam veritatem compelleret; ipse noster animus in iis, quae foris proposita sunt, solis credendis et venerandis remaneret, nec indigentiam suam agnosceret, ut alia extra haec concupiscenda sibi et quaerenda putaret. Nunc autem ipsa deformitas interveniens compellit animum egredi a figura ad veritatem; animum dico non valentem remanere in iis quae per se indigna sunt, et incongrua divinorum veritati. « Sed luctantem negare » ab ipsius divinis istas « materiales possibilitates, » quae foris in signis proponuntur; ac per hoc quod ita sanctae abominatur « assuescentem pure extendere se per visibilia » excitatum « in supermundanas altitudines » : id est excellentias angelicas, quae mundanis omnibus supereminent et excellunt. Nisi enim ab istis excitatus per contemplationis provectum eadem ipsa omnino relinqueret, illa ad quae contemplanda nititur, pure intueri non valeret.
Sequitur: « Tanta quidem a nobis dicta sunt » etc. Continuat ipse praecedentia ad sequentem narrationem. « Tanta quidem, » quanta hactenus diximus, « dicta sunt a nobis propter descriptiones imaginum angelicas, » id est propter descriptiones angelorum, quae factae sunt per imagines, et formas visibiles, et a visibilibus sumptas, quae descriptiones sunt « divinorum eloquiorum, » id est per divina eloquia factae, et in divinis eloquiis praepositae, quae etiam descriptiones materiales sunt, id est secundum materialium et corporalium naturam, et similitudinem formatae; et sunt etiam inconvenientes propter incongruas et turpes figurationes eorum, quibus attributae sunt excellentiae. Propter ejusmodi enim quaestio, quae hactenus ventilata est, proposita fuit. « Deinde autem segregare oportet, quid ipsam quidem esse hierarchiam existimamus; quidque ab ipsa hierarchia prosunt hierarchiam sortientes. Oportet, inquit, deinde, » hoc est, post supradicta, segregare, hoc est distinguere quid existimanus esse ipsam hierarchiam generaliter acceptam definitione ejus proposita. « Deinde » etiam « oportet segregare, quid prosunt, » hoc est quid utilitatis accipiunt sortientes hierarchiam ab ipsa scilicet hierarchia, quam singuli sortiuntur. Atque in hoc dicendo precor, inquit, ut sit « dux » sermonis mei « Christus meus; » ita tamen si mihi fas est, hoc est licet dicere « meus. » Magnum enim est hoc, et quasi praesumptioni proximum esse videtur, ut peccator praemium justi accipiat, et abjectus de altissimi familiaritate confidat. Propterea dico « Christus » (et si amplius audeo, dico « meus » ) dux sit sermonis mei. Sine quo nec sermo potest esse rectus, quia verbum est; nec intelligentia vera, quia sapientia est. Nam omnes qui verum sapiunt, per ipsum sapiunt; et ipse est inspiratio « totius hierarchicae manifestationis, » quoniam ipse sapientia mentibus sanctorum theologorum inspiratus omnem hierarchicae dispositionis rationem sive quae in coelo est, sive quae in terra est iis, quibus ipse vult, modis manifestat. « Tu vero, o puer, » etc. Ad Timotheum loquitur Pauli discipulum, ad quem haec scripisse fertur, quem et puerum vocat propterea vel quia aetate antecedebat ipsum, vel quia doctoris, et magistri loco et dignitate fungebatur ad ipsum. « Tu vero, o puer, ausculta. » Ac si dicat: Quia ea quae dicenda sunt, magna sunt, idcirco tu sancte ac decenter ausculta, sicut ipsa sancta quae dicenda sunt, decet. « Ausculta » dico; secundum sanctam nostrae sacerdotalis traditionis legislationem quae non contendere jubet, nec resistere in doctrina, sed reverenter, et humiliter auscultare. Sive ausculta haec, quae dicta sunt « secundum sanctam legislationem nostrae sacerdotalis traditionis, » id est quae dicta sunt secundum sanctam legem; id est sanctam Scripturam, quae allata est nobis a Deo per traditionem sacerdotalem, id est per traditionem sanctorum et sanctificatorum. Sic ergo « ausculta mirabiliter dictorum » hoc est ea quae mirabiliter dicta sunt: « tu » dico, qui factus es divinus in divina doctrina, quae audientes et facientes divinos facit; vel in divina doctrina mirabiliter dictorum divinus factus ausculta quae dicenda propono. Et non solum ausculta, ut dicta reverenter suscipias, sed etiam « secreto animi quae sancta sunt circumtegens ex immunda multitudine, » id est ab iis qui et conversatione immundi et desideriis divisi sunt: « tanqam uniformia, » id est indivisa et intacta « custodi, » ne imprudenter lanianda et polluenda exponas. « Non enim fas est, ut eloquia aiunt, in porcos projicere invisibilium margaritarum inconfusum, et luciformem, beneficumque ornatum. » Ipsi enim sunt immunda illa multitudo qui per porcos in sacra Scriptura significantur, qui Verbum Dei male vivendo polluunt, et invisibiles margaritas, id est spirituales intelligentias, quae ornant moribus intelligentias, lucent per puram veritatem, inconfusae sunt per affluentiam gratiae, beneficae sunt in eos, qui ipsas cum reverentia et honore contingunt.
Chapter 13 of 42