Skip to the text

Expositio. (pars 3)

Quapropter, inquit, « non existimo quemquam bene sapientum contradicere » contra hoc quod dissimiles similitudines nostrum animum ad veritatem reducunt. Siquidem « consequens est, per pretiosio res sacras formationes seduci, » id est consequi, vel provenire, vel contingere potest facile, ut per illas sacrarum rerum formationes, quae pretiosiores repraesentantur in sacro eloquio, seducantur cogitationes hominum « existimantes quasdam coelestes essentias esse auriformes, » sicut in quibusdam locis Scripturarum per similitudinem repraesentantur; et existimantes etiam in coelo esse quosdam fulgureos viros decora indutos vestimenta, quemadmodum angeli apparuisse leguntur splendidis vestibus et vultibus fulgoreis, « candidum, et igneum innocue respergentes, » id est emittentes, vel fundentes claritatem, et lumen; candidum quidem quantum ad vestimenta, et igneum quantum ad vultus flammeos et ardentes; innocue, id est sine laesione, constante in hoc ipso divino miraculo, quia in divinis et coelestibus naturis, quae hic demonstrantur per speciem, aliter illic sunt secundum veritatem, in quibus naturae visibilis species cernitur, effectus non invenitur.

Sequitur: « Et quibuscunque aliis similibus imaginatis formis, » id est secundum imaginabilia expressis, « Theologia coelestes figuravit intellectus, » id est spirituales naturas repraesentavit, ut a superioribus (subauditur) hic consequens est seduci existimantes coelestes essentias in sua natura tales existere. « Quod quidem ne paterentur, qui nihil visibilibus bonis altius intelligunt, » id est hoc existimarent ii qui alia bona esse non putant altiora, vel meliora his visibilibus bonis; ideo « sanctorum theologorum sapientia restitutiva mirabiliter descendit ad indecoras similitudines, » id est ideo sancti theologi, qui per sapientiam suam restituentem, et reformantem nos ad cognitionem veritatis divina nobis eloquia tradiderunt, mirabili consideratione descenderunt ad indecoras similitudines assumendas, ut eas divinis et coelestibus naturis aptarent; et per ipsas alia quoque quae de illis magnifice, et decore dici videntur, ad similitudinem, et non ad proprietatem referenda ostenderent. Hoc ergo fecit sapientia sanctorum theologorum « non concedens materiale nostrum in turpibus imaginibus remanens quiescere; purgans vero, sursum ferens animae, et suggerens deformitate compositionum tanquam neque justo, neque vero probante esse; et quod neque valde materialibus sic turpibus similia secundum veritatem sint super coelestia, et divina spectacula. » Ac si diceret: Sapientia theologorum ad indecoras similitudines descendens, in hoc ipso mirabiliter nostrae restitutioni providit, non concedens materiale nostrum, id est carnalem sensum nostrum, et materialibus inhaerentem, quiescere materiale dico remanens in turpibus imaginibus, id est quantum in se est remanere volens, ut haec sola cogitet, et sola haec quasi vera accipiat, si in eis quiescere permitteretur, et non ipsarum turpitudine imaginum ad alia pulchra, et vera quaerenda exire compelleretur; vel non concedens materiale nostrum quiescere remanens in turpibus imaginibus, id est non concedens, ut vel quiescat, vel remaneat per ipsarum turpitudinem imaginum illud expellens, et ad superiora promovens; purgans vero sursum ferens scilicet virtutem animae, id est intellectualem vim animae, quae sursum fert, et ad superiora intendit; purgans ab imaginum admistione, ut spiritualia, et invisibilia pure, et simpliciter contemplari assuescat; et suggerens, id est admonens et persuadens animae ex ipsa deformitate compositionum, quod super coelestia, et divina spectacula non valde similia sunt, secundum veritatem materialibus, praecipue sic turpibus, tanquam neque justo, neque vero probante esse, videlicet his illa similia; vel suggerens deformitate compositionum tanquam neque justo, neque vero probante esse; subauditur eo modo in proprietate spiritualium, et invisibilium naturarum, quemadmodum in specie, et imagine visibilium demonstratur; et suggerens etiam, quod neque valde, id est non multum similia sunt secundum veritatem suam supercoelestia, et divina spectacula materialibus sic turpibus.

Sequitur: « Sed itaque et hoc intelligere oportet, nihil eorum, quae sunt, esse universaliter boni participatione privatum. Siquidem, ut eloquiorum veritas ait, omnia bona valde. » Superius demonstravit dissimiles repraesentationes propterea ad divinorum manifestationem convenienter adduci, ut ex eis, quae evidenter dissimilia apparent, illa quoque, quae similia videbantur, extra proprietatem esse agnoscantur. Nunc vero demonstrat, quod propter hoc etiam non inconvenienter dissimilitudines assumuntur; quoniam et illa quoque, quae dissimilia a divinorum, et spiritualium veritate esse videntur, aliquid habent cum ipsis, in quo similia dici possunt, quoniam nihil in universitate est, quod a summo bono participationem non trahat; ac per hoc eo quod cum illo participat, convenienter imaginem illius, ac similitudinem repraesentat. Itaque non solum superiorem causam considerare oportet, sed et hoc etiam intelligere oportet, nihil eorum, quae sunt universaliter, esse boni participatione privatum. Quia « sicut eloquiorum veritas ait, » id est vera eloquia aiunt, « omnia bona valde. » Sic enim scriptum est in Genesi: « Vidit Deus cuncta, quae fecerat, et erant valde bona (Gen. I). » Si ergo omnia bona erant, in omnibus bonum erat, et omnia bona participabant, et ex bono omnia habebant aliquid simile cum bono; ex quo bonum ipsum intelligi possit, et cognosci in ipsis. Unde sequitur: « Est ergo, » id est contingit, « ex omnibus » scilicet rebus « intelligere bonas speculationes; et invisibilibus, et intellectualibus formare, » sive aptare « similitudines dictas dissimiles; » quas scilicet superius diximus dissimiles: « formare » dico « ex ipsis materialibus, » id est corporalibus et visibilibus. Sic tamen ut ea, quae secundum similitudinem visibilium invisibilibus tribuuntur, aliter in ipsis visibilibus, aliter in invisibilibus subsistere agnoscantur. Hoc enim quidem ait: « Altero modo intellectualibus habentibus, » ea scilicet, quae sensibilibus aliter distributa sunt.

Sequitur: « Etenim furor irrationabilibus quidem ex passibili motu inest; et omnis irrationabilitatis est repletus furibundus eorum motus. » Modo quibusdam exemplis propositis probat quod ea, quae de visibilium natura ad invisibilia referuntur aliter hic atque aliter ibi subsistunt; quemadmodum furor, et concupiscentia, et caetera, quae de visibilibus ad invisibilia per similitudinem referuntur; ac si diceret: Ea, quae visibilibus ad invisibilia aptantur, aliter se in ipsis visibilibus, atque aliter in invisibilibus habere credenda sunt; sicut in iis, quae subsequuntur, aperte potest intelligi. « Furor » enim « in irrationabilibus, » id est irrationabiliter incedentibus et agentibus, sive ea rationem non habeant, sive rationem habentia secundum rationem non incedant. His quidem furor inest ex passibili motu, id est impetuoso, et ferventi, et secundum passionem dominantem nato; et omnis irrationabilitatis repletus est furibundus eorum motus. Ille namque motus furor nominatur, qui omnino extra rationem fervens solo impetu fertur passionis. « Sed in intellectualibus altero modo oportet irascibile intelligere; » hoc modo videlicet, ut ipsum irascibile in illis intelligatur, declarans eorum virilem rationabilitatem, et immanem quietem in divinis, et immutabilibus fundamentis. Cum enim furor in spiritali, coelestique natura nominatur, non impetus, vel motus nominatur, sed quies, et immutabilitas intelligitur. Hac ratione inter dissimilia, et contraria considerata, quod sicut in his furor impetu, et vehementia supervenientem molestiam propellere nititur; ita illic quies immobilis persistens nulla concussione superveniente turbatur, propter hoc ipsam quietem immanem vocat, id est fortem, et robustum, et imperturbabilem; omnem motum sine motu repellentem, et omnem violentiam sine concussione, et conturbatione sui comprimentem; quae tamen quies non ex ipsis est, sed ex divinis et immutabilibus fundamentis, quibus inhaerent, id est amore et contemplatione divina, quibus ad aeternitatem firmantur, ne ullatenus amodo commoveri possint. Haec autem quies, quoniam non necessitatis est, ut inviti teneantur, sed voluntatis, ut infatigabiliter amantes non deserantur; idcirco quieti rationabilitatem virilem adjunxit, ostendens quod per rationem illuminantem, mala quae discernunt, viriliter respuunt, et per amorem afficientem in bonis, quae sentiunt, quieti sunt, ut quies per rationem muniatur, ne affectum malorum suscipiat; et ratio per quietem custodiatur, ne in odio mali se opponens tranquillitatis terminos transcendat. Hanc ergo virilem rationem, et immanem quietem, liberam et absolutam, nullamque perturbationem suscipientem furor divinis aptatus significat; quia, sicut diximus, quemadmodum hic furor ingruentem molestiam per insaniam repellit, ita illic rationabilis, et voluntaria quies per immutabilitatem concussionem non recipit.

Sequitur: « Eodem modo concupiscentiam esse dicimus in irrationabilibus inconsultam quamdam, et materialem ex naturali motu, aut consuetudine in mutabilibus incontinenter ingenitam, passibilitatem, et irrationabilem corporalis voluptatis continuitatem; simul omne animal compellentis in secundum sensum concupiscibile. » Postquam demonstravit quid significet furor sensibilibus et materialibus attributus, quid item immaterialibus et invisibilibus naturis coaptatus; nunc consequenter differentiam concupiscentiae ostendit, sive quando de corporalibus dicitur, sive quando in spiritualibus, et divinis nominatur. Corporalium quidem concupiscentium definiens esse passibilitatem quamdam, sive passionem, id est dominantem affectionem, inconsultam quidem, quia ratione non fertur, sed trahitur temerario appetitu in ea, quorum delectatione afficitur; et materialem, id est ex carne et ex sensu carnali surgentem, et carnalia, et sensibilia apparentem, passibilitatem dico ingenitam aut ex naturali motu, quando scilicet secundum naturam est appetitus ejus; aut ex consuetudine in ipsis mutabilibus incontinenter habita, quando extra naturam, vel contra fertur desiderium illius: et irrationabilem corporalis voluptatis continuitatem; subauditur dicimus esse ipsam concupiscentiam, irrationabilem continuitatem, id est productionem, vel intentionem, vel effusionem corporalis voluptatis, hoc est de corpore surgentis, et ad corporalia tendentis, et compellentis etiam omne animal scilicet per appetitus sui violentiam, in id quod concupiscibile est secundum sensum. Et talem quidem concupiscentiam corporalium esse intelligimus. « Cum vero dissimiles similitudines non intellectualibus, et spiritualibus circumponentes, » vel vestientes: « circumformatus, » id est adaptamus « eis concupiscentiam; » tunc ipsam concupiscentiam, non qualem prius, sed amorem potius divinum intelligere oportet, et desiderium immaterialitatis, sive incorporalitatis, et divinitatis super rationem, et intellectum existens; quoniam plus amari potest quam investigari vel intelligi; et inflexibile, quoniam ad unum semper est; et non indigens, quoniam quod amatur praesens est. Desiderium dico contemplationis superessentialiter castae et impassibilis, hoc est ejus rei, quam contemplantur superessentialiter, omnem scilicet essentiam, et naturam animo transeuntes, cujus rei amor et castus est, quoniam corruptionem amanti non ingerit, et impassibilis quoniam suaviter reficiens desiderantem non affligit. « Et oportet etiam intelligere ipsam concupiscentiam desiderium esse, tendens ad illam puram, et sublimissimam claritatem; et ad invisibilem, et formificam pulchritudinem aeternae, verae, et invisibilis societatis, » quae videlicet pulchritudo formifica dicitur, quoniam sibi conformat conversos ad se, ut pulchri fiant, amantes pulchritudinem veram, non sicut in carne, et secundum carnem, ubi amator pulchritudinis turpi esse potest; et pulchritudinis possessor non bonus inveniri; illic autem qui amat, possidet, et esse incipit qui habere diligit. Talem ergo amorem, et tale desiderium inconcupiscentia spiritualium ac divinorum intelligere oportet.

Sequitur: « Et veluti potentiam suscipit quidem in sufficientia, et in conversibilitate; et a nulla affligitur; virtute per inconfusum, et immutabilem divinae pulchritudinis amorem, et universalem revocationem in id quod vere est appetendum. » Ac si diceret: Ipsa concupiscentia, sive desiderium castum aeternorum, et invisibilium bonorum, quia inflexibile est, sicut dictum est, et non indigens, idcirco excepit, sive accipit in sua sufficientia, et conversibilitate ad Deum, et ad divina, quasi potentia quamdam sive excellentiam et firmitatem, ut affligi omnino non possit ab aliqua contraria virtute, vel violentia, vel fortitudine. Nullus enim laedi potest, vel affligi, nisi in eo quod diligit; et propterea qui illud solum diligit quod auferri non potest, laedi omnino non potest, quia nec extra illud aliud appetit, in illo sufficientiam habens, nec de illius amissione sollicitatur, illud immutabiliter obtinens. Quia ergo sufficiens est, non patitur indigentiam; et quia inflexibile est, sustinere non potest violentiam. Et hoc quidem ei confertur per inconfusum, et immutabilem divinae pulchritudinis amorem et universalem revocationem in id quod vere est appetendum. Quia enim in illis amor Dei inconfusus est, vel, ut aliter dicatur, impermistus et purus; idcirco desiderium eorum ad diversa non scinditur. Et quia immutabilis est, ab eodem non flectitur. Et quia universaliter revocantur, et colliguntur in id quod vere est appetendum, nulla exteriori violentia turbatur. Si enim toto desiderio ad veritatem amandam non revocarentur, nec colligerentur, procul dubio laedi et affligi possent, ubi mutabilibus, et transitoriis mente inhaererent. Nunc autem, quia toti illic sunt, ubi omnia immutabiliter consistunt; fit ut ipsi quoque per cohaesionem dilectionis, afflictionis mutabilitatem sentire non possint.

Sequitur: « Sed et ipsam irrationabilitatem, et insensualitatem in quidem irrationabilibus animalibus, aut in animatis materiis, defectum rationis et sensus proprie vocamus; in autem immaterialibus, et intellectualibus essentiis sancte, et decenter supereminentias earum ut supermundalium confitemur, nostram transitoriam, et corporalem rationem et materialem, et alienatum incorporalibus animi sensum excellentes. » Aliis exemplis propositis ostendit ea quae de visibilibus et invisibilibus eadem dicuntur, non similiter dici, neque eodem modo. Ac si diceret: Non solum furor, et concupiscentia aliter hic atque aliter illic intelligere oportet. Irrationabilitas enim, quae significat excelsum rationis; et insensualitas, quae excessum sensibilitatis demonstrat, quando hic nominantur, id est in irrationabilibus et sensum non habentibus, defectum ostendit rationis et sensibilitatis; quando vero illic, hoc est, in divinis et intellectualibus naturis dicitur, supra rationem et sensum aliquid non per defectum, sed per profectum significatur. Excessus enim rationis et sensibilitatis vel sursum fit, vel deorsum, cum videlicet a ratione, et sensu vel deficiens corruit, ut hoc non habeat, vel supra proficiens transcendit, ut amplius habeat. Unde et in sacra Scriptura sanctos viros Spiritu Dei afflatos exstasim, id est mentis excessum aliquoties passos invenimus; quoniam supra rationem et sensum humanum ducti in hoc a ratione et sensu excesserunt, quo ad id, quod altius ratione erat, pertingentes in ipso vivificari et ab ipso illuminari coeperunt. Illis ergo excessus fuit in eo quod amplius acceperunt, sicut istis excessus factus est in eo, quod id ipsum perdiderunt. Propterea ergo irrationabilitatem et insensualitatem in irrationabilibus quidem animalibus et in materiis inanimatis defectum rationis, et sensus proprie vocamus; in immaterialibus autem, et intellectualibus essentiis quoties irrationabilitatem, et insensualitatem nominamus, confitemur non defectum earum; sed potius supereminentias earum, utpote supermundalium. Confitemur, dico, sancte, et decenter, id est nihil irreverenter vel indecenter eis attribuentes; sed, sicut decet supereminentias vel excellentias supermundalium, id est spiritualium essentiarum, quae excellunt nostram transitoriam et corporalem rationem, id est rationem quae neque supra transitoria ascendere, neque extra corporalia omnino comprehendere aliquid potest; et excellentes sensum animi nostri materialem et alienatum in corporalibus hoc est, ad materialia tantum vigentem; et per materialia et corporalia ab immaterialibus, et incorporalibus alienatum, eadem percipere non valentem. Quia ergo supra talem rationem, supra talem sensum per excellentiam contemplationis constitutae sunt, merito a tali ratione, et sensu alienae perhibentur, ut haec ipsa eorum insensibilitas et irrationabilitas, non intelligatur stupor sive ignorantia, sed alia esse et viri cognitio, et boni perceptio; et qualis apud nos est, vel secundum nos, non esse.

Sequitur: « Est itaque non dissonas formare coelestibus formas, et ex vilibus materiae partibus; quoniam et ipsa ex vere bono subsistentiam possidens, per omnem sui materialem dispositionem imagines quasdam intellectualis pulchritudinis habet; et possibile est per eas reduci ad immateriales primas formas, dissimiliter, ut dictum est, similitudinibus acceptis, et eisdem non similiter; compacte autem, et pulchre intellectualibusque, et sensibilibus proprietatibus definitis. » Subjungit aliam causam priori, pro qua convenienter ex visibilibus ad invisibilia similitudines trahuntur, secundum ea etiam, quae contraria videntur; non solum videlicet quia ea, quae dicuntur aliter hic, et aliter ibi subsistere intelliguntur, sed ideo etiam, quia quaecunque hic sunt secundum aliud similitudinem habent ad ea quae ibi subsistunt, quoniam et haec, et illa ab uno bono sunt, quod sunt; et secundum imaginem, quam ad illud possident ista, illorum quoque figuram et similitudinem praetendunt. Hoc est quod dicit: « Est, » id est contingit, « formare coelestibus, » videlicet essentiis formas non dissonas, etiam « ex vilibus partibus materiae, » id est corporalis substantiae, quoniam et ipsa scilicet materia possidens subsistentiam ex vere bono habet quasdam imagines intellectualis pulchritudinis per omnem sui materialem dispositionem: et per eas scilicet imagines possibile est reduci animum ad illas primas immateriales formas, id est ad formas immaterialium et spiritualium essentiarum, quae primae sunt ad ista quia secundum illa ista, et ad illa ista, et propter illa ista. Possibile est dico reduci de istis, ad illa tamen, similitudinibus ipsis dissimiliter acceptis, ut videlicet, quae hic sunt, et de illis dicuntur, aliter ibi esse, et subsistere intelligantur. Et proprietatibus eisdem non similiter definitis. Sed tamen compacte, id est convenienter, et apte, et pulchre, id est decenter subauditur definitis eisdem proprietatibus, utrobique videlicet et intellectualibus et insensibilibus. Similitudinem dicit, quando per extrinsecas formas vel figuras, vel qualitates descriptiones invisibilium a visibilibus sumuntur; proprietatem autem, quando ab interiori natura similitudo conducitur. Sive ergo similitudines ex rebus visibilibus ad invisibilium naturam, extrinsecus transferendae proponantur, sive proprietates ab eisdem visibilibus, et materialibus rebus ad demonstrationem invisibilium intrinsecus assumantur, sic utrinque comparatio, et coaptatio temperanda est, ut et ipsae similitudines, quae similiter utrinque proponi videntur, dissimiliter tamen accipiantur; et aliter hic, aliter illic esse intelligantur; et ipsae proprietates quae utrisque eadem attribui videntur, aliter in istis, atque aliter in illis definiantur, et aliae esse intelligantur, ita ut unicuique, quod sibi conveniens est et aptum secundum naturam attribuatur.

Sequitur: « Haec mysticos theologos inveniemus non solum coelestium dispositionum declarationibus mirabiliter conformantes, sed et ipsis aliquando divinis manifestationibus. » Idem superius commemoravit, quoniam scilicet mystici theologi, id est theologi, qui mystica et secreta narrant, haec, id est has similitudines et proprietates sumptas a visibilibus, conformant, et coaptant non solum declarationibus coelestium dispositionum, id est coelestium ordinum angelicorum scilicet spirituum, id est non solum ad declarandas vel demonstrandas coelestes dispositiones, et angelicas ordinationes has similitudines, et proprietates rerum visibilium proponunt; sed etiam ipsis aliquando divinis manifestationibus, hoc est, ad ipsam divinitatem manifestandam, et indicandam adducunt. « Et aliquando quidem ipsam » scilicet divinitatem, « ex luminibus pretiosis laudant, » eam luminibus pretiosis comparando, et laudem ejus per illius rei, quae inter caeteras res visibiles pretiosa est, et decora demonstrando, ut verbi gratia cum eam solem vocant, non hunc visibilem, qui oculos corporales etiam ad iniquitatem perpetrandam illuminat; sed solem justitiae, qui spirituales oculos ad veritatem, et virtutem cognoscendam illustrat. Et sicut cum eam vocant « stellam matutinam, » cujus ortus tenebras fugat, non in hunc mundum visibiliter illustrandum ascendentem, sed in animum rationalem, qui solus hoc lumen capere potest, sancte, id est ad sanctificationem faciendam orientem. Et sicut etiam cum eam vocant « lumen incircumvolute, et invisibiliter resplendens; » non quemadmodum hoc visibile lumen, quod et tenebris obscurari, et circumvolvi, et loco concludi, et termino coarctari potest. Si ergo per species et formas summarum et pretiosarum rerum divinae majestatis excellentiam laudat mystica theologia. « Aliquando vero ex mediis, » subauditur rebus, quae in ordine conditionis nec summa sunt, nec infima, laudas ipsa theologia divinam majestatem, ut videlicet ignem eam vocando; non qualis iste est corporalis ignis, qui licet prosit illuminando, nocet urendo, et consumendo; sed « ignem innocue splendentem; » illuminantem scilicet, ex non comburentem; accendentem, et non consumentem. Et quemadmodum cum eam vocat « aquam vitalis plenitudinis datricem; » quae dat videlicet plenitudinem vitae, et vita implet haurientes et portantes eam; et aquam etiam, « ut symbolice, » id est figurative, sic dicatur, « in ventrem subeuntem; fluminaque redundantem immensurabiliter refluentia. » Haec enim omnia non in proprietate, sed in figura sola de ipsa dicuntur. In omnibus his divinitatis majestatem et bonitatem laudat mystica theologia. « Aliquando autem etiam ex novissimis » ut ex inferioribus et terrenis ipsam laudat, et laudem ipsius figurative manifestat, ut cum eam nominat « unguentum suave » et similiter cum vocat eam « lapidem angularem. » Et in tantum rerum infirmarum species per similitudinem ei coaptat, ut aliquando etiam ad inconvenientes, et contrarias formas in ejus descriptione descendere videatur. Quod tamen secundum causam superius memoratam congrua, necessariaque dispensatione peragitur. « Sed et bestialem ipsi formam circumponunt. » Ac si diceret: Non solum in declaratione divinitatis theologi ex rebus inferioribus similitudines assumunt, sed (quod mirum videtur!) etiam ad contrarias ac dissimiles, et quae si secundum proprietatem intelligerentur, indignae omnino ejus majestate essent, formationes descendunt. « Nam et bestialem ipsi formam circumponunt; et leonis ei, et pantherae specialitatem, » id est speciem, vel formam, vel figuram « coaptant; et vestiunt eam, » scilicet divinitatem: « pardalineam, » subauditur formam, id est formam pardi. « Et vestiunt eam, » subauditur iterum divinitatem; ursam saevientem, hoc est specie ursae saevientis, vel « ursam saevientem » eam dicunt, ut in utroque disconvenientia appareat, cum etiam deformitatem pulchro, et miti crudelitatem attribuant.

Chapter 12 of 42