Skip to the text

8. Oratio ad beatam virginem Mariam, ut subveniat in hora mortis

Amantissima Dei genetrix, virgo A semper Maria, quae superabundas dulcedine mirabili, quam capere et enarrare non valet mens humana. Ecce assum ego servus tuus cum intima affectione cordis mei humiliter me inclinans ante gloriosissimam sedem tuam super omnes choros angelorum in caelesti regno exaltatam. Quam idcirco meruisti, dignissima mater Dei, quoniam inventa es humillima sinter omnes filias Ierusalem et placuisti oculis eius virgo decora valde, nec fuit tui similis in omni terra. En iterum flecto me ante scabellum vestigiorum tuorum devotis labiis et mundo corde officiosissime et salutare et collaudare desiderans. Sed scio, electa mater, quia dignus non sum levare impuros oculos meos, quos saepius inquinavi concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et superbia vitae, in serenissimam faciem tuam divino lumine radiantem omnique caelesti militiae admirandam: quae labiis candidissimis et rubentibus rosis aureisque flosculis ex omni parte decentissime adornata es. Ideoque confundor ab impuritate mea triste pensans indignitatem meam. Sed rursus propter multitudinem misericordiae tuae spem gero bonam et firmam impetrandi citius gratiam et plenam reconciliationem te mihi benigne apparente et pro me interpellante. Quid aliud possum de misericordissima matre et de dulcissima virgine nisi misericorditer et dulciter sentire in meum et omnium peccatorum solacium? Propter hanc clementiam et mansuetudinem sub tuam protectionem CiGSC7iGsC7Gse7Gs 8 LASMLESDLOSHLOSH confugio, ubi infirmi accipiunt virtutem, et captivi liberationem. Esto ergo misericors mihi et bona mater cordi meo, ut felici experientia nunc sentiam te omnium esse consolatricem omniumque tibi servientium et in te sperantium fidissimum sublevamen.

Iterum precor te, gloriosissima mater Dei Maria, quatenus ab hac praesenti hora usque ad extremam horam propitio ac sereno vultu cordeque dulcissimo super me respicere non fatigeris, sed in tuam custodiam me accipias atque sanctissima bracchia tua super me, quocumque ambulavero, maternaliter expandas. Cum autem vei nerit dies meus novissimus, quem ignoro, et hora mortis metuenda valde, quam non possum praeterire, o clementissima domina, mea singularis fiducia in omni angustia, sed in hora mortis maxime, tunc memento mei et assiste fini vitae meae consolando trepidantem animam meam. Protege eam ab illis taetris et immundis spiritibus, ne audeant me appropinquare, quam tua gratiosa praesentia dignetur cum multitudine angelorum et sanctorum visitare. Satage quoque placare mundissimis precibus tuis, priusquam decedam ex hac luce, divinam faciem filii tui, quem totiens et tam graviter offendi pecao catis meis. Post haec suscipe enavi- — i gantem ab hoc exilio inopem animam et introduc eam per portas caeli ad amoena paradisi. Statue me iuxta te et loquere ad filium tuum pro me, Regem omnium ssaeculorum, verbum bonum et suave, quae ab ore Gabrielis benedictum illud ave accepisti. Per cuius virtutem me conservare digneris viventem atque morientem, et dona mihi hanc, obsecro, cum devotione cordis saepius replicare in laudem et gloriam melliflui et benedicti nominis tui. Accipe itaque deprecationem servi tui, quam modo coram te fundo, et respice in me, misericordissima mater Iesu, virgo Maria, super omnes dilecta, et recordare mei semper. Quod si aliquando obliviscor tui, hoc utique est in magna displicentia mihi. Sed tamen tu noli mei oblivisci, quae misericordiam omnibus peperisti. Vale iam virgo Maria: ecce te saluto flexis genibus, tibi inclino devotis nutibus, tibi gratias ago coniunctis manibus. Et ut orationem meam libenter audias et confirmes, adhuc una reverenda salutatione faciem tuam honorabo. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui Iesus Christus. Amen. $$ GUASIeXSINeASIeXS 9 Lese esse

Chapter 8 of 16