Skip to the text

7. Oratio de amore et laude beatae virginis . Mariae

Et dulcissimam caritatem, qua semper existis plena, mihi servo tuo pauperi et infirmo aperire nunc et in perpetuum digneris atque instillare intimis cordis mei scriniis dulcedinem tuam, quam geris in pectore tuo et habes absconditam in uberibus tuis sanctissimis, quatenus te matrem super omnes benedictam et unicum filium tuum Dominum nostrum Iesum Christum puro et integro corde amare et devotissime laudare valeam: et ita mihi ex hoc bene fiat super terram omnibus diebus vitae meae in amore et spiritus fervore tibi et filio tuo serviendo. O aurea rosa, tota suavis et formosa, virgo Maria, perveniant, quaeso, ad te»s preces meae instanter effusae, quibus pulso ante ostium tabernaculi tui, quod est in domo Domini, in hac praesenti hora confidens de tua affluenti misericordia in quacumque fuero tribulatione et angustia. Nam tu mater es misericordiae, et per te suscipitur peccator in maximam spem veniae. Sed et maior est bonitas et pietas tua, quam rumor, quem audivi in terra mea, quia vincis omnem laudem et gloriam sanctorum et praecedis propterea, virgo beata et domina veneranda, in virtute dulcedinis et mansuetudinis angelicam etiam creaturam. At nisi sic esset, unde miseris et reis tanta infundi consolationis dulcedo, tantaque alacritas veniae posset ingeri? Nam tu exhauriri non poteris, quia in te requievit novem mensibus infinitae bonitatis fons Iesus Christus. Tu es ornamentum caeli caelorum, tu gaudium et iubilatio omnium sanctorum. Tu es reclinatorium aureum Sancti sanctorum, tu tripudium et expectatio patrum antiquorum. Per te matrem benedictam, virginem singulariter praeelectam, datur omnibus et promittitur cunctis divinam misericordiam exorantibus indulgentia peccatorum et sors inter filios Dei et beatitudo sine fine mansura in regno utique caelorum. O clarissima stella renitens in caelo, caeli regina. O domina mundi, nulla potest comparari tuae virgineae pulchritudini qualis- (92653975639;5639263 8 LEXHLEXDLESOLOSD cumque virgo ornata virtute caelesti, quia tu es post unicum filium tuum Iesum Christum prima inter omnes sanctos et sanctas nobilissimaque creatura, quam Deus Pater praescivit ante saecula et creavit in plenitudine temporis, ut esses unigeniti filii eius mater intacta. Quem quidem peperisti cum ineffabili gaudio et stupendo aeternoque miraculo in salutem omnium credentium. Te igitur, o beatissima omniumque virginum regina pulcherrima, totius iam orbis mediatrix effecta, te, o perpetua virgo Maria, cum iucundissimo cordis iubilo affectuque purissimo laudet et glorificet summeque veneretur et intime diligat omne genus humanum. Et omnis creatura caeli et terrae, quam condidit Deus in laudem et gloriam sui altissimi nominis, tibi personet gratiarum dulcisonas melodias. Amen.

Chapter 7 of 16