9. Oratio ad beatam virginem Mariam pro speciali consolatione
UN misericordissima mater Dei A Maria, servum tuum ad te de quacumque tribulatione fugientem. Suscipe me, virgo piissima, sicut unicum non habentem consolatorem. Vide, domina mea, afflictionem meam et sinum clementiae tuae aperi mihi. Ecce pulso, clamo, peto et adoro. Non recedo nec te dimitto; sed tibi adhaerebo, donec miserearis mei. Scio incomparabilem dulcedinem tuam: novi affectum maternalem cordis tui ex abundantia divini amoris sic liquefactum, ut desperare de tua consolatione nimis sit forefactum. Ideoque frequentissime et desideratissime me confero ad te: ut sive bene sive etiam male mecum fuerit, semper tuis gratiosis auxiliis merear amiciri et suavissimis consolationibus oris tui refoveri. Te enim loquente consolatoria quae iam poterit cordi inesse tristitia? Aut quomodo illi nocebit inimicus, cui ad te patet semper liber recursus? Inclina itaque nunc, benignissima mater, humiles aures tuas precibus meis. Inclina, illustris virgo, hydriam tuam et da mihi pauxillum bibere: hoc est, de copiosa gratia tua, quae in te latet or — [i] e et exuberat, parvulam mihi consolationem effunde. Est enim pro praesenti valde necessaria et omni tempore acceptabilis nec umquam pro paucitate fastidibilis. Tantae siquidem efficaciae est et nobilitatis etiam guttula stillans ex ore tuo super labia mea: ut eius comparatione vile sit et nihilum omne delectabile in hac vita. Propterea, dilectissima Maria, dives et larga in donis, in verbis quoque gratiae mirabiliter suavis: in cuius virginali utero summa habitavit Sapientia, ut quam Spiritus sanctus ab initio consecravit, angelus custodivit, archangelus docuit, virtus Altissimi obumbravit, refice me salutaribus monitis tuis. Dic verbum tantum, et consolabitur anima mea. Non peto rem difficilem nec aliquid impossibile, sed hoc tantum precor, domina mea, loquere mihi verbum solacii intimi, quod auditui meo det gaudium et laetitiam. In necessitate mea ad te venio: eia suscipe me vultu benigno. In hoc cognoscet servus tuus, quia invenit gratiam coram oculis tuis: si ei aliquid amicabile protuleris: si consolationem, quam a te expectat, non diu tardaveris. Veni, carissima Maria, cum melliflua unctione. tua ad visitandum cor meum in tribulatione sua, quia tu optime nosti lenire dolores cordis et ad pacem pri- CIEI ICIC AEKA 9 LASDLOSDLOSOLOSD stinam reformare. Veni, piissima domina, cum nova Christi gratia et iacentem servum tuum erige dextera tua sancta. Veni, electa mater Dei, et solitam tuae miserationis largitatem mihi revela, quia, uts cernis, ad nihilum redactus sum: sed tui oblitus non sum nec obliviscar in aeternum. Veni ergo, veni, spes mea et gaudium meum, dilecta et dulcis virgo Maria: quia te veniente et mecum sermocinante omnia pariter bona venient, mala autem longius foris stabunt. O quam desiderabile, quam ingens et laetabile mihi erit audire verbum matris Domini mei Iesu Christi. Sed quale ts verbum? Verbum utique pium, dulce satis et amicum: quod audivit beatissi- - mus apostolus Iohannes a dilecto sibi magistro, filio tuo, quando illi dixit. Ecce mater tua. Hoc ille audivit a Domino, sed ego idem peto audire a te, domina mea, in spiritu et devotione mentis. Dic ergo mihi. Ecce mater tua: ecce ego sum. Ad hanc benignissimam vocem tuam reconvalescat anima mea laeteturque coram te, sicut laetari solet filius inventa matre sua. Intret, intret amicabilis vox ista in aures cordis mei, et ex suavi alloquentia oris tui simul influat spiritalis quaedam consolatio Spiritus sancti. Sumat cor meum fiduciam novam, timor abscedat, ambiguitas non me moveat amplius: nec desperatio per varias temptationes frangat, sed consoletur me verbum istud, quod a te petii saudire et cordi meo attentius commendare. Ecce mater tua. Amplectere nunc, anima mea, hanc commendationem, amplectere dulcissimam Mariam, amplectere Dei matrem cum parvulo filio suo Iesu prae filiis hominum speciosissimo gratias ili agendo semper, quia ipsa est, quae preces consuevit audire pauperum nec inconsolatos dimittit, quos perseveranter ad se clamare conspexerit. Haec est illa isdeifera virgo et virga mystica, quae ex regali stirpe progenita divini floris protulit amygdalum, ipsum Christum, Regem ac Salvatorem omnium, cui sit honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Chapter 9 of 16