Skip to the text

10. Oratio ad beatam virginem Mariam quacumque tribulatione insurgente

Ve Maria, gratia plena, Dominus L tecum, virgo serena. Ave singularis spes egenorum. Ave benigna mater orphanorum. O Maria, quando omnes caeli portae clausae sunt, et ad Deum undique mihi accessus denegatur propter peccata mea: quando omne consilium CISSOIGLOUSSOWTS LOSHLESHLESHLOSO et robur mentis a me recedit, et in nulla re me ipsum iuvare possum: quando taedium praesentis vitae et anxietas cordis me ita constringit, ut paene nihil in hoc mundo libeat: quando sol laetitiae in noctem transit pavoris et maestitiae: „quando caelestis subtrahitur consolatio, et gravis imminet desolatio: quando venti temptationum insurgunt, et motus passionum se erigunt: quando etiam infirmitas improvisa accidit, et alia quaelibet adversitas occurrit: quando haec omnia veniunt super me, ubi fugiam et quo me vertam, nisi ad te, benignissimam consolatricem pauperum? Et quorsum respiciam, ut portum attingam salutis, nisi ad praeclarissimam maris stellam semper fulgentem et numquam sui luminis gratiam abscondentem? O Maria, dilecta et dulcis mater, tu es ista praeclarissima: maris stella, quae universos in te respicientes et ad te clamantes consolaris et ad portum tranquillitatis citius perducis. Ad te ergo hodie confugio et a te iuvari suppliciter exposco, quia quidquid volueris, a filio tuo facile impetrabis. Si tu, o gloriosa domina, pro me fueris, quis stabit contra me? Et si mecum gratiam feceris, quis est, qui me repellere queat? Expande igitur nunc bracchia ao tua super me, ut fugiam sub eis. Dic o bo © animae meae. Advocata tua ego sum, noli timere. Sicut mater consolatur filium suum, ita et ego te consolabor. Vox tua haec est, o dulcis Maria. Quis det cordi meo eam semper audire? Quam dulcia faucibus meis eloquia tua. Loquere, domina mea, ad cor servi tui, quia audit servus tuus. Servus tuus ego sum et filii tui. Amplius dico. Mater mea tu, et frater meus Iesus, filius tuus. Fidenter dixerim: quia non tantum tibi, sed et toti mundo ipsum genuisti. Nolo idcirco matrem mihi vocare super terram: recuso aliam habere, praeter te solam is Dei genetricem. Non est similis tui in virtute et decore, in caritate et mansuetudine, in pietate et dulcedine, in fidelitate-et materno solamine, in misericordia et miserationibus multis. Hodie te eligo et assumo. Hodie me tibi fiducialiter trado et istud in aeternum per te confirmari desidero. Sufficit enim mihi infirmo, si tecum bene confoederatus fuero. Propterea laetabor et consolabor copiose in te et nomini sancto tuo magnifice laudes personabo.

O quam pulchra es et amicabilis, domina mea, sancta Maria, omni gratia plena. Si quis potest stellas caeli numerare, poterit etvirtutestuasexplicare.Sicutenim exaltati sunt caeli a terra, sic vita tua exaltata est CICNE ICAIC Apta Lex9recsSvex9rexe super vitas hominum: et splendor gloriae tuaesuperomnesemicatchorosangelorum. Ascendatigitur nunc paupercula oratio mea ad ditissimam dominam meam, et desiderium meum ad te perveniat, ut in con-s spectu filii tui causam meam pronunties: ante cuius examen nemo ex se ipso innocuus invenitur. O clementissima domina, propter nimiam caritatem et singularem confidentiam, quam ad te gero, tibi revelavi causam meam et amodo tutius revelabo. Sentio enim de te exire virtutem magnam, et memoriale nominis tui solacium fore animae meae. O dulcissimum nomen Mariae, nomen unctionis et gratiae semper cogitandum, semper nominandum et venerandum. O nomen caelicum et vere angelicum: quod ore evangelistae constat fidelibus pie commendatum: et nomen, inquit, virginis Maria. O sacratissima et omni laude dignissima Maria: tu porta caeli: tu ianua vitae: tu templum Dei: tu sacrarium Spiritus sancti. Quidquid igitur pulchritudinis et amoenitatis in creaturis cerno: quidquid magnum et virtuosum in sanctis Dei considero, totum tuae generosae celsitudini aptare desidero, quia dignum est, ut mecum omnibus creaturis ad tuam perpetuam laudationem transferam, quam in specialem matrem ac fidelissimam advocatam mihi elegi nunc et post hanc vitam ad benedicti filii tui Iesu Christi gloriam promerendam. Amen.

Chapter 10 of 16