Skip to the text

Caput II

VERS. 1-5.-- Propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus, ne forte pereffluamus. Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis praevaricatio et inobedientia accepit justam mercedis retributionem: quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus, secundum suam voluntatem. Non enim angelis subjecit Deus orbem terrae futurum, de quo loquimur.

Propterea. [Chrysost.] Postquam locutus est de Filio Dei multa quae ad ejus commendationem valent, hortatur eos quibus scribit ut diligenter animadvertant et custodiant ea quae per illum annuntiata sunt eis. Et ad hoc tendunt omnia praemissa, quasi dicat: Quia Christus major est prophetis et angelis, propterea oportet nos abundantius observare ea quae audivimus a Filio dicta in Evangelio, quam quae de lege, vel de aliis a prophetis, vel angelis dicta sunt, qui ministri legum fuerunt. Nomen tamen legis obticuit, quia in astructione sua quam in praetoribus facit, manifestum hoc facit. Et quasi quis quaereret: Quare magis oportet? subdit: Ne forte pereffluamus, id est aeternaliter puniamur. Fluimus per poenas mortalis naturae, effluimus peccata addendo, pereffluimus in aeternam damnationem. Hinc suadet verba Christi audienda per poenam quae erit negligentibus. Si enim: quod puniemur, si non observamus verba Christi, probat per minus, scilicet per verba quae dicta sunt ab angelis, quae sunt minus digna quam verba Christi. Quasi dicat: Dico ne forte pereffluamus quod utique erit. Enim, id est quia, sermo Dei qui per angelos dictus est ad Moysen et ad caeteros, factus est firmus, id est verus, ut lex per miracula et minis et promissis confirmata est, in qua tamen non erat salus, et omnis praevaricatio, quod est contra vetita facere, et inobedientia, quod est praecepta dimittere, accepit justam retributionem, scilicet quantum meruit, id est secundum quod meruit, mercedis, ut pro qualitate factorum sit qualitas poenae. Attende singula verba: omnis praevaricatio dicit, ut ostendat quod pro singulis peccatis sit reddenda poena. Ac si diceret: Non solum omnis praevaricator punietur qui multorum peccatorum reus est, sed pro omni praevaricatione vel inobedientia suam recipiet poenam. Justam dicit, ne putetur perire justitia per misericordiam. [Chrysost.] Quod vero ait retributionem, hoc ad poenae quantitatem refertur, quae aequalis peccato erit; quia secundum quod majus vel minus est peccatum, major vel minor erit poena. Quod vero ait mercedis, hoc ad qualitatem poenae refertur, ut qui libidinis igne perierit, igne crucietur. Quomodo. Quasi dicat: Et si sermo angelorum factus est firmus, et si omnis praevaricatio punitur, quomodo nos, quibus Filius Dei ipse gratia per quam salus est, locutus est, effugiemus gehennam, si neglexerimus, saltem quod minus est quam praevaricari, tantam, id est indeficientem, salutem in Evangelio factam? Non tanta erat in Veteri Testamento: ibi enim sermo, hic vero salus est. Quae cum, etc. Ostendit hic inexcusabiles esse illos qui contemnunt salutem, id est Christi sermonem qui est causa salutis. Quasi dicat: Non effugiemus, si neglexerimus salutem.

Quae salus cum accepisset initium, non constitutionis, quia ab aeterno erat, sed enarrandi, [Chrysost.] et hoc per Dominum angelorum, scilicet Christum, unde alia editio sic habet, scilicet per Christum, non longe post initium narrationis, ab eis, scilicet apostolis qui audierunt, ab ipso ore Christi, confirmata est in nos, scilicet Judaeos. Quomodo? Deo contestante, auctoritati apostolorum; per quae? Signis minoribus, ut est morbos depellere, quod medici possunt; et portentis majoribus quae contra naturam fiunt; et variis virtutibus, quae non fiunt praeter naturam. Vel de virtutibus animi dicit, scilicet quod casti sunt et humiles illi qui praedicant, et caetera hujusmodi habent; et Spiritus sancti distributionibus, quia aliis genera linguarum, aliis alia dona dabat. Per haec affluentiam significat gratiarum quae non erat apud antiquos, neque tanta signa, neque tam diversa prodigia. Per quod ostenditur quod non simpliciter est eis creditum, sed per signa et prodigia. Ideoque, dum credimus, non illis, sed Deo nos credere declaratur. Distributionibus, dico, factis, non secundum meritum hominum, sed secundum suam, ipsius Spiritus sancti, voluntatem, id est secundum placitum suae misericordiae. Unde alibi: Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singula prout vult (I Cor. XII) . Non enim dixit negligentes dignos esse poena qui contemnunt gratiam per apostolos, et miracula, et dona confirmatam. Hic dicit Christum esse potentem vindicare, et suos per passionem mortis salvare. Quasi dicat: Vere non effugiemus, si neglexerimus salutem Christi, cum pro sermone angelorum non observato puniti sunt Judaei, quia Filio subjecit Deus orbem terrae, quod non fecit angelis, quorum ministerio, etsi multa fiunt in orbe, omnia tamen spectant ad imperium. Sed hoc, scilicet ut subjiciatur, futurum est ei de quo loquimur, id est Christo. Et hoc est quod ait, orbem, dico, futurum subjectum ei de quo loquimur, scilicet Christo. Vel ita: Deus subjecit, non angelis, sed Filio, orbem terrae futurum. Ita hic dicit futurum, sicut alibi dixit: Qui cum forma futuri (Rom. V): de Adam et Christo loquens, et respectu temporum Adae futurum secundum carnem Christum dicit, sic etiam nunc futurum orbem dicit quantum ad Christum. Futurus quippe erat orbis quantum ad Filium Dei qui semper erat, et ne de altero orbe disputare intelligeretur, addit de quo orbe loquimur. Hoc addit ne mentem auditoris errare relinqueret, dum alius quaereretur orbis. Hunc ergo orbem futurum non angelis, sed Christo subditum dicit, quod comprobat auctoritate David, qui futura quasi praeterita refert, utpote admissus divinis consiliis ubi omnia etiam futura sunt facta, secundum illud Isaiae: Qui fecit quae futura sunt. Sed praestat ut de Christi humilitate, ne per ea dubitetur de exaltatione: et non tantum de humilitate Christi, verum etiam et totius generis humani, ostendens hominem per se miserum et abjectum, sed per Dei gratiam exaltatum. Unde subdit:

236 VERS. 6-8.-- Testatus est autem in quodam loco quis dicens: Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum? Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei.

Testatus est autem. Quasi dicat: Non solum ego hoc dico, sed etiam hoc idem testatus est quis, scilicet notus, egregius, prophetarum excellentissimus, scilicet David, in quodam, scilicet noto nobis non abscondito, loco Scripturae sacrae, in psalmo scilicet VIII, dicens: Quid est homo, cum despectu legendum est, quod memor es ejus, aut filius hominis, etc. Distat inter hominem et filium hominis quod innuit disjunctio. Omnis enim filius hominis homo, sed non omnis homo filius hominis potest intelligi. Adam enim homo fuit, sed non filius hominis. Sic homines dicuntur qui portant ejus imaginem: qui autem portant imaginem Christi, filii hominum potius appellantur, et ille vetus homo dicitur, et iste novus. Homo igitur hoc loco terrenus est, filius autem hominis coelestis est, et ille longe sejunctus est a Deo, hic autem praesens est Deo, et ideo illius memor est tanquam in longinquo positi, hunc visitat quem vultu suo, id est gratiae suae praesentia, illustrat. Despective itaque homo, scilicet peccator terrenus. [Augustinus] Quid est, quantum ad hoc, quod ejus, quasi longe positi, memor es, temporalem praebendo salutem qua salvas homines cum jumentis? Aut filius hominis, id est homo spiritualis et coelestis. Quid est, quantum ad hoc, quoniam eum, quasi infirmum visitas, praesentia gratiae, et non solum hominis filius indiguit visitari, sed etiam Dei Filius, quia minuisti, scilicet Dei Filium. Vel ita, ut per hominem intelligantur boni, praecipue qui ante adventum Christi fuerunt, per filium hominis Christus. Et legitur item cum despectu hoc modo: Homo bonus ac justus. Quid est. Quasi dicat: Despectus, fragilis, peccator, quantum ad hoc quod memor ejus es. [Ambrosius] Memor est Deus hominis, quando peccata dimittit, aut Filius hominis jam surgit, id est a membris ad caput ascendit, cum ait, Filius hominis, id est Christus, qui non ex duobus hominibus, sed de Virgine natus est. Filius, inquam, hominis quid est quantum ad hoc, quoniam visitas eum, id est hominem per ipsum Filium hominis, quasi per medicum infirmum?

Nota verborum proprietates: supra dixit, memor, ubi agit de justis qui fuerunt ante Christi adventum, quorum quasi memor fuit, quando patriarchis de coelo misertus. Hic autem ponit, visitas, ubi agit de incarnatione, cum Verbum caro factum est, cum medicus ad infernos venit Minuisti. Quasi dicat: Per filium hominis, id est Christum, visitas hominem, et eum tamen, id est Christum, minuisti. Vel ita ut per hominem et filium hominis intelligatur Christus homo, cujus fuit Deus memor in conceptione donando immunitatem peccati, et visitavit in resurrectione dando gloriam immortalitatis, et legitur admirative hoc modo, homo, Christus. Quid est, scilicet quam magnum quid et dignum per hoc quod memor es ejus, faciendo eum immunem a peccato. Aut, id est et Filius hominis, scilicet idem ipse Christus qui est homo de homine, ut Deus de Deo. Quid est, scilicet secundum quam excellentissimum. Quid per hoc, quoniam visitas eum, resuscitando? Minuisti. Quasi dicat: Visitasti Christum hominem. Et per hoc indiguit visitari, quia tu minuisti eum per passibilem naturam. Minoratus enim est dum se exinanivit formam servi accipiens: ergo propter ipsam infirmitatem carnis quam Dei sapientia gestare dignata est. Et passionis humilitatem recte dicitur, minuisti ab angelis, quia mortalis et passibilis, sed paulo minus, quia etsi passibilis, tamen imperabat angelis, et quia sine peccato erat; sed post ad similitudinem triumphantis, coronasti eum, id est undique circumdedisti, gloria, in resurrectione et ascensione. Et honore, id est in consessu Patris. Vel gloria, id est claritate immortalitatis, et honore, quod sibi flectitur omne genu, et constituisti eum, ut stabilem, super opera; sed addit, manuum tuarum, id est super digniora etiam opera, id est super homines et angelos quae per excellentiam dicuntur opera manuum. Et non solum constitutus est super opera ut dignior, sed etiam omnia subjecisti sub pedibus ejus, id est potestati ejus et dominio, ut adorent illum et vereantur. Posset enim superior esse, et tamen omnibus donari. Ideo ait: Subjecisti omnia sub pedibus ejus. Nulla enim creatura erit non subjecta, cui primates ut ita dicam spiritus subjiciuntur. In eo enim, vel autem, exponit sensum David prophetae quem in praedictis verbis habuit, quasi dicat: David ait: Omnia subjecisti. In eo autem quod Scriptura subjecit ei omnia, id est subjecta ei ostendit omnia. Nihil dimisit non subjectum ei, id est nihil excepit de omnibus. Dum enim dicit omnia, nec terrena excipit, nec coelestia. Vel ita continua secundum litteram quam habet. Enim. Quasi dicat: Bene dico orbem terrae futurum subjectum Christo, quia in eo quod Scriptura dicit: Ei omnia subjecit, id est dicit ei subjecta esse omnia. Nihil dimisit non subjectum. Non mutatur sententia: Quam eamdem sententiam alia etiam littera confirmat quae est, in eo enim quod dicit omnia subjecit, nihil dimisit ei non subjectum. Nunc autem. Quasi dicat: Scriptura dicit, omnia subjecisti, sed tamen nondum omnia subjecta sunt ei. Et ideo congrue supra dixit orbem futurum subjectum. Et hoc est quod ait, nunc autem. Etsi Scriptura dicat omnia, tamen necdum videmus omnia sabjecta ei voluntate quae subjicienda sunt. Quotidie enim aliqui subjiciuntur ei, sed non omnes qui subjiciendi sunt subjicientur, donec in judicio. Distingue cum ait, nihil dimisit non subjectum. Hic universalem subjectionem, scilicet sive voluntariam sive necessariam, designat. Cum vero ait, necdum videmus, etc., hic tantum voluntariam fideliter credentium in eum.

VERS. 9-11.-- Eum autem qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem. Decebat enim eum propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes.

Eum autem. Quasi dicat: Necdum videmus subjecta ei, sed tamen pars prophetiae jam impleta est, quia videmus eum, etc., in quo constat quod complebitur alia, et ideo nec doleatis de adversis. Eum, inquam, qui modico minoratus est quam angeli, videmus jam Jesum, id est Salvatorem, et coronatum gloria et honore. Hoc utique merito, scilicet propter passionem, non quamlibet, sed mortis. Hic jam incipit ostendere, non pro potentia tantum vel ultione verba Christi esse audienda, sed pro dilectione qua dilexit nos ut pro nobis moreretur. Unde addit: Ut gratia Dei, etc. Vel ita lege: Videmus eum jam Jesum, et coronatum gloria et honore, qui modico quam angeli minoratus est, non secundum naturam humanae mentis, sed propter passionem mortis. Majores quidem angeli possunt dici homine, quia majores sunt hominis corpore, majores sunt et animo; sed in eo tantum quod peccati originalis merito corruptibile corpus aggravat ipsum animum. Natura vero humanae mentis qualem Christus assumpsit, quae nullo peccato potuit depravari, solus major est Deus. Propter quid ergo modico quam angeli minoratus dicatur aperuit, cum ait, propter passionem mortis. Minor ergo angelis fuit, non propter naturam hominis, sed propter passionem mortis. Natura vero hominis quae mente rationabili et intellectuali creaturas caeteras antecedit, Deus solus est major. Minor ergo angelis fuit corpore, non mente. Quod autem videtur tibi nihil magnum de Deo Patre dici, si forma servi majorem qua majores videntur angeli, non recte cogitas, nec attendis quem locum habeat in rebus humana natura quae condita est ad imaginem Dei, cui tamen injuria facta non est. [Augustinus] Cum Christus dicebat: Pater major me est, qui non carni suae solum, sed etiam menti quam gerebat humanae Deum Patrem praeferebat. Quae tota sine dubio forma agnoscitur servi, quoniam servit tota creatura Creatori. Ut gratia Dei. Quasi dicat: Minoratus est ab angelis. Et hoc ideo ut gratia Dei, id est ipse qui est gratia Dei, quia gratis dat, vel quia gratis datus est nobis, gustaret mortem. Vel ita, ut sit ablativi casus hoc modo: ut gratia Dei, id est per gratiam Dei qua homo non meruit, ipse gustaret, proprie dixit gustaret, quia amara est mors, vel quia cito transiit. [Chrysost.] Breve namque intervallum in illa faciens confestim surrexit, sicut qui gustat breviter experitur. Gustaret, dico, pro omnibus, scilicet praedestinatis qui per ejus mortem redempti sunt et salvati. Vel pro omnibus hominibus, generaliter mortuus est, quia omnibus pretium suffecit. Ideo proprie dixit pro omnibus, quia non pro fidelibus tantum, sed pro mundo universo mortuus est. Et si enim omnes non credunt, ipse tamen quod suum est implevit.

Decebat enim. Quasi dicat: Minoratus est Christus ut gustaret mortem, quod convenientissimum erat. Decebat enim eum, scilicet Deum Patrem, propter quem glorificandum omnia facta sunt, et per quem auctorem omnia facta sunt, qui multos filios adoptivos adduxerat, id est adducendos praeviderat, in gloria aeterna decebat consummare, id est perficere in gloria beatitudinis, quod incoepit in resurrectione, quando immortalitatis gloria sublimatus est, et auctum est in ascensione, quando ascendit ad dexteram Patris; et perficietur in judicio quando ei omnia subjicientur, et erit omnia in omnibus. Decebat, inquam, eum consummare auctorem salutis eorum filiorum, id est Christum qui est Filius per naturam, cujus cohaeredes erimus, qui sumus adoptione filii. Vide quantum est in medio nostrum, et ille Filius est, et nos filii sumus, sed distat, quia ille salvat, nos salvamur; ille sanctificat, nos sanctificamur. Modo conjungit nos Scriptura, modo disjungit. Multos, inquit, filios, hic conjunxit; auctorem salutis eorum, hic discrevit. Consummare, dico, et hoc per passionem 237 mortis, quae mors sanandae nostrae miseriae convenientissima fuit, ac valde necessaria, quia aliter nisi Christus moreretur, scilicet homo non redimeretur, et non redemptus periret. Quod si esset, frustra facta essent omnia. Caetera enim homini serviunt, homo Deo, nec in aliquibus Deus glorificaretur, cum ad haec omnia facta sint, falsa esset etiam ejus praedicatio de filiis adducendis. Qui enim. Probat quod pro nostra liberatione decuit Christus pati. Videtur enim indecens quod auctor salutis pateretur, sed non dedecet, quia ex Deo pendet, et idem ei subjectus ut alii homines, et ideo convenit ei pati opus est, et quod opus fuerit postea dicit ibi, Quia ergo, etc. [Chrysost.] Quasi dicat: Decebat Patrem consummare Christum per passionem, nec dedecebat Christum pati. Qui enim sanctificat praedestinatos, id est Christus, et sanctificantur per eum, id est nos omnes, aeque ex uno pendent et sunt. Ecce iterum quomodo conjungit dicens esse ex uno, item, intuere quantum interest, ille quidem sanctificat, nos sanctificamur. Licet ergo ex uno simus, verumtamen multum interest. Ille enim est ex Patre secundum deitatem ut proprius Filius, id est ex ejus essentia genitus, nos autem adoptivi.

VERS. 11-18.-- Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens: Nuntiabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te. Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Deus. Quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est diabolum, et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. In eo enim in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis qui tentantur auxiliari.

Propter quam. Probat quod ex uno sunt omnes dicens: Propter quam causam, id est quia utrique, scilicet caput et membra, sunt ex eodem, non confunditur, vel erubescit Christus licet a peccato immunis. Vocare eos fratres, qui peccando facti sunt degeneres, dicens in psalmo: O Pater: Nuntiabo, vel narrabo post resurrectionem, nomen tuum, id est famam et gloriam Deitatis, fratribus meis. Et ego positus in medio Ecclesiae, ut columna, laudabo te. Vel in medio Ecclesiae, id est in toto orbe, circumquaque laudabo te. Attende quod cum dicit, non erubescit fratres vocare, ostendit quod non ejus naturae est fraternitas nostra, sed misericordiae et humilitatis. Quod autem fratres simus probat per prophetam, ne putetur novum. Et iterum: Auctoritate Isaiae se ex Deo esse et pendere ostendit, ego Christus ut verus homo, ero fidens secundum humanitatem, in eum, scilicet Deum Patrem, quod non faceret nisi a Deo esset. Et iterum. Eamdem subjectionem ad Deum et humanae naturae communitatem nobiscum demonstrat, dicens: Ecce ego, praesto sum servire, et pueri mei, scilicet apostoli et alii fideles, quos mihi, tanquam capiti membra in unitate naturae et gratiae, dedit Dominus. Et in hoc patet quod ex Deo sunt, quia ego et pueri communicaverunt carni et sanguini. Et ipse similiter participavit eisdem: probavit quod decuerit Christum pati, si opus esset. Quod autem opus fuerit hic demonstrat, quia pueri communicaverunt carni et sanguini. Quasi dicat: Constat quod ex Deo est ipse Christus sanctificans et sanctificati, et ita non dedecet eum pati, si sit opus; sed quid fuit opus pati? Ecce, quia pueri communicaverunt. Et hoc est quod ait, quasi dicat: Ex uno Deo est ipse cum sanctificatis, et quia pueri, qui sanctificandi erant; communicaverunt carni et sanguini, id est animae, id est homines erant corruptibiles constantes ex corpore et anima, quae per sanguinem accipitur. Ergo, id est ideo, et ipse Christus participavit eisdem, id est pueris, quia factus est puer constans ex anima et carne, vel, participavit eisdem, id est carne et sanguine, scilicet anima. Et hoc similiter, id est ita quod fuit homo passibilis et mortalis ut posset mori. Ecce vera in Christo fraternitas, et non ficta humanitas, ut per mortem suam destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est diabolum, auctorem mortis, quia peccati, ex quo processit mors. Hoc enim testimonio satis monstratur etiam mortem istam corporis principe atque auctore diabolo, id est ex peccato quod ille persuasit, accidisse. Nec enim ob aliud potestatem habere mortis verissime diceretur. Unde ille qui sine ullo peccato vel originali vel proprio moriebatur, dixit: Ecce venit princeps mundi hujus, id est diabolus qui habet potestatem mortis, et in me nihil inveniet (Joan. XIV) , scilicet peccati, propter quod homines mori fecit; nihil ergo invenit diabolus in Christo ut moreretur, sed pro voluntate Patris mori Christus voluit, non habens mortis causam de peccato sub auctore peccati, sed de obedientia et justitia factus obediens usque ad mortem, per quam nos redemit a servitute diaboli. Incideramus enim in principem hujus saeculi qui seduxit Adam et servum fecit, et coepit nos tanquam vernaculos possidere. Sed venit Redemptor et victus est deceptor. Et quid fecit Redemptor captivatori nostro? Tetendit muscipulam, crucem suam posuit ibi quasi escam, sanguinem suum. Ille autem sanguinem fudit non debitoris, per quod jussus est reddere debitores. Fudit sanguinem innocentis, et jussus est reddere a nocentibus. Ille quippe sanguinem suum fudit, ut peccata nostra deleret. Unde ergo diabolus nos tenebat deletum est sanguine Redemptoris. Non enim tenebat nisi vinculis peccatorum nostrorum: istae erant catenae captivorum. Venit ille, alligavit fortem vinculis Passionis, intravit in domum ejus, id est in corda eorum, ubi ipse habitabat, et vasa ejus eripuit. Nos sumus vasa ista [quae] impleverat ille amaritudine sua, quam nostro Redemptori in felle propinavit. Salvator autem noster eripiens vasa ejus, et sua faciens, fudit amaritudinem et implevit dulcedine. Participavit ergo pueris, id est factus est homo passibilis et mortalis, ut sic vinceret diabolum. Nisi enim homo esset qui diabolum vinceret, non juste, sed violenter homo ei tolli videretur, qui se illi sponte subjecit; sed si eum homo vincit, jure hominem perdit: et ut homo vincat, necesse est ut Deus in eo sit, qui faciat eum sine peccatis esse. Si enim per se homo esset vel angelus in homine facile peccaret, cum utramque naturam per se constet cecidisse. Factus est homo Dei Filius, hominis filius passibilis et mortalis, ut per mortem destrueret diabolum, deletis peccatis, per quae sub illo captivi eramus; et per eamdem mortem liberaret eos, qui timore mortis corporalis per totam hanc vitam erant obnoxii, id est subditi, servituti diaboli et peccati. Hic quiddam mirabile demonstrat, quia per quod potestatem habebat diabolus, per hoc victus est, et quae fuerant arma illi forti adversum mundum, per ea illum Christus percussit, in quo magnitudinem virtutis ejus et solertiae insinuat. Mors enim erat arma per quae vincebat diabolus, et per eam victus est a Christo. Unde: Ero mors tua, o mors (Ose. XIII) . Et per eam liberavit obnoxios servituti. Intuere quantum bonum operatur mors Christi. Liberavit eos qui timore mortis obnoxii erant servituti. Servi siquidem erant qui mortem timebant, et omnia patiebantur ne morerentur. Nunc autem sancti per Christum ad regnum transituri irrident eam. Unde Apostolus: Cupio dissolvi et esse cum Christo (Philipp. I) . Unde et beatus Job ait: Pellem pro pelle, et omnia quae habet homo dabit pro anima sua (Job II) . Et est victoria fidei, quae utique defuisset, si credentes immortalitas mox consecuta esset. Poterat quidem hoc Deus dare credentibus ut nec istius experirentur corporis mortem; sed si hoc fecisset carni quaedam felicitas adderetur, minueretur autem fidei fortitudo. Sic enim homines mortem istam timent, ut non ob aliud felices dicerent Christianos, nisi quod mori omnino non possent, ac per hoc nemo propter illam beatam vitam quae futura est ad Christi gratiam festinaret; sed propter renovandam mortis molestiam delicatius crederetur in Christum, essetque fides enervis et debilis. Quid magnum esset credere videndo non mori eos qui crederent? Credens enim omnino non moriturus. Quanto fortius ita credere, ut se speret moriturus sine fine victurum, exemplo Christi qui post mortem resurrexit in gloria, et beata sine fine vita vivit. Desideremus ergo vitam Christi, quia tenemus pignus mortem Christi. Quomodo non dabit nobis bona sua qui passus est mala nostra? In terris istis, in saeculo isto maligno, quid abundat nisi nasci laborare et mori? Haec sunt mercimonia regionis nostrae. Ad tales merces mercator ille descendit, et quia omnis mercator dat et accipit, dat quod habet et accipit quod non habet, etiam Christus in ista mercatura dedit et accepit. Sed quid accepit? Quid hic abundabat, nisi nasci, laborare et mori? Et quid dedit? Renasci, resurgere et in aeternum regnare. O bone mercator, gratias agimus, quia emisti nos, sanguinem tuum bibimus, Evangelium legimus, instrumentum nostrum; servi tui sumus, creatura tua sumus; fecisti nos, redemisti nos. Emere potest quis servum suum, creare non potest; Dominus autem Christus et servos suos creavit ut essent, et redemit per mortem, ne semper captivi essent; sicut et mortem gustavit, ut timorem mortis fideles vincerent. Ut enim medicus non habens necessitatem ex cibis qui aegroto praeparantur gustare, sed ille consulens ei vel consolans eum, primum de cibis illius degustat ut persuadeat aegroto promptius illos cibos accipere: sic etiam Dominus, cum omnes homines mortem timerent, persuadens eis, ut fiducialiter ad mortem accederent, et ipse gustavit mortem, nullam mortis habens necessitatem. Vel 238 ita, et liberaret: Et agit de timore poenae, quo Judaei sub lege serviebant, quos evacuata lege per gratiam a legis onere et servili timore liberavit. Quasi dicat: Factus est Christus homo, ut per mortem destrueret diabolum, et per eamdem mortem legem evacuaret, et ea evacuata, liberaret eos, id est Judaeos liberos faceret per gratiam.

Qui timore mortis, corporis vel animae, per totam vitam obnoxii erant servituti legis, id est timore poenarum servi erant legis, quia timore poenarum corporis vel animae servabant legem, quos Christus liberavit vel ab inferno vel a jugo legis. Nunquam enim. Quasi dicat: Participavit eis, ut homines sanctificaret et liberaret, et recte haec causa apponitur, quia si non esset eos liberaturus, non eis participaret: quod in angelis apparet, quia nusquam apprehendit angelos, id est in nulla Scriptura legitur apprehendisse angelicam naturam, ut angelos redimeret. Sed hoc legitur quod semen Abrahae, id est carnem de Abraham, ut filios ejus salvaret, [Chrysost.] non dico assumpsit, sed apprehendit. Quasi dicat: Longe fugientem consequens, in quo humanae naturae dignitas intelligi potest et misericordia et gratia qua hoc facit, et cura quam de nobis habuit, fugientem quippe ante ipsum humanam naturam et longe fugientem. Longe enim eramus, insecutus apprehendit. Non angelicae naturae data est haec dignitas, ut Deus ei in unam personam jungeretur, et revera magnum et mirabile et stupore plenum est carnem nostram sursum sedere et adorari ab angelis et archangelis. Hoc ergo saepius in mente versans excessum patior magna de genere humano imaginans. Unde, scilicet quia semen Abrahae apprehendit, debuit similari per omnia fratribus, ut scilicet passibilis, ut mortalis esset et caetera hujusmodi, in quibus simulatus est fratribus, scilicet quod natus, quod educatus, quod crevit, quod passus est et mortuus; qui supra paternae substantiae figura dictus est debuit similari Deo, ideo ut fieret actu miserendi misericors, quod erat in natura, et fidelis, scilicet nullum fallens, pontifex, id est mediator et pons ad Deum, seipsum offerens ei sacrificium ut repropitiaret, id est prope vocatus removeret, delicta populi. Qui bene potest hoc facere. In eo enim in quo passus est ipse, id est in inferiori substantia, scilicet in carne in qua passus est a Pilato, et tentatus a diabolo, [Ambrosius] vel expertus, alia littera, potens est et eis qui tentantur auxiliari. De incarnato hoc dicit, qui in carne quam suscepit multa saeva passus est, novitque per experimentum quae est ista tribulatio et tentatio patientium, non sicut Deus solum novit passiones nostras, sed etiam sicut homo cognovit per experimentum, per hoc scilicet quod tentatus et passus multa novit compati, licet quidem impassibilis sit secundum quod Deus. Et est sensus: Potens est eis auxiliari qui tentantur, id est cum multa alacritate protendit manum ad compatiendum tentatis, perfecteque novit id facere. Nota quod ait, tentatus. Tentat quidem Deus, tentat homo, tentat diabolus. Tentat Deus ut probet; diabolus, ut decipiat; homo, ut sciat quod nescit.

Chapter 103 of 114