Skip to the text

Caput VII

VERS. 1-3.-- Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahae regresso a caede regum, et benedixit ei. Cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex pacis, sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.

Hic enim, etc. Interpositis multis de correctione eorum illum grandem sermonem de sacrificio Christi, quem superius tetigit, jam hic incipit exsequi, ostendens quomodo Jesus sacerdos sit secundum ordinem Melchisedech, usque ibi: assimilatus autem Filio. Quasi dicat: Benedico quod Christus est sacerdos secundum ordinem Melchisedech. Hic enim Melchisedech fuit rex Salem et sacerdos Dei summi, scilicet qui non per hominem, sed per Deum constitutus est, qui obviavit Abrahae, regresso a caede regum. Sicut in Genesi legitur, quatuor reges adversus quinque pugnaverunt, eosque vicerunt: sub quinque degebat Lot, et captus a quatuor. Quod cum audisset Abraham cum CCCXVIII vernaculis persecutus est eos atque percussit, reduxit Lot et omnem substantiam quam ceperant. Huic igitur Abrahae redeunti occurrit Melchisedech, et benedixit ei, Abrahae. Cui Melchisedech et Abraham decimas omnium, non dico, dedit, sed divisit, quia de praecipuis donavit. [Hieronymus] Tradunt Hebraei istum Melchisedech fuisse Sem filium Noe. Et quando Abraham natus est, CCC nonaginta annos habuisse, et Abrahae ut nepoti obviasse, et panem in refectionem ejus et suorum protulisse, et ut sacerdotem Dei decimas accepisse. Salem plerique dicunt fuisse Jerusalem, sed fuit oppidum regionis Sichem, quod et hodie Salem dicitur, ubi ex magnitudine ruinarum palatium Melchisedech ostenditur. Unde in Evangelio: Erat Joannes baptizans in Ennon, juxta Salem (Joan. III) . Et iste quidem primum, dictus est Melchisedech, quod interpretatur rex justitiae. Melchos enim, vel Melchi, dicitur rex; Sedech, justus vel justitia; inde Melchisedech, id est rex justitiae. Deinde autem dictus est rex Salem quod est rex pacis, Salem enim interpretatur pax. Ipse, dico, ens sine patre et sine matre: non quod non habuit, sed quia Scriptura provide non memorat in figura Christi: Sine genealogia, id est non habens prolem, neque habens initium dierum, quod Scriptura dicat, neque finem vitae, Scriptura in figura Christi subticente. [Chrysostom.] Ideo ergo hoc dicitur non habere, quia non est scriptum illa habuisse. In omnibus autem his praemissis assimilatus est Filio Dei. Et quomodo? Attendamus. [Remigius] Dictus est Melchisedech, Melchisedech dicitur rex justitiae. Hic est Christus qui filios per justitiam regit inter procellas saeculi, similiter rex Salem, id est pacis, Christus est, quia quos hic in justitia regit, in pace aeterna regere non desinit. Ipse etiam est sacerdos Dei summi qui se in ara crucis obtulit. Ipse etiam obviavit Abrahae regresso a caede regum, id est obviat et occurrit dando gratiam cuique fideli. Post caedem quatuor principalium vitiorum quatuor virtutibus oppositorum, quae per quinque sensus subintrant et dominantur, sicut quatuor reges per quinque victos vinctum Lot tenebant, et benedicit ei, scilicet fideli dando incrementum fidei et boni operis. Dat etiam panem et vinum, id est corpus et sanguinem suum quo pasti a praeteritis mundantur et in futurum confortantur. Cui Abraham, id est fidelis dat decimas omnium, id est omnem perfectionem suam ei attribuit. Item diligenter attende quae sequuntur quomodo Christo conveniant. [Chrysost.] Primum, quidem dictus est Melchisedech, id est rex justitiae. Hoc vere Christus qui justos facit et regit. Deinde autem rex Salem, id est rex pacis. Et hoc vere Christus qui pacificavit quae in coelo et quae in terra sunt. Quis homo est rex justitiae et pacis, nisi Christus? Nullus. Item, nota prius dicturus rex justitiae, post rex pacis, quia Christus regit prius suos hic in justitia; post in futuro reget eos in pace aeterna. Ipse est etiam sine patre secundum carnem, et sine matre secundum deitatem; et sine genealogia, quia filios carnis non habuit, neque habens initium, neque finem; et in his omnibus similitudo est hujus et illius. [Ambrosius] Et si ergo omnes patriarchae et prophetae fuerunt figura Christi, Melchisedech tamen specialius, quia non de genere Judaeorum, ut quidam dicunt, praecessit in typum sacerdotii Christi qui dicitur sacerdos secundum ordinem Melchisedech multis modis, quia solus rex et sacerdos fuit, et ante circumcisionem functus sacerdotio, ut non gentes a Judaeis, sed Judaei a gentibus sacerdotium acciperent. Et non fuit unctus oleo visibili, ut Moyses instituit, sed oleo exsultationis et puritate fidei, nec animalia immolavit, sed pane et vino Christi sacerdotium dedicavit. Non vere sine patre et matre cum Christus, secundum duas naturas, et Patrem habuit et matrem, sed quia in Genesi inducitur subito occurrisse Abrahae, et nec ante nec post genealogia ejus invenitur vel nomen: hujus autem exemplo affirmat Apostolus quod sacerdotium Aaron et principium habuit et finem, sed Ecclesiae sacerdotium, et in praeteritum, et in futurum sit aeternum, quia nec alius praecessit ante Melchisedech, nec post Christum succedet, vel post Christum, nec olim successit, nec in futuro succedet alius. In omnibus autem assimilatus est Filio Dei, manet sacerdos in aeternum, vel in perpetuum, quia Scriptura obticet quod alius ei successisset. Vel mystice per eum loquitur de sacerdotio Christi. Manet ergo sacerdos in aeternum, non in se, sed in Christo, id est sacerdotium ejus in Christo et in Ecclesia durat in aeternum, quia non alius ei succedit ut Levitico.

VERS. 4-10.-- Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de praecipuis Abraham patriarcha. Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis, quanquam et ipsi exierint de lumbis Abrahae. Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham: Et hunc qui habebat repromissiones, benedixit. Sine ulla autem contradictione, quod minus est a meliore benedicitur. Et hic quidem decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit. Et ut ita dictum sit, per Abraham et Levi qui decimas accepit, decimatus est. Adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.

Intuemini autem. Commemoratis quibusdam quibus assimilatur Melchisedech Dei Filio, id est Christo, adhuc immoratur in commendanda dignitate ipsius et excellentia sacerdotii ejus, praeferens eum ipsi Abrahae patri omnium et omnibus Levitis. Quasi dicat: Talis fuit Melchisedech. Intuemini autem, etiam ex factis quantus sit hic, id est Melchisedech, cui Abraham patriarcha, id est princeps patrum nostrorum, decimas 246 dedit, tanquam minor majori. Et hoc de praecipuis suis, hoc est propter quod superius dixit divisit. [Ambrosius] Ecce hic Melchisedech praefertur Abrahae quem Judaei extollunt, de quo gloriantur quem Christo Judaei praeponere voluerunt, dicentes: Nunquid tu major es patre nostro Abraham, etc. (Joan. VIII). Et quidem hic praefert cum Levitis. Quasi dicat: Hoc modo intuemini quantus sit. Et, id est quia, aliqui quidem de filiis Levi accipientes sacerdotium. Aliter enim non auderent sumere, non dico sumunt decimas, sed habent mandatum in lege, sine cujus auctoritate nunquam praesumerent sumere decimas, non ab aliquo summo viro vel alieno, sed a populo humili, sibi carnis conjunctione conjuncto, id est a fratribus suis, in quibus melius licet confidere, sumere, dico, nec absoluta licentia, sed secundum legem, id est non aliter quam praecepit lex. Hic autem secundum nullam legem accepit a patriarcha, cum esset alienigena et in hoc dignior. Quanquam. Quasi dicat: In hoc quod sumunt decimas praesunt. Quanqam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae, id est pares sint in genere. [Chrysost.] Tanta est quippe sacerdotii excellentia, ut etiam similes genere et eumdem habentes progenitorem, multo amplius digniores sint fratribus suis. Unde Abraham patriarcha incircumciso alienigenae decimas non dedisset, nisi excellentior esset. In quo et isti Levitici sacerdotes decimas non dedisset solvere, quia decimati sunt in eo. Cujus autem. Quasi dicat: Filii Levi a fratribus accipiunt, sed Melchisedech, cujus generatio non annumeratur in eis, id est in Judaeis. Quasi dicat: Qui erat alienigena absque mandato, sua auctoritate sumpsit decimas, quasi excellentior ab Abraham, patriarcha, et benedixit hunc, scilicet Abraham tam magnum qui habebat, id est cui factae sunt repromissiones gentium in suo semine benedicendarum. Quasi dicat: Benedixit eum etiam tempore majoris dignitatis. Benedixit, dico, sine ulla jam contradictione. Quod minus est benedicitur a majori. Proinde typus Christi melior est promissiones habente, quia hoc videtur minus quod benedicitur ab aliquo ex communi omnium judicio, et sine ulla contradictione. Etsi ergo in acceptione decimarum contradicitur, quod non ideo sit major quia filii Levi accipiunt a fratribus. hic tamen non potest contradici.

Et hic. Quasi dicat: Hoc etiam modo intuemini dignitatem in Melchisedech. Et, id est quia, hic quidem, id est in sacerdotio Levitico, homines morientes accipiunt decimas. Ibi autem, ubi agitur de Melchisedech, Scriptura contestatur, id est mecum testatur. Vel, contestatur, id est idem in multis locis testatur, scilicet quia vivit, quia de morte ejus nihil dicit in figura Christi. Gerebat enim typum pontificis nostri, cujus excellentia potestatis per illius similitudinem ostenditur. Per Melchisedech enim in quo rei futurae figura praecessit decernitur sacerdotium Christi a sacerdotio Levi, in cujus Christi figura dicitur quod Melchisedech vivit. Unde dicitur Christus sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX) , qui seipsum obtulit, non ex aliqua necessitate, sed ex voluntate propriae potestatis. Et ut ita. [Ambrosius] Quasi dicat: Hoc etiam modo dignior est Melchisedech quam Levi Etiam, id est quia Levi, id est Leviticus ordo, qui a fratribus decimas accepit decimatus est, id est decimas dedit Melchisedech. Et hoc per Abraham, quasi per materialem causam, ut dictum sit, per quemdam, scilicet tropum, id est figuram loquendi, non enim proprie in sua persona Levi decimas dedit, scilicet circumcisus sacerdos incircumciso. Adhuc enim. Quasi dicat: Benedixi per Abraham. Adhuc enim, scilicet quando Abraham decimas dedit, erat Levi in lumbis patris, scilicet Abrahae, quando Melchisedech occurrit, vel obviavit ei, scilicet patri Levi, id est Abrahae, et ideo in eo decimatus. Sicut enim Adam peccante qui in lumbis ejus erant decimati sunt, sed hoc non sequitur in Christo, licet in lumbis Adae et Abrahae fuerit, quia non secundum concupiscentiam carnis inde descendit. Cum ergo Levi et Christus secundum carnem essent, in lumbis Abrahae, quando decimatus est, ideo pariter decimati non sunt, quia secundum aliquem modum non erat ibi Christus quo erat ibi Levi, secundum rationem quippe illam seminalem ibi fuit Levi. Qua ratione per concubitum venturus erat in matrem secundum quam rationem non ibi erat corpus Christi, quamvis secundum ipsam ibi fuerit Mariae caro, Levi secundum concupiscentiam carnalem, Christus autem secundum substantiam corporalem inde venturus erat. Cum enim sit in semine, et visibilis corpulentia, et insensibilis ratio utrumque cucurrit ex Abraham, vel etiam ex ipso Adam usque ad corpus Mariae, quia et ipsum eo modo conceptum est et exortum est: Christus autem visibilem carnis substantiam de carne Virginis sumpsit. Ratio vero conceptionis ejus non a semine virili, sed longe aliter ac desuper venit. Proinde secundum hoc quod de matre accepit, etiam in lumbis Abrahae fuit. Ille est ergo decimatus in Abraham qui sic fuit in lumbis ejus, sicut in lumbis sui patris etiam ipse Abraham fuit, id est qui sic est natus de patre Abraham, sicut de suo patre natus est Abraham per legem, scilicet in membris repugnantem legi mentis et invisilbiem concupiscentiam, quamvis eam casta et bona jura nuptiarum non sinant valere, nisi quantum ex ea possunt generi substituendo prospicere. Ille autem non ibi decimatus est cujus caro inde non fervorem vulneris, sed materiam medicaminis traxit. Nam cum ipsa decimatio ad praesignandum medicinam pertinuerit, illud in Abrahae carne decimabitur, quod curabatur, non illud unde curabatur. Eadem enim caro Abrahae vel ipsius primi hominis simul habebat, et vulnus praevaricationis, et medicamentum vulneris. Vulnus praevaricationis in lege membrorum repugnante legi mentis quae per omnem inde propagatam carnem seminali ratione quasi transcribitur. Medicamentum autem vulneris in eo quod inde sine opere concupiscentiali in sola materia corporali per divinam conceptionis fornicationisque rationem de Virgine assumptus est.

VERS. 11-17.-- Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit), quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat. In quo enim haec dicuntur de alia tribu est, de qua nullus altario praesto fuit. Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster, in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech, exsurgat alius sacerdos, qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitae insolubilis. Contestatur enim, quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.

Si ergo, etc. Praetulit hactenus sacerdotium Christi, quod est secundum ordinem Melchisedech, Levitico nunc addit, scilicet quod sacerdotium Christi Leviticum destruit, quo destructo necessario etiam destruitur lex, quia sub illo data est. Quasi dicat: Quia Christus est sacerdos secundum ordinem Melchisedech. Et hoc sacerdotium praeest Levitico. Ergo, si potes, o Judaeae, solve hoc si consummatio, id est perfectio, erat per sacerdotium Leviticum, quia Aaron de Levi fuit. Quid adhuc, postquam consummaret necessarium fuit, dici a David propheta alium, secundum ritum et secundum tribum, sacerdotem, qui a peccato liberaret, quod non isti, surgere secundum ordinem Melchisedech. Hoc non diceretur, si illud melius esset, et non dicit secundum ordinem Aaron, in aliquo? hoc addidit ne utrumque tenere putes. Quasi dicat: Si leviticum sacerdotium consummabit, frustra surgeret alius secundum ordinem Melchisedech, sed surgit alius quod ibi notatur: translato enim sacerdotio. Et quod alius surgat subsequenter probat, et per tribum, et per ritum, per tribum ibi: In quo enim haec dicuntur; per ritum ibi: Et amplius adhuc manifestum est, et sic constat alium surgere. Ergo illud non consummabat. Insiste litterae, translato. Quasi dicat: Si Leviticum sacerdotium consummaret, frustra alius surgeret sacerdos. Sed surgit alius, transfertur enim sacerdotium. Et translato sacerdotio necesse est ut legis translatio fiat, quia enim simul ab eodem, et sub eadem sponsione utraque data sunt, quod de uno dicitur, necesse ut de altero intelligatur, et merito translato sacerdotio transfertur lex. Populus enim accepit legem sub ipso sacerdotio, quia in manu sacerdotis est lex, et per eum impletur lex quae dicitur consummare. Vel ita potest legi. Si ergo. [Chrysost.] De Melchisedech ostendit quanto melior esset Abraham, et multam differentiam praedicavit. [Ambrosius] Hic jam incipit Veteris et Novi Testamenti differentias dare, quia illud imperfectum est, hoc autem perfectum et recta via progreditur, ostendens quia melius est sacerdotium secundum ordinem Melchisedech Levitico. [Chrys.] Quasi dicat: Quia Christus est secundum ordinem Melchisedech, ergo, responde, o Judaee, si consummatio, id est perfectio, est per sacerdotium Leviticum, quod utique deberet esse. Populus enim sub ipso accepit legem, quidem adhuc necessarium, fuit dici a propheta alium surgere secundum ordinem Melchisedech, et non secundum ordinem Aaron. [Ambrosius] Quasi dicat: Non fuit necessarium. Translato enim. Quasi dicat: Dico quod populus sub sacerdotio legem accepit. [Chrysost.] Si ergo translatio est sacerdotii necessario legis, non potest enim sacerdos sine testamento, et lege, et praeceptis esse. Transeundum ergo est a lege ad Evangelium. Et hoc est quod ait: Translato enim. Quasi dicat: Ideo dico legem sub sacerdotio datam, quia sic noto, quod translato sacerdotio, id est destructo, necesse est ut et legis fiat translatio, id est ut lex destruatur, quae non nisi sub eo. [Hieron.] Haec translatio sacerdotii praefigurata fuit in Samuele, qui 247 cum non esset de tribu Levitica, sed de tribu Ephraim, electus est sacerdos a Domino, reprobatis filiis Heli, Domino dicente: Qui honoraverit me, honorabo eum; et qui me inhonoraverit, inhonorus erit. In quo enim, etc. Quasi dicat: Vere transfertur sacerdotium, surgit alius, quod idem est dicere, quia et per ritum et per tribum. Primum de tribu ostendit, postea de ritu. Quasi dicat: Vere secundum cibum alius surgit. Christus enim in quo, id est in cujus consideratione haec dicuntur, scilicet. Tu es sacerdos in aeternum, etc. De alia tribu est, non de tribu Levi. De qua alia nullus praesto fuit altario, id est accessit ad ministerium altaris. Et vere de alia manifestum est enim quod Dominus noster, scilicet Christus ortus sit ex Juda, de tribu ad tribum. Translatum est sacerdotium de sacerdotali ad regalem, ut eadem sit sacerdotalis et regalis, ut fuit Melchisedech rex et sacerdos. Et intuere mysterium. [Chrysost.] Primum fuit regalis, postea sacerdotalis facta est, sic Christus rex erat semper. Sacerdos autem factus est quando carnem suscepit, quando sacrificium obtulit. In qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est, ut de ea aliquis esset sacerdos. Et amplius quam per tribum adhuc manifestum est, quod transfertur sacerdotium, et surgit alius. Haec est enim firmior probatio per ritum, quia si tribus in Samuele mutata erat, non tamen ritus. Et vere manifestum est, si, id est quia, alius sacerdos exsurgit secundum similitudinem, id est ritum Melchisedech. Ut enim ille panem et vinum obtulit Abrahae, ita hic discipulis in eisdem speciebus carnem et sanguinem dedit. Exsurgit alius, dico, qui, alius non est factus, sacerdos secundum legem carnalis mandati, id est secundum praeceptum legis, quae lex solummodo mandabat, et promittebat carnalia, secundum virtutem vitae insolubilis, id est secundum deitatem quae in eo est per quam dat vitam aeternam suis, sicut placuit deitati. Vel ita: non est factus sacerdos secundum legem carnalis mandati, id est secundum carnalem intellectum legis, ut faceret secundum carnales observantias, sed secundum virtutem vitae insolubilis, id est secundum spiritualem intellectum ipsius legis, quae exsequentes vitam habent aeternam. [Ambrosius] Ecce distat inter sacerdotium et sacerdotium: illud carnale, hoc spirituale; illud temporale, hoc aeternum. Contestatur autem, quod secundum ordinem Melchisedech sit sacerdos, probat auctoritas. Contestatur enim, David mecum, vel cum aliis multis Scripturis quod Christus est sacerdos secundum ordinem Melchisedech, sed fidelius ponit ipsa verba David, dicens: Quoniam tu es. Quasi dicat: Vere contestatur, quoniam, dicit, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Vel ita benedixi secundum virtutem vitae insolubilis. Contestatur enim, Deus pater jurejurando de filio, quoniam dicit de eo: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.

VERS. 18-27.-- Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem ejus et inutilitatem. Nihil enim ad perfectum adduxit lex. Introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum. Et quantum est, non sine jurejurando. Alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt; hic autem cum jurejurando, per eum qui dixit ad illum: Juravit Dominus et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum. In tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus. Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes: idcirco quod morte prohiberentur permanere. Hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium. Unde et salvare in perpetuum potest accedens per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis. Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis, factus. Qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi. Hoc enim fecit semel se offerendo.

Reprobatio quidem. Ostendit sacerdotium esse translatum ex tribu et ritu, pro quo constat legem quoque esse translatam. Sed quia forte ad transferendae legis demonstrationem sacerdotii translatio sufficere non videretur, supponit hic causam, quae omnium hominum animis satisfacit, si causam alicujus rei cognoverint. Ostendit enim quare Vetus Testamentum sit destructum, cum Deus illud dederit, et novum substitutum; quia, scilicet tempore sui status, illud fuit infirmum, et nunc prorsus inutile. Hoc autem perficit quod valet ad laudem novi sacerdotis. Ait itaque sic: Reprobatio quidem fit, ut sit locus gratiae, praecedentis mandati, id est veteris legis. Et bene ait praecedentis, quia aliud debet sequi. Reprobatio fit, dico et non dico propter malignitatem ejus, nec propter malitiam, sicut haeretici insurgentes mihi imponunt; sed propter infirmitatem ejus, quam habuit dum stetit, quia etsi aliquid tunc fecit, non plene justificavit; et inutilitatem, quam modo habet. Non solum enim infirma, sed etiam damnata est. Nec si tenetur, [Augustinus] quia post adventum Christi inutile erat fieri ea quae olim fiebant, ut haec praedicerent. Circumcisio enim, etc., hujusmodi priori populo per Testamentum Vetus divinitus data sunt ad significationem futurorum, quae per Christum oportebat impleri, quibus advenientibus remanserunt illa Christianis tantum legenda ad intelligentiam praemissae prophetiae, non autem necessario facienda. Quasi dicat: Adhuc exspectandum esset ut veniret revelatio. Dei quae his significabatur esse ventura. Proinde nunc quisquis Christianorum similiter ea celebrare voluerit, quasi sopitos cineres eruens, non erit pius deductor, vel bajulus corporis, sed impius sepulturae violator. Nihil enim. Quasi dicat: Vere infirmata fuit lex, Tunc nihil enim ad perfectum adduxit lex, id est neminem in justificatione perfecit, et si enim tunc aliqui perfecti fuerunt, non tamen ex ea, vel per eam, sed per fidem venturi. Introductio vero. Quasi dicat: Illa reprobatur. Introductio vero fit per praedictum pontificem, melioris spei, id est melioris legis per quam speratur gloria aeterna. Ibi enim sperabantur temporalia, hic coelum. Per quam spem proximamus ad Deum. Et quantum est hoc? pertinet ad commendationem novi sacerdotis, decus ordinationis qualitate hic agitur. Quasi dicat: per multa eum commendavimus. Et adhuc aliud dico. Et quantum est hoc, scilicet quod non sine jurejurando, Jesus factus est sacerdos? Alii quidem, id est Levitici. Quasi dicat: Quandoque mutandi sine jurando facti sunt sacerdotes. Hic autem, id est Jesus factus est sacerdos, cum jurejurando facto per eum, scilicet per Deum Patrem, qui dixit ad illum, scilicet Jesum, hoc, scilicet dixit: Tu es sacerdos in aeternum. Et quod in aeternum, juravit Dominus. Hoc dixit propheta, id est inconcussa veritate firmavit. Et non poenitebit eum. Et hoc item dixit, id est non mutabit factum. In tantum, etc. Ex laude sacerdotis infert commendationem legis, dicens: In tantum, id est per haec quae tanta sunt, scilicet quod cum jurando factus est sacerdos, et quod per eum approximamus ad Deum. Certum est quod Jesus factus est sponsor, id est assertor melioris Testamenti quam sit vetus. Ut enim sacerdotium Christi praeest Levitico, ita et lex ejus praeest. veteri. Melius est ergo Novum Testamentum quam Vetus, quia meliora, id est lex ejus praeest Veteri. Melius est ergo Novum Testamentum quam Vetus, quia meliora, id est aeterna promittit, Vetus temporalia.

Et alii. Hoc iterum modo dignior est Jesus. Et, id est quia, alii quidem, id est Levitici, plures facti sunt sacerdotes secundum legem, idcirco quod morte prohiberentur permanere, in vita. Hic autem, id est Jesus, eo quod permaneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium; [Ambrosius] et sicut ille permanet, ita et lex quam attulit, in qua est vera remissio et perpetua gratia. Quod quia vetus lex non potuit, exclusa est; quod autem permanet in aeternum, ostendit ex pontifice; quia unus est quod non esset, nisi esset immortalis: sicut in lege multi erant, quia mortales. Unde scilicet quia manens sempiternum habet sacerdotium, et salvare in perpetuum potest accedens, vel accedentes. Ostenso quod per sacerdotium Christi, vetus sacerdotium destruitur et lex, commendat actum ipsius deprimendo per contrariam operationem veteris sacrificii. Quasi dicat: Salvare potest in perpetuum. Ipse, dico, accedens ad Deum, non per alium pontificem, nec per alienas hostias, [Chrysost.] sed per semetipsum sacerdotem et hostiam. Jesus ipse accedit ad Deum per se vivam hostiam, vel secundum aliam litteram, potest salvare quos? Accedentes ad Deum, non per alium, sed per semetipsum secundum quod ipse ait: Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV) : ideo potest salvare, quia est semper vivens, quod non alii ad interpellandum pro nobis repraesentatione sui. Ex ea natura qua pontifex est, in humana quam coelis intulit, interpellat pro nobis. Talis enim. Quasi dicat: Dico quod per se est accedens ad Deum, et merito. Est enim sanctus interius positione virtutum et mente, innocens manibus quantum ad proximum, et impollutus corpore per remotionem malorum, et non modo est impollutus, sed etiam segregatus a peccatoribus, id est immunis ab omni peccato, quia semper sine peccato. Vel segregatus a peccatoribus, id est a prioribus sacerdotibus, quibus dissimilis est, et factus est excelsior coelis, id est in omni coelesti creatura, quia eum omnes angeli adorant, et decebat ut talis pontifex esset nobis, filiis; servi alios pontifices habuerunt. Qui, cum talis sit, non habet quotidie necessitatem, non quod aliquando egeat, sed hoc dicit ut removeat, quod legalibus sacerdotibus convenit. Non habet necessitatem, dico, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; quemadmodum facit Levitici qui tantum istius figura fuerunt, qui non hanc habuit necessitatem sacerdos incommutabilis. Hoc enim. 248 Quasi dicat: Vere non habet necessitatem hanc. Hoc enim, id est offerre fecit, offerendo seipsum non pro suis, sed pro populi delictis. Et hoc semel, quia sufficit omnibus una oblatio, et non est opus iterari. [Ambrosius.] Adeo enim magnum est sacrificium, quod licet unum et semel oblatum sit, tamen sufficit ad aeternitatem.

Chapter 108 of 114