Caput IV
VERS. 1-5.-- Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex nobis deesse. Etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis; sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex his quae audiverunt. Ingrediemur enim in requiem qui credidimus, quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. Et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam.
Timeamus ergo. Quasi dicat: Si non amore vel timore hoc faciamus, timeamus, inquam, ne forte aliquis ex nobis existimetur, vero judicio et si impudenter praesumat deesse a requie. Et hoc, relicta pollicitatione introeundi in requiem ejus veram, quam terram promissionis significavit, id est per hoc quod relinquatur et contemnatur promissio Dei qua promisit intrare in requiem coelestem, vel quam in baptismo Deo facimus: quae servata facit nos intrare in requiem. Etenim quasi dicat: Dico timeamus et merito, quia non possumus nos excusare, quasi de non dicta re. Etenim, etc. Vel ita continua. Quasi dicat: Dico, timeamus, ne quis ex nobis quasi ad nos pertineat, et recte pertinet enim ad nos, etenim et nobis, tempore gratiae, nuntiatum est de aeterna requie, per Filium quemadmodum per famulum nuntiatum est de terra et coelesti per figuram terrae promissionis, et ingrediemur credendo, sicut illi perdiderunt non credendo. Unde subdit: Sed non, etc. Quasi dicat: Illis nuntiatum est, sed non profuit illis sermo promissus de requie. Auditus tantum quia, non fuit admistus fidei, id est quia non fuit creditus ut sermo et fides simul jungerentur. Non fuit creditus, dico, ex his, id est propter haec quae audierunt ab exploratoribus, qui mala retulerunt non crediderunt. Egressi enim de Aegypto cum multam viam perambulassent, et multa judicia virtutis Dei accepissent in Aegypto, in mari 240 Rubro. In eremo consilium fecerunt mandare speculatores qui deberent inspicere naturam terrae. Illi vero cum perrexissent reversi sunt, provinciam quidem magnorum fructuum et virorum inexpugnabilium et fortium procreatricem esse dicentes. Quibus auditis obstupuerunt, qui eos miserant, non credentes veram Dei promissionem. Vel ita, non profuit illis sermo non admistus fidei sumptae ex his quae auditus a Domino per Moysen, promittentem eis terram promissionis. Ingrediemur enim. Quasi dicat: Vobis annuntiatum est de requie. Et hoc indicat effectus. Ingrediemur enim. Vel ita continua: Vere illis qui non crediderunt non profuit sermo, quia nobis qui credimus prodest. Ingrediemur enim nos qui credidimus in requiem veram. Nos qui credidimus ingrediemur, quemadmodum ex opposito dixit Spiritus sanctus in psalmo de incredulis per quod patet quod qui credunt intrabunt. Quid dixit? hoc scilicet: Si introibunt in requiem meam. Aposiopesis, id est non intrabunt. Sicut juravit in ira. Illi enim nec Palaestinam, nec in veram requiem introierunt. Nos autem introibimus in veram requiem.
Et quidem. Quia dixerat nuntiatum esse de requie, dicit, quando, scilicet et ante legem post perfectionem operum, scilicet sex dierum, per requiem Sabbati. Et sub lege quando per terram promissionis designabatur, et in tempore gratiae Spiritu sancto dicente in David. Hodie, etc. Quasi dicat: Nuntiatum est de requie illa. Et sic quidem, in lilius requiei designatione: Dixit Spiritus sanctus, quando nondum erat completio illius verae requiei et significatae, quia ea nullus adhuc potitus erat, in quodam, scilicet egregio, loco Scripturae de die septima, per quam significatur aeterna requies: Et requievit Deus a nova operatione cessando die septima ab omnibus operibus suis, ut jam non nova crearet opera, secundum speciem vel materiam, sed de materia tunc facta et ad similitudinem tunc factorum operaretur. Requievit dico, operibus perfectis, post quod poterat requiescere quae fecit inchoando, ab institutione mundi, id est ex quo mundus coepit institui, quia ipse omnia fecit. [Remigius.] Notandum quod dicit operibus perfectis, quod fuit facto homine pro quo omnia facta sunt, et ipse ad Deum glorificandum factus est. Requievit Deus die septima. Sex enim diebus fecit Deus omnia in materia vel similitudine, ut postea nihil fieret, nisi de materia ibi facta, vel ad similitudinem factorum. Septima quievit, quae significat veram requiem, sic et aetate homo Christus natus est in mundo ad laborem. Et sexta die et sexta hora diei passus est. Septima vero die in sepulcro quievit, sic et nos dum sub operibus sex dierum vivimus operamur; inde exeuntes quiescemus. Vel eodem verborum sensu manente ita potest legi, ut sit ibi enim, dixit enim, et subintelligitur nuntiatum est, hoc modo: Et quidem. Quasi dicat: nuntiatum est de illa requie. Dixit enim Spiritus sanctus in quodam loco die septima sic: Et requievit de die septima ab omnibus operibus suis. Non mutantur haec. Et attende quod hic agit de prima requie quae significat. Et in isto. Quasi dicat: Ibi tangit Spiritus sanctus de vera requie per signum et figuram. Septima die. Et in isto rursum loco dicit Spiritus sanctus de eadem vera requie per signum et figuram requiei terrae promissionis: Si introibunt, id est non introibunt, in requiem meam, scilicet in terram promissionis, quae significat veram requiem quam Moyses promiserat sub figura. Et nota quod hic agit de secunda requie quae significat. Quoniam ergo, diligenter attende praedicta et ordinem sequentium. Ecce bis, scilicet per diem septimam et per terram promissionis requies coelestis signata est et promissa. Et quia hoc est ergo iterum vel rursum, id est sub ejusdem requiei designatione terminat Spiritus sanctus, et distinguit, diem quemdam, quo praenuntiata impleantur, id est tempus gratiae egregium, scilicet in adventu Christi dicendo in David, hodie, quia David futuris tempore gratiae repraesentat verba patribus dicta, et hoc post tantum temporis, ex quo illa patribus dicta sunt in deserto. Unde patet non de terra promissionis agi, quae jam dudum habebatur. In hoc enim patet quod haec est alia requies de qua dicit David, hodie, quam illa ad quam Josue duxit. Sicut jam, etc. Quasi dicat: Quod terminat diem quamdam dicendo hodie sicut jam supra dictum est: Hodie, id est tempore gratiae, si vocem ejus audieritis, sicut vere audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum fecerunt patres in illa acerbatione. Et nota quod dicendo, diem quamdam et hodie, agit de tertia requie significata, et quando datur, quamvis obscure quae per Christum credentibus promissa est dari. Ideo terminat diem intrationis.
VERS. 6-12.-- Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et hi quibus prioribus annuntiatum est non introierunt propter incredulitatem, iterum terminat diem quemdam. Hodie, in David dicendo post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Nam si eis Jesus requiem praestitisset, nunquam de alia loqueretur posthac die. Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei. Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut et a suis Deus. Festinemus ergo ingredi in illam requiem, ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. Vivus enim est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus.
Quoniam superest, id est restat post promissionem, quosdam, scilicet egregios, introire in illam, scilicet requiem aeternam, quae significatur per terram promissionis, et, nisi videret intraturos quosdam, non terminaret diem. David, nempe licet esset sub lege, mente tamen positus in tempore gratiae dicens, hodie, tertio nuntiat requiem illo tempore consummandam. Et quasi aliquis quaereret quid opus erat illis dicere, nolite obdurare corda vestra, respondet subdens: Valde opus erat. Et, id est quia, hi quibus prioribus nuntiatum est, non introierunt in veram requiem, quam terra promissionis designabat, ad quam etiam non pervenerunt. Et hoc propter incredulitatem suam, scilicet, vel alio verborum ordine potest legi haec littera. Quoniam ergo. Quasi dicat: Et hoc et illo modo promissa et signata requies coelestis. Ergo superest, quosdam introire. Et quoniam, hoc est et quia hoc non sufficit ad inferendum quod illaturus est addit aliud, scilicet et hi, etc., ut ex his duobus tertium necessario inferatur hoc modo. Quasi dicat: Et quia hoc est, scilicet quoniam superest quosdam intrare, et quia hi quibus prioribus nuntiatum est non introierunt propter incredulitatem, ideo determinat diem quemdam, quia necessarium erat, dicendo in David, hodie, post tantum temporis, ex quo illa dicta sunt patribus et filii Israel in terram promissionis intraverant. Unde patet quod haec est alia requies. Sicut, etc. Quae non mutantur. Nam si. Quasi dicat: Vere haec est alia requies quam illa ad quam duxit Josue. Nam si illa esset, non loqueretur David de alia, sed locutus est. Ergo certum est esse aliam ad quam Christus duxit, quae per illam in Palaestina signabatur. Et hoc est quod ait: Nam si eis, etc. Vel ita continua: Vere superest quosdam introire, sicut David terminat. Nam si eis, id est filiis Israel, Jesus, id est Josue qui duxit in terram promissionis, praestitisset, id est si ipse praeparans ut dux dedisset, requiem veram, nunquam, nullo tempore, posthac, id est in praesenti tempore, loqueretur Spiritus sanctus in David, de alia die, id est de tempore gratiae. Quasi dicat: Quo deberet dari. Vel nunquam post loqueretur de alia, scilicet requie praeter terram promissionis, dicendo, hac die, qui supradixit hodie; sed locutus est de alia. Itaque relinquitur, id est reservatur a Deo promittente, populo Dei futuro sabbatismus, id est plenae quietis feriatio et jucunditas significata per Sabbatum quo requievit Dominus, et in lege observabatur. Tunc ergo enim perfecte vacabimus gratia majore referti et Deo pleni. Et sciemus perfecte quia ipse est Deus; ibi vacabimus et videbimus, videbimus et amabimus, amabimus et laudabimus. Ecce quid erit in fine sine fine; nam quis alius noster est finis, nisi pervenire ad regnum cujus non est finis? et vere requies perfecta est quam Dominus promittit, quae et per requiem Sabbati figurata est. Qui enim ingressus est in requiem ejus Dei, id est quam Deus promittit, et dat suis, ipse requievit ab operibus suis, quibus hic laboravit; ita perfecte, sicut Deus ab operibus suis. Et quia hoc, et vera requies, festinemus ergo ingredi, per fidem et bona opera, in illam requiem, ut ne quis, id est ut non aliquis nostrum, incidat in idipsum exemplum incredulitatis, id est in eamdem incredulitatem in qua patres fuerunt, quae est vobis exemplum; unde pejus est nisi caveatis. Vel, incidat in idipsum incredulitatis exemplum in poenam talem qualem illi per incredulitatem meruerunt. Exemplum autem dicit, ut mentem nostram illic habeamus, ne similiter excidamus. Et ut magis terreat addit: Vivus enim est. Quasi dicat: Debemus festinare in illam requiem et cavere nobis a poena incredulorum, quia sermo Dei, id est Filius Dei qui a regalibus sedibus venit, est vivus, quem infideles mortuum putant; sed vere vivus est, et ita in eo vivetis, id est qui illos judicavit vobis judex est, scilicet Filius Dei: cui qui obedit, mortem non videbit in aeternum. Iste est efficax, id est potens omne quod vult facere salvando vel damnando; et cum sit potens, est etiam sapiens. Et, id est quia, est penetrabilior, id est perspicacior, omni gladio ancipiti, id est omni ingenio quod circumspicit carnalia et spiritualia, id est in omni ingenio carnali vel spirituali. Et est pertingens, id est ex tota consideratione perveniens, id est pertingit sermo Dei cognitione insuperabili, 241 usque ad divisionem, id est separationem et discretionem, animae, id est sensualitatis; ac spiritus, id est rationalitatis, quia cognoscit Dei Filius quomodo dividatur sensualitas a ratione, et ipsa eadem a se, dum plus dedita infimis rebus inferior est, et ab his revocata dignior: sicut etiam videt quomodo spiritus a se dividatur, dum vel in Deum inhiat de divina usia cogitans vel inferius coelestia considerat, vel in terra inferius de mundanis recte agendis pertractat, vel etiam quomodo spiritus, id est ratio a sensualitate secernitur, dum quod in se, id est in ratione inferius est, superat quod in illa alterius est.
VERS. 12-16.-- Compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus; omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit coelos Jesum Filium Dei, teneamus spei nostrae confessionem. Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ejus, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.
Compagum quoque. Quasi dicat: Et ipse est pertingens etiam usque ad discretionem compagum quoque et medullarum. Compagesque dicitur junctura ipsius sensualitatis et rationis, quam videt Filius Dei, scilicet quomodo inter se cohaereant in aliquo, vel quomodo haec et illa, id est ratio et sensualitas in suis differentiis conveniant, dum superior differentia sensualitatis consentiendo convenit cum differentiis rationis quae sunt tres, ut jam ostensum est. Vel inferior differentia rationis pressa et captiva aliquando consentit inferiori differentiae sensualitatis. Medulla vero quae interior est dicitur quidquid interius vel subtilius est in anima vel spiritu, quod etiam videt Filius Dei. Et universaliter dico, non in parte, ipse est discretor cogitationum et intentionum cordis, id est etiam discrevit cogitationes cordis, scilicet quae diversi diversa cogitant. Discrevit etiam intentiones earum cogitationum, scilicet quo singulae tendant an ad bonum an ad malum. Et, ut amplius dicam, non est ulla creatura, terrena vel coelestis. Invisibilis in conspectu ejus, id est in praesentia deitatis. Vel ita ab illo loco, et pertingens est sermo Dei usque ad divisionem animae ac spiritus, id est ad discretionem carnalium et spiritualium peccatorum. Anima enim vivimus cum bestiis, spiritu intelligimus cum angelis: ideoque per animam intelliguntur carnalia peccata, id est quae actu fiunt corporis, ut luxuria; per spiritum spiritualia, id est quae mentis sunt ut superbia. Discernit sermo Dei inter carnalia peccata et spiritualia, id est discernit quid quis agit, et etiam quo animo. Unde subdit, compagum quoque et medullarum et discretor cogitationum, etc. Vel ita, ut per animam accipiantur carnales cogitationes, et malae; per spiritum, spirituales cogitationes. Et bonae, et est sensus: Pertingens usque ad discretionem animae ac spiritus, id est usque ad discretionem carnalium et spiritualium cogitationum, compagum quoque. Et est ordo verborum talis: Et ipse est discretor cogitationum et intentionum. Quod ipse apertius dicit subdens, scilicet cogitationum et intentionum cordis. Compages enim dicit conjunctiones cogitationum, id est cogitationes quae sibi junguntur, quando altera alteram sequitur. Medullas dicit subtiles intentiones earum. Si enim cogitatio cogitationi conjungitur, ipse novit quae fit secundum Deum, et quae secundum saeculum. Novit quoque quo se vergat intentio earum. Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus. Hoc non mutatur. Omnia autem. Quasi dicat: Dico quod nulla creatura est invisibilis, sed potius omnia, scilicet coelestia et terrena, sunt nuda, id est discooperta et revelata, et etiam aperta, id est manifesta, quae ex omni parte plenae visa oculis, id est visioni ejus, scilicet Filii Dei. Et quasi aliquis diceret: Quid ad vos de his omnibus? subdit: Ad quem Dei Filium nobis est sermo, id est cui oportet nos reddere rationem de operibus et cogitationibus et intentionibus vestris.
Habentes ergo. Hic incipit agere de pontifice Christo, ostendens quod sit sufficiens ad omnia, et quomodo dignior veteri sacerdote quem et immutat, et legem quae sub illo est, per meliorem legem suam, et quomodo necessarius nobis sit ad justitiam et salutem. Quasi dicat: Quia talis sermo Dei est, ergo teneamus confessionem, id est fidem cordis cum confessione oris, ut fides sit etiam in ore: quae fides et confessio est causa spei nostrae, id est futurae beatitudinis quam speramus. Et merito tenere debemus, quia idem ipsae sunt: imo Dei pontifex nobis est qui obtulit se secundum quod homo, et hoc est quod ait, nos dico, habentes pontificem magnum, scilicet qui est super omnes pontifices, qui penetravit, id est penitus intravit ut sequi possimus, non dico Sancta sanctorum templi, sed coelos, quem scilicet Jesum Filium Dei. Quasi dicat: qui est etiam Salvator et Filius Dei. Non enim. Quasi dicat: Dico teneamus et tenere debemus, quia cum sit potens, est etiam misericors nostram expertus infirmitatem. Et hoc est quod ait tenere debemus, quia non habemus pontificem qui non possit, id est qui non novit, compati, id est condescendere, per simile hoc dicit, sicut medicus infirmo, infirmitatibus, id est fragilitatibus, nostris. Hoc dicit ne pro prioribus desperent quae ad ejus pertinent altitudinem. Et si enim ita sit altus tamen potest compati. Hoc dicit ne ideo quia altus est, videatur eos abjicere. Tentatum autem. Quasi dicat: Non habemus talem qui non possit compati, sed potius, tentatum a diabolo, et hominibus, quia irrisus et crucifixus fuit, et ideo potest compati. Tentatum dico per omnia genera tentationum: et hoc pro similitudine carnis peccati, id est quia similis adhuc erat hominibus secundum, vel pro similis, id est ut exemplum daret aliis similia sustinendi, ens tamen absque peccato. Et ideo potest liberare. Ex eo enim quod tentatus est, scit compati; ex eo vero quod sine peccato est, potens est liberare. Impossibile est enim scire afflictorum afflictionem homini qui afflictionis experimentum non habuit, et sensibiliter omnia non sustinuit. Christus vero scit non solum per hoc quod Deus secundum quod omnia novit, sed per hoc quod homo et similia sustinuit.
Adeamus ergo. Et quia habemus pontificem qui potest compati nobis, ergo adeamus fide intentione et opere cum fiducia, id est fiducialiter, licet peccatores simus, quia compatiens est, non dico ad tribunal judicii, sed ad thronum gratiae ejus, id est Christum in quo regnat gratia, ut per eum consequamur misericordiam, id est remissionem peccatorum praecedentium, et de reliquo inveniamus gratiam in auxilio opportuno, id est inveniamus gratiam per quam auxiliemur, ne recedamus vel recidamus in hac vita. Nunc enim tempus auxilii, nunc est tempus donorum, cum post baptismum peccantes per gratiam invenire poenitentiam possunt. Cum autem thalamus fuerit clausus, cum intraverit rex videre recumbentes, cum ad sinum patriarchae venerint qui eo facti fuerint digni, tunc malis erit desperationis tempus. Nunc autem, dum adhuc agon permanet et palma pendet, non est desperandum, sed cum fiducia, id est sine dubitatione accedendum, ut per gratiam inveniatur auxilium opportunum. Est enim auxilium quod non congruit.
Chapter 105 of 114