Skip to the text

Caput XI

VERS. 1.-- Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.

Est autem fides. Quia de fide coepit agere, ejus dignitatem et usum ipsius fidei assignatione et plurima exemplorum luce ostendit, et est hic laus et commendatio fidei, cujus descriptionem ponit: in qua tria notat, scilicet quid efficiat in nobis, et quod fundamentum est omnium bonorum, et quod de non apparentibus est; de qua in Epistola ad Romanos plene dixeramus. Et ideo hoc breviter perstringamus. Quasi dicat: Justus ex fide vivit: est autem fides substantia rerum sperandarum, id est causa quae res sperandas faciet quandoque subsistere in nobis. Quod est dicere: Faciet nos consequi futura bona. Et proprie dicitur fides substantia, quia sperandis substat, et facit ea esse in credente in alia vita. Et quia fundamentum est omnium bonorum quod nemo mutare potest sine quo non est bona aedificatio. Vel, fides est substantia rerum sperandarum, id est speranda jam etiam in hac vita facit esse in corde credentis. [Chrysost.] Per eam enim futura bona quasi jam sunt in nobis, quia facit subsistere in anima nostra ea quae non videntur de quibus proprie fides est. De visis enim non est fides, sed agnitio. Haec est laus fidei, si quod creditur non videtur. Nam et Thomas cui dictum est: Quia vidisti, credidisti (Joan. XX) : non hoc credidit quod vidit, sed aliud vidit et aliud credidit. Vidit enim hominem, credidit Deum. Cernebat quippe et tangebat carnem viventem quam viderat morientem, et credebat Deum ipsa carne latentem. Credebat ergo mente quod non videbat, per hoc quod sensibus corporis apparebat. Si autem dicuntur credi quae videntur, sicut dicit unusquisque oculis suis credidisse, non ipsa est quae in nobis aedificatur fides, sed ex rebus quae videntur agitur in nobis, ut ea credantur quae non videntur. Et est argumentum vel convictio non apparentium, id est praemonstratio et certitudo et probatio rerum quae non apparent; quia si quis de eis dubitat per fidem probantur, ut adhuc probatur futura resurrectio, quia ita crediderunt patriarchae, apostoli, et alii sancti. Probatio ergo rerum quae nondum sunt, fides est, quia si quis consideret Abraham et alios quid merito fidei acceperunt, idem de se potest credere et sperare.

VERS. 2-4.-- In hac enim testimonium consecuti sunt senes. Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.

In hac enim. Quasi dicat: Vere fides est causa rerum sperandarum, quia est causa justitiae per quam sunt speranda: et hoc est quod ait: In hac enim, id est propter hanc fidem, senes, id est antiqui patres sunt consecuti a Deo vel ab hominibus testimonium justitiae, quia propter fidem Deus testatus est esse justos. Senes dicit, non quia senes essent aetate, sed quia antecessores horum. Et sic constat fidem non esse novam cum antiqui tenuerunt eam. Fide intelligimus. Exemplis utitur ad commendationem, et ad ostendendum quod non de apparentibus sit fides. Quasi dicat: Fides est argumentum non apparentium, id est credere debemus quae non apparent. Sicut fide tantum intelligimus saecula esse aptata, id est sapienter disposita verbo Dei, id est praecepto Dei, ita utique ut ex invisibilibus, id est ex informibus elementis, visibilia formata fierent. Ante enim quam Deus rerum omnium formas locis, et sedibus suis ordinata distinctione disponeret, tenebrae erant, et erant invisibilia elementa, sed in eorum separatione nata est lux. Prima ergo materia facta est confusa et informis, unde omnia fierent quae distincta et formata sunt quam credo a Graecis chaos appellari. Et ideo recte Deus creditur omnia de nihilo fecisse, quia etiam si omnia formata de ista materia facta sunt, haec ipsa tamen materia de nihilo facta est quam Moyses significavit dicens: In principio fecit Deus coelum et terram, etc. (Gen, I). Informem enim materiam et confusam quae chaos dicta est, unde omnia facta sunt, nominibus coeli et terrae, qui inde futura erant significavit, id est nominibus visibilium rerum, propter infirmitatem parvulorum qui minus idonei sunt invisibilia apprehendere, et tunc erant tenebrae, id est lucis absentia. Non enim tenebrae aliquid sunt, sed ipsa lucis absentia, sicut silentium non aliqua res est, sicut in corpore ubi tegumentum non est nuditas dicitur, sicut et inanitas non est aliquid, sed locus ubi corpus non est, inanis dicitur. Haec eadem informis materia etiam terra invisibilis et incomposita appellata est; terra ideo, quia inter omnia elementa mundi terra minus speciosa est quam caetera; invisibilis autem, propter obscuritatem, eadem materia informis etiam aqua dicta super quam ferebatur Spiritus Domini, sicut superfertur fabricandis rebus voluntas artificis. Ideo vero aqua dicta illa materia, quia omnia quae in terra nascuntur sive animalia sive arbores vel herbae et similia ab humore incipiunt formari atque nutriri. Eadem etiam materia dicta est abyssus, quia confusa erat et commista specie carens. Haec ergo omnia coelum et terra; terra invisibilis et incomposita 258 et abyssus cum tenebris et aqua super quam ferebatur spiritus, illa informis materia vocata est, ut res ignota notis vocabulis infirmaretur imperitioribus et non uno. Nam si in uno, hoc esse putaretur quod consueverant homines in illo vocabulo intelligere. Sub his ergo omnibus nominibus significata est materia illa invisa, et informis quae nulla specie cerni atque tractari poterat de qua Deus condidit mundum, quem significat Apostolus dicens: visibilia. Ipsa vero informem naturam significat dicens: ex invisibilibus. Vel per invisibilia, significatur mundus invisibilis qui erat in Dei sapientia, ad cujus similitudinem factus est hic visibilis mundus. Haec utique visibilia, antequam fierent, non erant. Quomodo ergo Deo nota erant quae non erant? Et rursus quomodo ea faceret quae sibi nota non erant? Non enim quidquam fecit ignorans. Nota ergo fecit, non facta cognovit. Proinde antequam fierent et erant et non erant. Erant in Dei scientia, non erant in sua natura. Ipsi autem Deo non audeo dicere alio modo innotuisse, cum ea fecisset quam illo quo ea noverat ut faceret. Apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis adumbratio (Jac. I) . Ideo ait, ut ex invisibilibus, id est ex intelligibili mundo qui erat in sapientia Dei; haec est Dei dispositio qua disposuit omnia, visibilia ista fierent, id est juxta invisibile exemplar quod erat in mente Dei, fierent haec. Fidem plurimam, vel plurima, quia patres antiqui per fidem sint consecuti testimonium justitiae ostendit, ponens aliud exemplum ad commendationem fidei. Quasi dicat: Senes per fidem consecuti sunt testimonium justitiae, sicut apparet in hoc: Abel fide, id est per fidem invisibilium obtulit Deo hostiam plurimam, id est acceptabiliorem et pluris pretii quam Cain. Vel, Abel obtulit Deo hostiam plurima fide, id est per plurimam fidem quam Cain, quia Abel per fidem justus erat. Unde subdit: Per quam fidem meruit, esse justus, et hujus rei consecutus est testimonium. Unde etiam ipse Jesus, ait: A sanguine Abel justi, etc. (Matth. XXIII). Consecutus est, dico, Deo, etiam perhibente testimonium muneribus ejus, quia ea recepit, id est approbavit quod apparuit, cum ea coelesti igne consumpsit. Et per illam, fidem defunctus loquitur adhuc, id est materia est nobis loquendi, ut de ejus fide exemplum demus. Non enim mors exstinxit famam fidei; tanta fuit fides quod eam mors non exstinxit. Ex fide et patientia praecedentium patrum consolatur istas. Ideo dicit quod Abel adhuc loquitur, quia alios suo exemplo admonet ut justi sint. Interemit eum quidem mors, sed non cum eo interemit ejus gloriam et memoriam.

VERS. 5-12.-- Fide Enoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Dominus. Ante translationem enim, testimonium habuit placuisse Deo. Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum, quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suae, per quam damnavit mundum; et justitiae quae per fidem est, haeres est institutus. Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in haereditatem, et exiit nesciens quo iret. Fide demoratus est in terra repromissionis tanquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohaeredibus repromissionis ejusdem. Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cujus artifex et conditor Deus. Fide et ipsa Sara sterilis, virtutem in conceptione seminis accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. Propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tanquam sidera coeli in multitudinem, et sicut arena quae est ad oram maris innumerabilis.

Fide. Hic ponit aliud exemplum ad commendationem fidei dicens: Fide, id est fidei merito, Enoch translatus est in paradisum, unde ejectus est Adam, ne videret, non dico ne sentiret, sed nec etiam quasi de longe videret in aliis, mortem, et non inveniebatur. Usquam hoc dicit, ne putaretur esse in aliqua parte mundi, ideo non inveniebatur, quia transtulit illum Deus, qui ab omnium aspectu poterat eum abscondere. Ante, etc. Quasi dicat: Vere per fidem translatus est, quia per fidem justus fuit. Et vere quia per fidem placuit Deo. Et hoc est quod ait: Ante translationem enim habuit testimonium, id est justi testabantur eum, placuisse Deo. Et vere per fidem placuit Deo. Sine fide enim impossibile est aliquem placere Deo. A Deo est fides necessaria, quod sine ea quisquam non placet Deo. Et vere sine fide aliquis non potest placere, quia nec potest accedere. Credere enim oportet quemlibet accedentem ad Deum, hoc, scilicet oportet credere, quia Deus unus est esse proprie Deo convenit quia immutabiliter est, et quod remunerator sit inquirentibus se. Quid ergo ei lex? Et notandum quod sine hac fide nemo unquam potuit salvari. Haec tamen fides non sufficit ad salutem. Fide. Aliud exemplum ponit de Noe ad commendationem fidei dicens: Noe responso accepto a Deo, de his quae adhuc non videbantur metuens, aptavit arcam in salutem domus suae. Et hoc, fide, id est per fidem, quia credidit Deo dicenti, finis est omnis carnis, et si nulla signa videret diluvii. Adeo enim credebat quod non videbat, quod metuens fabricavit arcam per quam, scilicet fidem vel arcam, damnavit, id est damnabilem ostendit mundum, quia, dum videret eam fabricari, non credidit. Et ipse Noe est institutus haeres justitiae, quae per fidem est, id est fuit justus ex fide, sicut patres sui. Nisi enim justus esset, hoc ei Dominus non praecepisset. Fide, etc. Hic ad patres Judaeorum descendit, ostendens in eis, et in prioribus omnem justitiam ex fide habuisse originem, et ponit exemplum de Abraham dicens ita: Fide, id est per fidem ille, qui vocatur nunc Abraham, cum prius vocaretur Abram, obedivit exire in locum, quem accepturus erat in haereditatem et exiit nesciens quo iret. [Augustinus] Adeo credebat Deo cui obedivit, dicenti: Exi de terra et de cognatione, etc. (Gen. XII). Hoc autem jam fecerat. Hoc enim dictum ei jam egresso de terra Chaldaeorum, et jam constituto in Mesopotania. Non autem Dominus ait ut corpus ejiceret a terra sua, sed ut animum evelleret, ne velit reverti. Non enim exierat in animo, si redeundi tenebatur desiderio: quod desiderium Deo jubente ac juvante et illo obediente fuerat amputandum. Fide melioris terrae, id est vitae aeternae, demoratus est Abraham in terra promissionis, et in ea quanquam sibi promissa erat, tanquam in aliena, et in casulis. Unde subdit demoratus est, dico, in casulis, habitando cum Isaac et Jacob cohaeredibus ejusdem repromissionis, id est sicut Isaac et Jacob habitaverunt ibi. Non enim eodem tempore cohabitaverunt. Exspectabat enim. Quasi dicat: Cur ita habitavit ibi Abraham, quia exspectabat civitatem coelestem habentem fundamenta, quia stabilis est et firma; cujus civitatis artifex et conditor Deus est. Fide, id est per fidem, et ipsa Sara sterilis, in propria persona, non in vicaria, accepit virtutem, id est fecunditatem, in conceptione seminis, etiam cum esset praeter tempus aetatis, scilicet cum esset sterilis et in senio; hac utique fide, quoniam credidit eum fidelem qui repromiserat. Prius quidem risit, et si ex gaudio non tamen plena fide, sed post verbis angeli in fide solidata est; riserat autem Abraham quando ei promissus est, sed risus ille admirationis fuit et gaudii, non dubitationis. Propter quod, scilicet quia fidelem credidit Deum, orti sunt ab uno, utero Sarae, vel, ab uno patre Abraham, et hoc, scilicet utero vel Abraham, emortuo, emortuum dicit ad opus concipiendi Sarae uterum quantum ad virum seniorem. Vel ipsum Abraham ad opus generandi emortuum dicit quantum ad seniorem feminam. Ambo enim seniores erant, sed illa etiam sterilis erat, et cruore menstrui jam destituta; propter quod jam parere non posset, etiam si sterilis non fuisset. Senior enim femina, etiam si adhuc fluant illi solita mulierum, de seniore parere non potest, de juvene potest. Senior vero gignere potest, sed de adolescentula, sicut Abraham post mortem Sarae de Cethura quae juvenis erat potuit generare, quia vividam invenit ejus aetatem. Ad hoc ergo dicit Abrahae fuisse jam corpus emortuum, quia non ex omni femina cui adhuc esset tempus pariendi generare ipsum in illa aetate adhuc posset. Ad aliquid ergo erat emortuum corpus ejus, et non ad omnia. Ab uno, inquam, tot orti sunt, qui sunt tanquam sidera coeli in multitudine. Hoc dicit quantum ad bonos qui luce virtutum et multitudine comparantur sideribus, et sicut arena innumerabilis quae est ad oram, id est littus, maris. Hoc dicit quantum ad malos, qui instabilitate et numero comparantur arenae. Mare est gentilitas; ora maris, ritus gentilitatis. Tibi propinqui facti sunt aliqui Judaei, non tamen in gentilitate omnino fuerunt.

VERS. 13-20.-- Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. Qui enim hoc dicunt, significant se patriam inquirere. Etsi quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi. Nunc autem meliorem appetunt, id est coelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum. Paravit 259 enim illis civitatem. Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et Unigenitum offerebat, in quo susceperat repromissiones, ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen, arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus. Unde eum et in parabolam accepit. Fide et de futuris benedixit Isaac, Jacob, et Esau.

Juxta fidem. Quasi dicat: Quorumdam proposui exempla ad commendationem fidei. Et recte utique: nam omnes isti, praeter Enoch translatum, defuncti sunt juxta fidem, id est adhaerentes fidei, non acceptis plenarie in hac vita repromissionibus. Vel ita: Omnes isti sunt defuncti non acceptis in terra repromissionibus. Et hoc juxta fidem illorum. Sperabant enim promitti sibi coelestia, non terrena, non acceperunt hic. Repromissionibus dico, sed potius erant aspicientes eos, a longe implendas, scilicet post mortem in adventu Christi, et salutantes eas, id est promissionibus applaudentes, licet essent remotae. Utitur verbo translato a navigantibus qui longe prospiciunt desideratas civitates, quas antequam ingrediantur salutatione praeveniunt, ex metaphora namque navigantium dicit: Et salutantes eas, id est gaudentes et desiderantes eas, ut faciunt nautae longe visis civitatibus, et ideo erant confitentes, id est confitebantur, quia peregrini et hospites sunt, morantes super terram peregrini sunt qui in aliena patria nihil habent; hospites, qui de patria non sunt. Et isti confitebantur se non esse de hoc mundo, neque aliquid se habere in mundo: ideo confitebantur. Qui enim dicunt hoc, scilicet quia peregrini sunt, et hospites, significant se inquirere patriam, id est dant intelligi quod aliam quaerunt patriam quod ipsi significare valebant. Et ne putaret quis quod illam quaererent de qua exierant, subdit: Et siquidem meminissent illius patriae de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi. Nunc autem, patet per hoc quod nolebant reverti, quod meliorem appetunt, id est coelestem patriam, et quia hanc petunt, ideo non confunditur, id est non erubescit, Deus vocari Deus eorum, scilicet Abraham, Isaac et Jacob, qui dicitur Deus angelorum. In istis honoratur sicut per malos blasphematur. Et ideo Deus eorum dici voluit tanquam illorum solorum esset Deus, qui est Deus universae creaturae. Non frustra utique tantum eis tribuit honorem, sed quia in eis novit sinceram et praecipuam charitatem, et quia in eis tribus patribus consummavit magnum et mirabile sacramentum futuri populi sui; per liberas enim genuerunt et in libertatem, ut Abraham per Saram, Isaac per Rebeccam, Jacob per Liam et Rachel; et in servitutem, sicut ab Isaac per Rebeccam genitus est Esau, cui dictum est: Servus eris fratris tui (Gen. XXVII) . Et per ancillas genuerunt non solum in servitutem, ut Abraham per Agar Ismaelem, sed etiam in libertatem, ut Jacob, per Balaan genuit Dan et Neptalim, et per Zelpham Gad et Aser. Ita et in populo Dei per spirituales et bonos nascuntur boni et liberi, sicut per Paulum illi quibus ipse dicit: Imitatores mei estote sicut et ego Christi (I Cor. IV) ; et mali servi, ut per Philippum Simon magus natus est. Et per carnales servos nascuntur, non solum mali in damnabilem servitutem qui eos imitantur; sed etiam in laudabilem libertatem quibus dicitur: Quae dicunt facite, quae autem faciunt nolite facere (Matth. XXIII) . Hoc autem sacramentum quisquis in populo Dei prudenter agnoscit, unitatem spiritus et vinculo pacis usque in finem quibusdam cohaerendo quosdam tolerando custodit. Paravit enim. Quasi dicat: Non frustra appetunt coelum, vel merito non erubescit vocari Deus eorum, quia paravit illis civitatem, in qua erunt sui concives. Fide etiam invisibilium obtulit Abraham, non ira, sed voluntate, Isaac, cum tentaretur a Deo, id est cum Deus ostenderet qualis esset ad exemplum aliorum. Non enim tentavit Deus Abraham, quasi qui fidem ejus ignoraret, sed ut ipse Abraham et mundus fidei ejus unitatem et firmitatem cognosceret, et Unigenitum offerebat, qui susceperat, id est in quo factae erant ei repromissiones, ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen. Quasi aliquis quaereret: Quomodo ergo Deum veracem credebant? subdit: Arbitrans quia potens est Deus et a mortuis suscitare illum, sicut et de nihilo facere. [Ambrosius] Non trepidavit Abraham credere quando promittebatur, non trepidavit offerre quando exigebatur. Ejus dextera erigitur ad sacrificium, ut moreretur cujus cor erectum est ad fidem, ut nasceretur. Nec fuit religio credentis contraria devotioni obtemperantis. Promissionem enim pius Pater fideliter tenens quam per hunc oportebat impleri quem Deus jubebat occidi, non haesitavit quod sibi reddi poterat immolatus, qui dari potuit non speratus; non sibi fecit quaestionem quasi de contrariis, et sibi adversantibus verbis Dei promittentis filium nasciturum, et postea dicentis: Occide mihi filium tuum. Sed erat in corde ejus fides inconcussa et non deficiens qua credidit Deum qui dedit, ut ille de senibus nasceretur posse, etiam de morte reparare. [Augustinus] Unde, scilicet quia tantam habuit fidem, et accepit eum in parabolam, id est non solum in re, sed etiam in significatione. Intellexit enim Christum significari, cujus deitas non moritur, sed aries haerens cornibus inter vepres, id est caro Christi laborans inter Judaeos in cornibus crucis potuit Deo offerri spinis Judaicis ante coronationem. Fide et de futuris, quae non videbantur habita, benedixit Isaac, Jacob et Esau. Isaac enim fidem habuit qua credidit, non solum quod benedictus esset melior, sed etiam quod Christianus populus supplantaret benedictionem Judaeis.

VERS. 21-31.-- Fide Jacob moriens singulos filiorum Joseph benedixit, et adoravit fastigium virgae ejus. Fide Joseph moriens de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit. Fide Moyses natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. Fide Moyses grandis factus, negavit se esse filium filiae Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, majores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum improperium Christi. Aspiciebat enim in remunerationem. Fide reliquit Aegyptum, non veritus animositatem regis. Invisibilem enim tanquam videns sustinuit. Fide celebravit Pascha et sanguinis effusionem, ne qui vastabat primitiva tangeret eos. Fide transierunt mare Rubrum tanquam per aridam terram, quod experti Aegyptii devorati sunt. Fide muri Jericho corruerunt circuitu dierum septem. Fide Raab meretrix non periit cum incredulis, excipiens explorantes cum pace.

Item, Jacob moriens, fide habita de his quae non videbantur, benedixit singulos filiorum Joseph, scilicet Ephraim et Manasse, quia singulis cancellatis manibus propriam benedictionem dedit, et dextera super Ephraim posita, laeva autem super Manassem minorem majori praeposuit. Et adoravit fastigium, vel super fastigium, virgae ejus. Quid est quod adoravit super cacumen virgae Joseph, forte tulerat a filio virgam quando ei idem filius jurabat, et dum eam tenet post verba jurantis nondum illa reddita mox adoravit Deum. Non enim pudebat eum ferre tantisper insigne potestatis filii sui, ubi virga magnae rei futurae praesignabatur, id est regni Christi futuri in gentibus. Et est sensus: Et adoravit Deum, scilicet erectus et incumbens, super fastigium, id est cacumen, virgae ejus. Vel mystice sine, super, adoravit fastigium ejus, id est Christum per quem in Aegypto dominium et disciplinae virgam habuit. Vel, adoravit super fastigium virgae ejus, id est super regnum Christi, id est pro regno Christi futuro in gentibus, quem in illo significabatur, oravit. Item Joseph moriens fide, habita de futuris, memoratus est de profectione filiorum Israel de Aegypto, ubi significabatur fidelium redemptio a peccatis, et fide futurae resurrectionis. De ossibus suis mandavit, adjurans filios Israel, ut asportarent ea in terram promissionis et reconderent ea in sepulcro patrum suorum, scilicet in spelunca duplici, in qua sepulti sunt Abraham, Isaac, et Jacob, et caeteri patres, ubi Adam et Eva quiescebant: quod ideo voluerunt, quia in ea terra praeviderunt nasciturum Christum, ut cum eo resurgerent. Item Moyses ex quo natus est, occultatus est a parentibus suis mensibus tribus, et hoc fide, id est per fidem ipsorum parentum qui credebant Deum esse facturum aliquid magnum per eum, cum esset adeo elegantis formae. Unde subdit: Eo quod vidissent eum elegantem infantem, quia ab ortu fuit illi infusa magna gratia venustatis, non natura, sed dono Dei. Et propter hoc non timuerunt parentes ejus edictum regis, qui omnes masculos Hebraeorum filios necari praeceperat. Item Moyses grandis factus fide, id est per fidem invisibilium, negavit se esse filium filiae Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam habere jucunditatem carnalem temporalis, id est transitorii peccati. Peccatum enim esse putavit, se laetari in aula regis, dum fratres sui affligerentur: maximae vero fidei est, spernere jucunditatem. Ipsi, dico 260 aestimans improperium Christi esse majores divitias thesauro Aegyptiorum, id est majus aestimavit esse ferre improperium Christi, quam affluere divitiis Aegyptiorum. [Chrysost.] Improperium Christi dicit, vel illud quod pateretur pro Christo, vel quod significabat in propria Christi figura, vel quod Moyses sustinuit a suis fratribus quos liberare volebat, sicut Christus a suis quos redimere venerat. Illi enim dixerunt Christo: Daemonium habes (Joan. VIII) . Isti Moysi, vis nos interficere, sicut interfecisti Aegyptium? quod tamen patienter sustinuit, sicut Christus. Aspiciebat enim, in aeternum patienter sustinentium remunerationem, vel remuneratorem, ad quam ibat. Fide etiam Moyses reliquit Aegyptum, educens filios Israel, non veritus animositatem regis. Cui contrarium videtur, quod mortuo Aegyptio discessit inde in terram Madian. Sed quod prius fugit in terram Madian, non fuit metus, sed fides, quia credebat se a Deo liberari. Noluit ibi manere: ne esset causa jactantiae, si in apertum periculum se praecipitaret, et sic Deum tentaret, quod diabolicum est. Sancti enim quandiu habent quid faciant, non debent Deum tentare, sed cedere, ut et Dominus locum dedit, qui etiam suis praecepit, dicens: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X) . Invisibilem enim. Quasi dicat: Ideo non fuit veritus, quia invisibilem, id est Deum quem non videbat, tanquam videns, id est ac si videret, sustinuit, et in eo confidit exspectans quod promiserat, et ideo non. Item, Moyses fide, id est per fidem, celebravit Pascha, quod causa transitus fuit. Hac utique fide, quia sic credidit populum salvandum, scilicet, et illos a Pharaone, et nos a diabolo. Et celebravit effusionem sanguinis, quo linierunt utrosque postes, et superliminare domus, ne angelus percutiens, qui vastaret primitiva, vel primogenita Aegyptiorum, tangeret eos, sanguine exterritus; quod utique factum est in figura liberandorum per sanguinem Christi. Item, fide, id est per fidem qua credebant Deo promittenti, transierunt per mare Rubrum tanquam per aridam terram, et ne videretur hoc casu factum esse, non fide, vel ne videretur phantasia fuisse, addit: Quod experti Aegyptii devorati sunt. Sic et per baptismum fideles transierunt remissis peccatis, tanquam Aegyptiis cum diabolo principe tenebrarum submersis. Fide, etiam quam filii Israel habebant, muri Jericho corruerunt, completo a Levitis arcam Domini portantibus, et aeneis tubis clangentibus, circuitu septem dierum, sicut hujus mundi obstacula cadunt ad voces praedicantium, dum in hoc tempore Ecclesia novatur, vel movetur Christo duce tanquam Josue circuiens orbem terrarum. Item, Raab, licet esset, meretrix non periit cum incredulis. Et hoc fide, id est per fidem hanc, scilicet, quia credidit terram a Deo Judaeis tradendam, et ideo excepit exploratores eorum. Unde subdit: Excipiens exploratores cum pace. Quid ergo vos facere debetis qui prophetas et Christum audistis? Utique debetis duo testamenta per apostolos tanquam exploratores a Christo missos credendo excipere. Et ita cum infidelibus non peribitis.

VERS. 32-35.-- Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Baruch, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis, qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones. Obturaverunt ora leonum, exstinxerunt impetum ignis, effugarunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum, acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos.

Et quid. Quasi dicat: Multa fidei facta dixi, et plura credentium exempla posui. Et quid adhuc dicam? Si volo singula prosequi quae fide facta sunt. Quasi dicat: Infinita sunt. Deficiet enim me tempus epistolae hujus, vel tempus vitae, enarrantem de Geaeon, qualiter accepto signo velleris a Domino ivit contra Madianitas cum 300 viris, expugnavitque eos noctu; et de Barach, de quo in libro Judicum legitur quod, Jabin rege Chanaan affligente filios Israel, Debora prophetissa, quae judicabat Israel tempore illo, praecepit Barach filio Abynoen ut assumeret decem millia pugnatorum: fecit; et iret contra Sisaram principem exercitus Jabin, qui dixit se ire, si ipsa cum eo iret. Itaque et ivit ipsa cum eo. Dominus autem exterruit exercitum Jabin quem congregaverat Sisara ad torrentem Cison. Fugitque Sisara ad tentoria Jabel uxoris Abercinei, ubi cum absconditus dormisset Jabel clavum tabernaculi percussum cum malleo defixit in cerebrum ejus usque ad terram, et mortuus est. Et ecce Barach sequens Sisaram veniebat, egressaque Jabel in occursum ejus, dixit ei: Veni et ostendam tibi virum quem quaeris. Qui cum introisset, vidit Sisaram jacentem mortuum (Jud. IV) . Humiliavit ergo Deus die illo Jabin regem Chanaan coram filiis Israel. Et de Samson, qui ut legitur in libro Judicum afflixit vehementer Philisthaeos. Et de Jephte, qui cum iret ad pugnam contra hostes vovit Domino, quoniam si triumphum de hostibus daret, vel assequeretur, rediens quod primo occurreret offerret Domino, occurritque ei filia quam immolavit: nec laudatur Jephte quod filiam occidit, sed quod per fidem Deo juvante hostes superavit. Abraham vero non solum non culpatur crudelitatis crimine, verum etiam laudatur pietatis nomine quod filium non scelerate, sed obedienter voluit occidere. Et merito quaeritur utrum pro jussu Dei sit habendum quod Jephte filiam sibi occurrentem occidit, cum id se vovisset Deo immolaturum quod ei redeunti de praelio victori primitus occurrisset. Nec Samson aliter excusatur quod ipsum cum hostibus ruina domus oppressit, nisi quia Spiritus latenter hoc jusserat, qui per illum mirabilia faciebat. Et de David, et de Samuel, et de aliis prophetis qui per fidem devicerunt regna, et operati sunt justitiam, id est aequum judicium. [Chrysost.] Et si recusabat dicere quae singulis fecerunt, dicit tamen quae quidam fide operati sunt. Sapienter historiarum commemorationem vitat, ne sermonem suum protelet, breviter quaedam tangens; nec enim omnino tacuit, nec dicens molestus effectus est. Fugit densitatem, longitudinem, ne fatigaret auditorem.

Et adepti sunt, fide, repromissiones, id est ea quae repromittebantur, ut victoriam et alia. Promissiones multae factae sunt, ut David, Abrahae et aliis. Obturaverunt. Quasi dicat: Non tantum homines vicerunt, sed etiam bestias, quia obturaverunt ora leonum, ut Daniel. Pluralem numerum pro singulari, sicut in sequenti, ubi ait: Secti sunt. Solus enim Daniel significatur ora leonum clausisse, et solus Isaias sectus est; sicut et in Psalmo etiam pluralis numerus pro singulari ponitur, ubi dicitur: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum (Psal. II) . Nam reges dixit pro Herode, et principes pro Pilato. Exstinxerunt impetum ignis, ut tres pueri missi a Nabuchodonosor in fornacem ignis, et effugarunt aciem gladii, id est exercitum accinctum gladio, ut Josue, David, et alii multi; et convaluerunt de infirmitate, ut Ezechias, et Job; et fortes facti sunt in bello, id est in praelio, ut Josue, et Judas Machabaeus, et alii; et castra exterorum, id est inimicorum saepe verterunt in fugam. Mulieres etiam acceperunt mortuos suos venientes de resurrectione, id est resuscitatos, ut per Eliam, et per Elisaeum factum est. Attendendum est quod in Veteri Testamento saepe patribus in his quae dicta sunt, et aliis hujusmodi temporalis felicitas monstratur exhibita; in Novo Testamento, non est tempus talium rerum: ante dedit Deus talia ad veterem hominem pertinentia ut praeter eum intelligatur alius largiter etiam terrenae felicitatis quae ad veterem hominem pertinet. In Christo autem novo homine novis nova promittit, id est aeterna. Unde et ipse in conspectu inimicorum voluit pati, et irrisus mori tanquam derelictus a Deo, ut gratia Novi Testamenti commendaretur, qua disceremus aliam quaerere felicitatem, pro aeterna contemnere, usque ad mortem pertulit persequentes ac saevientes, et quasi victo et oppresso superbo illudentes. Quod vero carnem suam resuscitavit, et discipulorum aspectibus et contactibus reddidit, eisque videntibus in coelum ascendit, ipsos aedificavit, et quod exspectare deberent, et evidentissima veritate monstravit. Unde et Jacobus, Veteris et Novi Testamenti dividens sustinentiam, inquit: Job audistis, et finem Christi vidistis (Jac. V) . Quasi dicat: Mala temporalia patiamini, ut Job, sed pro hac sustinentia non temporalia bona sperate quae illi aucta redierunt, sed aeterna potius quae in Christo praecesserunt.

VERS. 35-40.-- Alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem. Alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt. Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti; quibus dignus non erat mundus; in solitudinibus errantes, in montibus, et speluncis, et in cavernis terrae. Et hi omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem, Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.

Alii autem. Ecce supradictum est quanta per fidem fecerunt. Modo dicit quanta pro fide 261 passi sunt. Quasi dicat: Praedicta per fidem operati sunt, haec autem pro fide passi sunt: alii scilicet distenti sunt in equuleo et aliis tormentis, non suscipientes redemptionem, id est evasionem praesentem de manu inimicorum, ut invenirent resurrectionem, id est vitam aeternam, meliorem illa redemptione, id est liberatione. Vel, invenirent resurrectionem, tanto meliorem, quanto magis patiebantur. [Chrysost.] Quanto magis enim quis patitur, tanto gloriosius coronabitur. Alii vero ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et carceres. Per hoc quod dicit, insuper, notat haec in eisdem personis fuisse. Lapidati sunt, ut Jeremias in Aegypto, Ezechiel in Babylone; secti sunt, ut Isaias; tentati sunt promissionibus in occisione gladii, id est gladio facta; mortui sunt, ut Urias, Josias. Ecce per hoc patet quod in illis patribus veteris testamenti quamvis rara fuerunt, tamen etiam usque ad mortem exempla patientiae a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariae: quorum sanguinem dicit Dominus ab eis exigendum qui in patrum suorum a quibus illi occisi sunt iniquitate persisterent. Et in novo testamento, nec defuit, nec deest bonorum fidelium multitudo, qui in ista temporali felicitate praepolleant, et in ea largitoris Dei bonitatem misericordiamque experiantur. Deinde adhuc etiam subdit alia antiquorum patientiae exempla, dicens: Circuierunt multa mundi loca in melotis. Melota vestis est de pilis camelorum. Vel melotus est animal, quod et taxus dicitur, cujus pel is melota dicitur, et est valde hispida. Et in pellibus caprinis, ut Elias, et alii; egentes necessariis; angustiati cura animi; afflicti laboribus. Quibus, id est quorum conversatione, dignus non erat mundus, id est amatores mundi. Et ideo ne viles habeantur isti pro tribulationibus. Vel, quibus dignus non erat mundus, id est adeo viles erant hominibus. Quasi dicat: Non erant digni habitare inter eos. In solitudinibus errantes, ut Mathathias, et sequaces ejus: et ante eum, Elias et filii prophetarum sub Jesabel. Et in montibus, et in speluncis, et in cavernis terrae. Distingue: Speluncae sunt quae naturales sunt, cavernae quae aliquo casu fiunt. Et hi. Quasi dicat: Tanta per fidem antiqui fideles operati sunt, vel passi pro fide. Et tamen hi omnes probati testimonio fidei, id est quod fides de his perhibuit, non adhuc acceperunt repromissionem, id est plenam corporis et animae beatitudinem, id est duas stolas etsi singulas, Deo aliquid pro nobis melius providente, ut non consummarentur, id est perficerentur, sine nobis, id est in communi gaudio omnium, ut majus fieret singulorum. Et si enim singulas acceperunt, non tamen geminam stolam habebunt usque ad communem resurrectionem, ut omnium consummatio fidelium simul fiat. Vel illi priores non acceperunt, statim repromissionem, id est permissam vitam usque ad Christum. Cur non? Deo providente aliquid melius, scilicet ut naturam nostram assumeret, et gloriosius eos nobiscum exaltaret. Unde addit, ut non sine nobis consummarentur, id est requie et visione Dei fruerentur. Et si illi tenuerunt fidem qui tandiu exspectaverunt requiem, multo magis nos teneamus qui statim accipimus.

Chapter 112 of 114