Quomodo Christus ponitur in signum populorum
Radix Jesse qui stat in signum populorum (Isa. XI). Quis sit iste qui stat in signum populorum, quem gentes deprecabuntur, cujus jam quidem sepulcrum est gloriosum, nemo vestrum ignorat. Quis enim alius est cujus sepulcrum est gloriosum, nisi quem oportuit pati et resurgere a mortuis, et ita intrare in gloriam suam (Luc. XXIV), ut in hunc modum fieret sepulcrum ejus gloriosum? Quia mortuus mortis auctorem spoliavit, quod mors ejus mortem superavit, quod resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI), fecit sepulcrum ejus gloriosum. Tanta enim gloria sepulti sepulcrum ejus gloriosum reddidit, vel quis alius est quem gentes deprecantur, nisi ille de quo scriptum est: Et adorabunt cum omnes reges, omnes gentes servient ei (Psal. LXXI). Qui habet scriptum in vestimento et in femore: Rex regum et Dominus dominantium! (Apoc. XVI.) Et juste quidem ei omnes gentes deserviunt vel deprecantur, cui data est omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII), in tantum ut merito ei flectatur omne genu coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II). Et quem alium dicimus stare in signum populorum, nisi qui positus est in ruinam et in resurrectionem multorum, et in signum cui contradicetur? (Luc. II.) De hoc signo iterum scribitur:
Levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israel, et dispersos Juda colliget, ex quatuor plagis terrae (Isa. XI). Modum levationis audis, cum legis: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, sic oportet exaltari Filium hominis (Joan. III). Audis modum; attende et fructum. Levatur serpens in altum qui daret aspicientibus remedium. Levatur serpens aeneus qui venenum non haberet, sed destrueret; qui venenum non inferret, sed auferret. Tali profecto signo primi parentes nostri, tali profecto omnes eorum posteri signo opus habebant, ut esset ad quod per devotionem aspicerent, et sententiam mortis evaderent quam ex veneno serpentinae sibilationis ab antiquo contraxerant, et quotidie contrahere non cessant. Utinam Judaei, utinam Judaizantes nostri attendant et intelligant, retractent et recogitent hoc signum quale, quam sublime, quam insigne oporteat esse, si in hoc positum est ut possit profugos Israel, et dispersos Juda a quatuor plagis terrae colligere! Vere oportet esse sublime, ut possit omnium aspectibus patere, alioquin nec scire poterunt quo debeant currere. Vere oportet esse insigne, et omnino mirabile, quo possit cujusdam quasi miraculi novitate omnium aspectus in seipsum convertere, et omnium undique concursus in sui admirationem attrahere. Nunquid forte levabitur hoc signum in montem magnum et altum, ut sic pateat aspectibus omnium? Sed ubi, quaeso, poterit ejus magnitudinis mons inveniri qui possit ab omnibus, et ab omni parte terrarum videri? An forte mons domus Domini in hoc ipsum elevabitur supra verticem montium? Sed si sic est, oportet ut mons iste quisquis est tangat, imo transcendat altitudinem nubium. Si omnino sic est, merito quaerit Propheta, et dicit: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? (Psal. XXIII.) Sed si hoc de quo loquimur signum elevetur usque in coelum, nunquid vel sic poterit patere aspectibus omnium, nisi fuerit praecipua quadam mirandae claritatis novitate perspicuum? Audeo et dico, nisi hoc signum sit solis hujus luce insignius, praecelsius atque praeclarius, nulla ratione videbitur posse concursus omnium, ut dictum est, in sui admirationem provocare. Nunquid ergo faciet Dominus novum super terram? Nunquid solem novum qui possit illuminare omnem hominem venientem in hunc mundum, ita ut veraciter dicere possit ille qui stat in signum populorum: Ego sum lux mundi? (Joan VIII.) Vide ne forte haec lux sit lux illa quam designare voluit qui dixit: Habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis (Isa. IX). Bona lux, et vere desiderabilis, si veraciter expellit, non dicam tenebras noctis, non dicam umbram caliginis, sed umbram mortis. Certe lux ista visibilis claritatis hujus solis nihil tale facere solet, nil simile facere valet. Vere necessarium erat eis qui in tenebris et in umbra mortis sedebant tale signum accipere; vere fuit dignum Patrem misericordiarum tale signum dare quod etiam umbram mortis de finibus nostris paulatim exterminaret, ita ut nullum tandem aliquando mortis vestigium apud nos remaneret, in tantum ut ille qui stat in signum populorum veraciter dicere posset: O mors, ero mors tua! (Ose. XIII.) Sed quae, quaeso, erit lux ista quae tenebras mortis expellere possit, nisi illa quam Propheta describit, cum dicit: Exortum est in tenebris lumen rectis: misericors, et miserator, et justus (Psal. CXI). De ortu hujus luminis alio loco legis: Veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV). De terra sane nostrae humanitatis, de illius propagatione cui dictum est: Terra es et in terram ibis (Gen. III), nascitur lumen rectis, verbum et sapientia Patris. Nascitur, inquam, veritas de terra Christus Dei virtus, Christus Dei sapientia, etc., sapientia de carne humana. Deus Dei Filius de Virgine Maria, ut fieret nobis Emmanuel, et esset nobiscum Deus: Ecce, inquit, virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isa. VII), hoc est illud signum quod Dominus promisit et exhibuit. O signum singulare, o signum desiderabile, et ad quod digne debeant omnes pari voto concurrere, signum sane mirabile, et quale decuit Dominum majestatis dare! Propter hoc, inquit, dabit Dominus ipse vobis signum (ibid.): hoc utique est signum, hoc absque ulla contradictione quod veraciter possit veros Israelitas a quatuor plagis terrae colligere et veros Dei filios qui dispersi erant in unum congregare. Ad hoc sane signum datur, et ad hoc sane signum hoc elevatur, prius in patibulum, postmodum in coelum, prius in patibulum crucis, postea ad dexteram Patris, et hujus rei testis fidelis: Ecce, inquit, video coelos apertos, et Jesum stantem a dextris virtutis Dei (Act. VII). Ecce ubi usque hodie Emmanuel noster, radix Jesse, erectus est in signum, et stat in signum populorum. Sed quale, inquiunt, signum, vel cujus rei signum? Audi, Judaee, hoc ne tibi videtur signum satis grande, satisque mirabile, quod virgo concipiet, virgo pariet, et talem filium qui sit nobiscum Deus, et quid hoc signo mirabilius? Sed cujus rei, inquis? Certe magnae illius promissionis quam propheta paulo superius mystice designabat, cum de ea quae in medio terrae derelicta erat prophetando dicebat: Semen sanctum erit id quod steterit in ea (Isa VI). Vere magnae, vere mirandae rei signum esse debuit et potuit semen quod virgo concepit, quod virgo peperit. Merito signum sanctitatis fuit semen quod virginis sanctitatem non abstulit, sed auxit, quod matris integritatem non minuit, sed sacravit: Semen, inquit, sanctum erit quod steterit in ea. Hujus sane futurae sanctitatis modum exprimit nobis qui stat in signum populorum: In resurrectione, inquit, non nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei (Matth. XXII). Si ergo futuri sunt angelicae sanctitatis, cur non et angelicae felicitatis? Sed quomodo sicut angeli in coelo, si similes in uno, dissimiles in altero. Sed aequitatis ratio non sinit similes in sanctimonia, dissimiles fore in gloria. Si tales futuri sunt, merito in ostensionem erunt. Et erunt in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus quae expandit ramos suos. Scimus quia ejusmodi arbores gratiam foliorum et viriditatis quam perdunt in hieme, recuperare solent, superveniente aestate. Datur ergo nobis spes integrae reparationis in omnibus quae perdidimus sub tempore hujus hiemis. Quidquid tulit flatus aquilonis, totum recuperabimus sub aestate futurae regenerationis. Quidquid infecit sibilus serpentis, totum reformabit semen mulieris. De quo Dominus ad serpentem: Inimicitias, inquit, ponam inter te et mulierem, inter semen tuum et semen illius (Gen. III). Denique quidquid amisimus ex suggestione diaboli, totum reintegrabit nobis gratia Mediatoris nostri, in tantum ut sit omnibus mirabile quomodo de tanta miseria potuerit homo ad tantam gloriam assurgere: Erit, inquit, in ostensionem, sicut terebinthus, et sicut quercus quae expandit ramos suos (Isa. VI). Erit itaque homo angelis utique in ostensionem, angelorum Domino in ostentationem. Gloriabitur enim apud Patrem suum coram angelis suis de meritis nostris, et fructu sui laboris. Vis modum ostensionis audire? Omnis qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo (Matth. X). Grandis honor. Et erit in ostensionem sicut quercus quae expandit ramos suos. Ecce unde ostensio. De expansione ramorum. Expansio ramorum dilatatio meritorum. Dilatemini, fratres, in charitate, ut et digna sit quae debeat esse in ostensione. Magna dilatatio charitatis, quae se usque ad inimicos extendit, quae latitudinis suae sinu omnes includit. Magna dilatatio charitatis, omnia arbitrari ut stercora, ut Christum lucrifacias. Magna dilatatio charitatis, quemlibet nostrum abnegare seipsum, tollere crucem suam et Christum sequi. Haec profecto, haec utique sunt quae non immerito in ostensionem erunt. Multum ergo dilatemur in opere, ut multum dilatari debeamus in retributione. Sane secundum dilatationem meritorum, erit et dilatatio praemiorum. Quid homo non facere debeat, ut illud recuperare valeat quod jam in paradiso perdiderat? Sed quid illud dicimus quod accedente aestatis tempore quercus solent ramos suos longius extendere, multiplicius dilatare, firmius roborare, ita ut sint et numero plures et proceritate majores et robore fortiores. Nunquid et nos ex hac Domini promissione debemus tale aliquid exspectare? Absque dubio. Peramplius enim atque perfectius erit multo quod recuperabimus in coelo, quam quod perdidimus in paradiso. In paradiso erat posse peccare et posse non peccare; in coelo erit omnino peccare non posse. In paradiso erat posse mori et posse non mori; in coelo erit nunquam posse mori. In paradiso erat posse impugnari, et posse non expugnari; in coelo erit nec posse impugnari. Ecce quomodo tandem aliquando homo ramos totius honoris et gratiae supra primae possibilitatis modum extendit. Quid ultra antiquae conditionis jura dignitatis suae magnitudine excrescit. Quis hoc unquam crederet? Quis credere potuisset quod putredo et vermis de tanta ignominia ad tantam gloriam quandoque assurgeret, nisi signum acciperet et tale quidem quod ad tantae dignationis mysterium digne sufficeret. Ad tantae igitur promissionis certitudinem propheta signum supponit, et quod vere ad fidei nostrae securitatem sufficere possit.
Chapter 35 of 51