Caput primum. De insuperabilitate charitatis.
Amico in Jesu Christi visceribus dilecto. Laevam sponsi sub capite, et dexteram in amplexu. Cogit me infantia charitatis tuae mihi, amantissime, aliquid tibi de charitate scribere, atque supra meipsum praesumere, et supra modum parvitatis meae, imo, ut mihi sentire videor, effundere de vacuo, et quod non habeo dare. Difficile dico tibi acquiescit animus meus de ea aliquid dicere, sentiens, quod ad eam digne tractandam neque cor, neque lingua sufficiat. Quomodo enim de amore loquetur homo qui non amat, qui vim non sentit amoris? De aliis nempe copiosa in libris occurrit materia; hujus vero aut tota intus est, aut nusquam est, quia non ab exterioribus ad interiora suavitatis suae secreta transponit, sed ab interioribus ad exteriora transmittit: Solus proinde de ea digne loquitur, qui secundum quod cor dictat verba componit. Ne mireris igitur si alium audire de ipsa mallem quam loqui ipse. Illum, inquam, audire vellem qui calamum linguae tingeret in sanguine cordis, quia tunc vera et veneranda doctrina est, cum quod lingua loquitur conscientia dictat, charitas suggerit, et spiritus ingerit. Falleris si me talem putas, imo fallor ego. Nam tibi quidem pium est in illa quae omnia credit aestimare de me supra id quod est in me. Mihi autem durum est bonum quod non habeo de me opinari, cum et si quid haberem expediret forsitan ignorari. Cumque vero diligitur quod non est, sed quod esse putatur, non amor vel amans non est, sed quod amatur. O magna virtus charitas, quae vocat ea quae non sunt tanquam ea quae sunt! O fortis virtus, quae neminem spolians omnia rapis, omnia facis tua, et nemini aufers sua, dum bonum quod in alio diligis diligendo acquiris! Et quidem fieri potest ut frustra agas bonum quod operaris. Ut autem ego frustra diligam, fieri omnino non potest. En ad manum est amoris fortitudo quam quaeris, cui resistere nemo est qui possit? Omnia sibi subjicit, omnia suis profectibus servire cogit, inimicos amando superat, et sibi amicos facit vel invitos. Nam, etsi habeat aemulos, inimicos omnino non habet. Sola enim quae in adversis non deficit, quia patiens est (I Cor. XIII); quae injurias non rependit, quia benigna est; quam felicitas aliena non cruciat, quia non aemulatur; quam conscientia mala non pungit, quia non agit perperam; quae honore non extollitur, quia non inflatur; quae praeesse non nititur, quia non est ambitiosa; quam cupiditas non coarctat, quia non quaerit quae sua sunt; quam injuria non provocat, quia non irritatur; quam sinistrae suspiciones non fuedant, quia non cogitat malum; quam aliena mala non laetificant, quia non gaudet super iniquitate; quam errores non caecant, quia congaudet veritati; quam persecutiones non frangunt, quia omnia suffert; quam perfidia non indurat, quia omnia credit etsi non omnibus; quam desperatio non absorbet, quia omnia sperat; quam intolerantia non dejicit, quia omnia sustinet; id est, omnia de Deo promissa patienter exspectat; quam mortis separatio non intercidit, quia nunquam excidit. Quid nisi morte non vincitur, quae fortis est, ut mors, imo morte fortior, quae ipsam quoque mortem mori coegit in morte Redemptoris? O insuperabilis virtus charitas, quae ipsum quoque insuperabilem superasti, et cui omnia subjecta sunt omnibus quodammodo subjecisti, dum victus amore Deus humiliavit semetipsum formam servi accipiens, factus non modo homo, sed opprobrium hominum et abjectio plebis! Propter nimiam enim charitatem qua dilexit nos, continere non potuit in ira sua misericordias suas, quominus dilectam animam illam inimicis exponeret pro amicis suis, ut mortis terrorem pariter et vigorem tolleret ab amicis suis. Et si contra Deum fortis fuit, quanto magis contra homines praevalebit?
Hinc extunc illa fidelium intrepida constantia cordis, qua supplicia contemnentes et mortem calcantes, laeti per medias mortis fauces ad patriam revertuntur. Morientes exsultant et morti insultant, dicentes: Ubi est, mors, stimulus tuus? (I. Cor. XV.) Jam non stimulus sed jubilus, dum per medium tui latum laetumque exitum a miseria pandis ad regnum. Facit igitur charitas ut pro ipso, vel in ipso mori non metuant, sed affectent, a quo sic amari se vident, ut ne morerentur ipsi morte turpissima voluit condemnari. Admirantes enim et amplexantes in Christo illum amoris excessum quo proposito gaudio sustinuit crucem humana confusione contempta, vicem non rependere confunduntur, atque passionis ejus ludibriis quasi quibusdam aculeis incitati feruntur effrenes in amoris abyssum, in profundum charitatis, id omnino et solummodo quaeritantes: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? (Psal. CXV.) Sicque quadam sana et sancta insania mente translati parum amare se reputant sic amati. Vehemens quippe vis amoris ratione non compescitur, quia, teste Apostolo, supereminet scientiae majestate (Ephes. III). Non terretur, quia foris mittit timorem. Miseriis non reprimitur, quia in infirmitate perficitur. Prorsus virtus omnipotens quae ipsas miserias facit potentes, dum convertit in adjutorium quae paratae sunt ad nocendum, qua suffulti milites Christi impavidi certant, certi de victoria mediis periculis incedunt tutissimi, nec daemonem, nec hominem metuentes. Hinc Paulus, periculis plurimis enumeratis, e quibus inclyte triumphaverat, triumphi causam adjungit, dicens: Et in his omnibus superamus propter illum qui dilexit nos (Rom. VIII). Securus inter frendentium undique hostium fulgurantes hastas, et circumvolantia spicula cum charitate dormit, quae sola potens est ignita nequissimi tela exstinguere, quam flumina multa non exstinguunt. Denique multitudinem peccatorum operit et opprimit, et tentationum muscis morientibus non praevalebit. Praevalet, et subjicit, et illum Jebusaeum populum caeterosque Chananitidae stirpis servire facit in tributum, et in materiam exercendae virtutis. Majoris profecto potentiae est erectum hostem dejicere, quam conantem reprimere. Charitatis proinde est tentationes non perimere ne insurgant, sed, cum surrexerint, sternere ne procedant. Itaque non tam virtus potens, quam virtutum potentia dicenda est, eo quod ab illa omnes accipiant, ut vere virtutes sint. Haec vita fidei, spei robur, et omnium intima vis, et medulla virtutum. Haec quae vitam ordinat, affectus inflammat, actus informat, excessus corrigit, mores componit, valens ad omnia et omnibus praevalens, quae ipsam quoque omnipotentiam quodammodo reddit impotentem. Nonne haec est quae in Moyse divinae justitiae et potentiae obstans praevaluit in fortitudine? Dimitte me, inquit, ut irascatur furor meus contra populum istum (Exod. XXXII). Audis, dimitte me, et Deum teneri non dubites, nec aliunde quam amoris fortitudine. Quaeris cujus? Illius utique servi fidelis, qui in populum majorem major fieri et gloriosior renuit, non carnali, ut assolet, detentus affectu, sed ne in Dei gloriam rueretur venenatis spiculis blasphemorum: Ne quaeso, ait, dicant Aegyptii: Callide eduxit eos ut interficeret in montibus, nec potuit inducere in terram quam promisit (ibid.). Quidni cessit potentia, cessit justitia, ubi charitas de corde tam puro non tam rogabat quam urgebat? O quantum talium virorum penuriam patimur, qui pro nostris delictis Domino se opponerent, pacarent iram, averterent ultionem! Non est, ait propheta, qui invocet nomen tuum, qui consurgat, et teneat te (Isa. LXIV). Sola quae Deum tenere possit vis amoris est, qua non solum teneri se patitur, sed quod non teneatur pie conqueritur in propheta: Quaesivi de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam, et non inveni (Ezech. XXII). Quaerit Deus qui sibi se opponat irato, cujus profecto proprium est misereri, peregrinum ulcisci. Peregrinum, inquit, opus ejus ab illo, quod opus? Nimirum opus ultionis et irae. Charitas igitur sua fortitudine extentam Dei manum ne feriat continet. Satan sub pedibus conterit, et super inimicorum capita carbones congerit. Potens non modo adversus carnem et sanguinem, sed et adversus principatus et potestates tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus; in adversis fortis, sed fortior in prosperis. Solus enim Christi amor est qui ridentis et irridentis fortunae pure blanditias spernit, et conspuit, sapore dulciori delectatus; cujus respectu omnis dulcedo amara est, omnis jucunditas moeror est. Omne pulchrum foedum; omne suave molestum. Et haec de ejus insuperabilitate sufficiant, et si non ad materiae copiam, quae multa est nimis, saltem prosint ad occupationem tuam. Jam ad ejus insatiabilitatem accedamus.
Chapter 1 of 78