Caput II. De amoris insatiabilitate.
Sane amoris fortitudinem illa efficit dulcedo quam sentit, cujus qui gustant illo gustu facile Deum amant. Anima cuncta contemnit quae nisi in hujus contemptu amari non possunt, sciens dilectum prius invenire non posse quam praetereuntis mundi figuram quodam despectu pertransierit. Hinc se in se totam perstringens non jam ascensoriis gradibus vel passibus utitur, sed inopinatis capitibus, vel excessibus fertur, volans, non vadens in illa sublimia secreta coelestia. Unde et Paulus non in tertium coelum ascendisse, sed raptum fuisse perhibetur. Sic affici quasi deificari est, dum animus divino debriatus amore obliviscitur omnium, et totus pergit in Deum, gustans illud quod nemo novit, nisi qui accipit. At quoties illam felicitatem participat, istam miseriam nesciat necesse est, quae utique simul esse non possunt. Ad hunc tamen amoris gradum, etsi mortalibus interdum pervenire datur, diu tamen stare omnino prohibetur, donec corruptibilibus exuta exuviis libere evaserint in libertatem gloriae filiorum Dei. Nituntur tamen, et trahuntur illius faciei desiderio: Quam, juxta prophetam, Pater ut adamantem posuit, ut ferrea quaeque attrahere possit infuniculis charitatis (Osee XI). Tractus iste etsi suavem quamdam habeat violentiam, magis tamen mortalitatis impotentiam notat, qua mole gravata misera anima, saepe a volatu suo decidit, et deficit a conatu, si non ab illo trahitur qui exaltatus a terra omnia trahit ad seipsum. Habent igitur amatorii spiritus corporis corruptione detenti et distenti crebram de Dei visitatione laetitiam, sed nullam copiam, dum nec plena esse sinitur, nec morosa. Unde et quodam jucundo loco interim Deus ludere videtur cum filiis hominum, a quibus, dum teneri putatur, e manibus labitur, insectatus se comprehendi patitur, et disparens rursum non videtur, donec denuo lacrymis et precibus vocatus revertatur, et ita, licet delectet visitatio, molestat vicissitudo. Sed quanto, putas, stupore perfunditur anima, subtracta illa dulcedine, et ad hos sensuum laqueos captiva retracta? Nonne quasi de patria spirituum pulsa in vallem corporum in aliud quoddam ignotum saeculum sibi cecidisse videtur longe priori dissimile, in quo et charitas friget et sensualitas regnat, caligat oculus mentis et sensus viget corporis? Haeret tunc, et alta trahens suspiria inde misera unde beata efficitur. Nam quo gratiora fuerat experta, eo molestius fert ea sibi esse subtracta. Subtractio enim rei amatae augmentatio desiderii est, et quod ardentius optas, cares aegrius. Et hic est languor amoris, quod non est aliud nisi taedium impatientis desiderii quo necesse est affici mentem vehementer amantis, absente quem amat. O praesens absentia, et absens praesentia ejus qui simul perditur et habetur! Frustra, ni fallor, sic languentis animae conatur quis lenire dolorem, temperare moerorem, cum de intus curari oporteat dulce vulnus amoris. Nullo proinde humano solatio mitigatur secreti doloris sacra amaritudo, cum, sublato interno dulcoris gustu, nil queat exterius consolari, imo juxta beati Job sententiam: Omnes consolatores reputat onerosos (Job. XXX). Sensit hoc, qui dixit: Renuit consolari anima mea, memor fui Dei, et delectatus sum (Psal. LXXVI). Felix tristitia, quae non de creatura, sed de Creatore concipitur, quae nulla praesentis vitae luget incommoda! Dignum plane est ut Deum totius consolationis consolatorem habeat, qui rerum fluentium qualibet affluentia renuit consolari! Non est igitur citra Deum unde possit solatium capere, qui praeter illum didicit nil amare. Habeant alii vana et varia sua solatia quibus dicitur: Vae vobis divitibus qui hic habetis consolationem vestram (Luc. VI). Sibi solus consolator est qui et inhabitator est. Charitas Deus, qui etsi justis nunquam desit ad meritum, plerumque tamen ad solatium abest; illud utilius, jucundius istud habetur. Latet igitur dum sensum cordis minime tangit illa suavitas habita, sed abdita. Moram autem faciente quem desiderat, non jam cum illis fatuis dormitat, vel dormit, sed crebris succussa suspiriis et gemitibus excitata dis imulare non valet ultra moestitiam, nec ignem abscondere qui triste pectus adurit. Non jam deliberat, non consulit rationi, non verecundatur, modum ignorat et ordinem, id omnino et solummodo satagente animo, quomodo redeat in praesentia dulcedo cujus quantamlibet festinationem reputat tarditatem, hoc est, dulcissime, quod aliquando quaesisti, quid sit quod ait beatus Augustinus: « Amor Dei non capit de impossibilitate solatium. » Omne enim desiderium tunc ratione solet mitigari, cum desideratum impossibile sit haberi. Amoris tamen violentia nulla impossibilitate frenatur. Nam etsi animam terrena inhabitatione pressam et immersam luto, illa felicitate ex integro frui omnino omni homini constet impossibile, nullum tamen sic amanti haec impossibilitas praebet solatium, quo minus ardeat et aestuet in fruendi desiderio, quo tamen desiderio, etsi ratio excaecatur, Deus tamen minime offenditur, qui simile quoddam suo videtur innuisse praecepto: Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omni mente (Deut. VI), quod tamen in hac vita mortali, vel potius morte vitali, sicut a nemine constat posse impleri, ita ab omni homine debet optari, unde et in justi descriptione dicitur: In mandatis ejus volet nimis (Psal. CXI). Quid est velle nimis, nisi plus velle quam posse? Quo sensu et ergo dictum puto, Adolescentulae dilexerunt te nimis (Cant I). Infinitus quippe, et immensus est Deus in quem tendit amor earum, ut nullus esse debeat finis, vel mensura amoris. Amat igitur sic amans anima, etsi non minus posse suo, minus tamen velle suo, nec capit de hac impossibilitate solatium, sed potius desiderii suscipit incrementum. Concupivit, ait quidam, anima mea desiderare justificationes tuas (Psal. CXVIII). Non potuit satiari desiderio, qui nihil desiderare concupivit. Fames enim animae desiderium est. Sic vero Deum amans anima amore non satiatur quia Deus amor est, quem qui amat, amorem amat. Amare autem amorem circulum facit, ut nullus sit finis amoris. Vides igitur quemadmodum insuperabilis est charitas, omnia superans, ita et insatiabilis, omnia vorans, et ex copia parit inopiam, dum ex praegustatis deliciis amplius in desideriis exardescit. Quod et si dentur ad plenitudinem, nunquam tamen ad satietatem: Qui edunt me, inquit, adhuc esurient (Eccle. XXIV). O bone Deus, quem amare edere est, quomodo amantes te sic reficis ut magis esuriant, nisi quia tu simul cibus es et esuriens? Et qui te non gustavit te prorsus esurire nescit. Ad hoc ergo cibas, ut esurire facias: Esurientes, ait illa puella, implevit bonis (Luc. I); implevit, non satiavit. Amoris namque bona eo minus satiant, quo magis replent. Implevit bonis; quibus bonis? nolo a me quaeras quae sint bona charitatis, profecto illa esse aestimo de quibus dicitur: Oculus non vidit absque te, quae praeparasti diligentibus te; et alio loco: Oculus non vidit, et auris non audivit, et in cor hominis non ascendit (Isa. LXIV; I Cor. II). Audis diligentibus praeparata, ut dilectionis bona fore non ambigas. In hac enim repositae sunt aeternitatis deliciae, et omnis coelestis suavitas. In hac sunt pax, patientia, longanimitas et gaudium in Spiritu sancto, et quidquid jucundum mente concipit, et ultra; haec, inquam, praeparasti diligentibus te, sed abscondisti timentibus te, donec charitas foras mittat timoris velamen, ut videre possint quam magna multitudo dulcedinis tuae, quae, etsi repleat, satiat nunquam. Non audeo dicere ipsos si qui sunt secunda stola vestitos.
Objicis forsan illud: Satiabor cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI), et illud quod ad Hierusalem quae sursum est dicitur: Adipe frumenti satiat te (Psal. CXLVII); sed satietatem desideranti abundantiam ibi notare noveris, non desiderii finem. Finis autem desiderii, ut ait quidam, satietas est. Qui vero semper esuriunt, liquet quod satiati non sunt. Sed vere beata esuries quae esurit solum quod habet, et solum habet quod esurit. His itaque persuasis charitati tuae, quod dulcedine divini amoris nemo in futuro satiari poterit, nemo in praesenti impleri, de qua impossibilitate solatium tibi sit nullum habere solatium, patientiam tibi opto, sed patientem esse in hoc magis expedit.
Chapter 2 of 78