Caput III. Quod amor incessabiliter videt amatum.
His igitur utcunque praetactis, ad investiganda reliqua stylus percurrat, quatenus ad tam digna aditum aperire dignabitur in dulcedine sua pauperi Deus. Solet tamen facilius in his patere ingressus pie pulsantibus, quam subtiliter perscrutantibus. Pulsat qui affectat, et qui orat, et pulsanti aperitur. Non enim ambigendum est quin libenter pulsanti aperiat, qui nondum pulsanti hortatur ut pulset. Sic Deus prius vult a se requiri etiam quod promittit, et ideo quod dare disposuit prius promittit ut rogandi ausum praebeat, et quod daturus gratis erat devota promereatur oratio. In hoc a nobis merita extorquet, dum nos praevenit tribuendo quod retribuat, gratis agit ne gratis tribuat, plane dignus ut reametur, qui sic nos praevenit in amando: In hoc, inquit Joannes, est charitas, non quasi nos dilexerimus illum, sed quia prior ipse dilexit nos (I Joan. IV). Praecedit igitur amor suus, nostro quidem benignior, sed noster reprehenditur, ipse enim adhuc ingratos gratis diligit, nos vero suo dono et debito constat diligere. Dat unde, et facit quod ametur, ut de suo, et pro suo pariter diligatur. Et quidem donum istud prosequi omitto, eo quod ineffabile sit. Nam etsi sentiri a paucitate spiritualium possit, exprimi tamen a nemine potest. Solum ille novit qui dat, et qui accipit, exclusis caeteris, ipsis etiam accipientibus et habentibus suspecta est et incerta ipsa collatio: idque salubriter, ne praesumant. Sed nunc, quaeso, mi Severine, reduc oculos ad haec inferiora, et vide quae videntes plerique non vident, et adverte si non cuncta quae vel nobis in prosperis serviunt, vel contra nos saeviunt in adversis quaedam non sint charitatis calcaria urgentia quodammodo ad cursum amoris. Ad hoc enim omnia cursus suos dirigunt ut humanis utilitatibus et oblectamentis occurrant, vel defectibus certe succurrant. Hoc coelum et terra, mare et aera, hic circuitus temporum redivivis patribus antiqua innovans, dilapsa reformans, consumpta restaurans implere non cessat, ut sicut haec continua communia beneficia respuere nemo est qui possit, ita qui benefacit non diligere nemo est qui debet. Assentiris forsitan de prosperis, at adversa quomodo amorem doceant, vel exigant, tibi innotescere cupis. Cum plerumque humana ingratitudo superbe sibi arrogat dona Conditoris, vult idem hominis Conditor alto salubrique consilio hominem tribulationibus exerceri, ut cum defecerit homo et subvenerit Deus, Deus ut dignum est ametur ab homine, hoc enim est quod dicit: Invoca me in die tribulationis, eruam te, et honorificabis me (Psal. XLIX). Ex occasione quippe frequentium necessitatum crebris necesse est in tribulationibus Deum ab homine frequentari, frequentando gustari, gustando probari quam dulcis est Deus. Sicque fit ut cor ferreum quod beneficiis emolliri nequibat. flagellis eruditum ad gratiam liberantis liquescat, discatque Deum diligere, et si non propter suam bonitatem, certe propter propriam utilitatem, et hic gradus amoris amare inchoantibus primus est; jam vero amantibus infimus, cum non propter ipsum, sed propter nos Deum diligimus (I Joan. II). Liquet igitur quemadmodum tamen carnaliter et carnalia a mantem ad Dei amorem adversa instruunt, et quodammodo cogunt. Sed et ipsis amore succensis, non inferiori consilio interdum prospera subtrahuntur, et ingerunt se adversa, ut si forte (quod vitare difficile est) blandiens prosperitas aliquando sibi subripuit amoris particulam, succedens tollat adversitas, quae sola (juxta beati Joannis doctrinam) veraciter: Docet non diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt (Joan. II). Sic Israelitae coguntur ab Aegyptiis Aegyptum egredi (Exod. XII); quia, teste beato Gregorio, dum mundus calamitatibus animum pulsat, nil aliud nisi ut non diligatur clamat. Solus igitur amor est quem a nobis Deus exigit, aut cum beneficiis obruit, aut cum flagellis corripit, vel consiliis instruit, vel mandatis astringit. Plenitudo legis est charitas, et legem continet et prophetas, quia quidquid divina lege indicitur, vel interdicitur, ad solum amorem reducitur. Solve tributum amoris, et Domino noveris satisfactum. Quid igitur, inquit, nobis prodest tanta in nostro victu parcitas, in habitu vilitas, in vigiliis et disciplinis jugis austeritas? Paucis accipe, quaedam sunt charitatis obsequia placentia et placantia si in charitate fiant. At sine charitate nihil prosunt, haec est enim virtus in qua nec minimum opus respuitur, sine qua nec maximum acceptatur: non praedicatio, etiamsi fiat linguis angelorum; non fides, etiamsi montes transferat; non eleemosyna, etiamsi omnes facultates in cibos pauperum distribuat; non corporis afflictio, etiamsi tradatur corpus ita ut ardeat; non missarum solemnia, quia ante fratris reconciliationem munus prohibetur offerri. Ipse enim amator hominis Deus est, cui omnis creatura merito confitetur, et dicit: Bonorum meorum non eges (Psal. XV); sed hoc solum requirit ab homine, quod nulli constat difficile. Solus enim amor est, ut ait beatus Augustinus, qui nomen difficultatis ignorat, qui cum multa amico impenderit, pauca vel nulla se judicat impendisse. Hinc est quod illa annorum multitudo: Videbantur Jacob dies pauci prae amoris magnitudine (Gen. XXIX). Verus enim amans animus quidquid pro amico patitur prae amore vix sentit, dum sic totus amori intenditur, ut praeter dilectum nil poenae cogitare sinatur, quia signaculum gerit super cor, et super brachium suum. Denique qua parte subrepere possit illius oblivio, qui praeter illos radios incircumspecti luminis, praeter illos rivos incorruptae dulcedinis quibus ineffabiliter animam influit, in rebus etiam visibilibus amanti se exhibere non cessat. Integer quippe amator Dei, quocunque se vertit, familiarem habet admonitionem amoris, rebus his pro speculis utitur, et in omne quod cernit sui amatoris sibi resultat memoria. Aspicit cuncta quae condidit, et quo condiderit fine, et in his non tam admirabilis quam amabilis sibi occurrit, atque ex arrha dilectionis quam praecontulit sapienter aestimat quanta reservavit in dotem. Castus profecto columbinusque oculus amor est, qui in rebus humano usui concessit nulla libidine figitur, sed in transitoriis contemplatur aeternum. Iste est oculus qui non clauditur, quia carnalitatis palpebra caret, nullo injecto turbatur, quia nihil admittit forinsecus, nulla caecatur caligine, quia tenebrae in eo non sunt ullae, nullo gravatur sopore, ipso teste qui ait: Ego dormio et cor meum vigilat (Cant. V). Oculus rectus, oculus vere dexter, quem nulla seorsum avertit sinistra intentio, nulla deorsum inflexit terrena affectio. Oculus vero simplex et prudens quem nulla concutit incerta suspicio, nulla detinet curiosa sollicitudo, illum incessabiliter intuens in quem angeli prospicere desiderant. Amor enim vehemens, ut ait beatus Augustinus, non potest non videre quem amat, quia amor oculus est, et amare videre est. Hoc oculo se vulnerari fatetur qui ait: Vulnerasti me in uno oculorum tuorum. (Cant. IV). Duos nempe oculos habet anima. Unum quo intelligit, et alium quo requirit illum qui respicit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum. Et horum duorum dexter oculus est amor qui requirendo vulnerat. Neque enim ille saliens in montibus et transiliens colles. Omnem sensum superans, humanum videlicet et angelicum, absque vulnere capitur duntaxat amoris. Quaeris quid sit vulnerari Deum? Respondeo ego, quod est illam omnipotentiam nostrae infirmitati pie condescendere, et quasi quaedam vulneris apertura internae suavitatis secreta patefacere. Vulnerari ergo potest, qui etsi sit impassibilis, non tamen est incompassibilis. Vulnus hoc absque ira infligitur, et absque dolore sentitur. Hunc vulnerantem oculum ille Ammonitarum rex suo infelici foedere molitur eruere: In hoc, inquam, feriam vobiscum foedus, ut omnium vestrum oculos dextros eruam (I Reg. II). Sublato enim amore, qui dexter oculus est, ad solum errorem remanet intellectus quem sinistrum diximus. Intelligere quippe non amare illorum error exstitit, Qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I). Quod multi qui errores persequi videntur hoc errore caecantur; quo nullus forsitan potest deterior inveniri. Videtur itaque ab amantibus Deus oculo utroque, sed altero vulneratur, quia ubi intellectus caligat, amor penetrat, et ubi ille repellitur, iste admittitur. Quippe perscrutari prohibemur, et plus sapere quam oportet, sed amare etiam plusquam possimus praecipimur. Non potest igitur obturari amoris oculus quo minus videre possit quem amat; etsi non videtur sicut est, quod teste beato Joanne: Servatur in praemium (Joan. IV), certe tamen videtur; sicut vult quid in praesenti, ad solatium indulgetur. Videtur enim a quolibet amante prout amat, ab alio quidem sic, ab alio vero sic, pro varietate affectuum quibus feruntur in ipsum. Alii ad Divinitatis arcana ferventius inhiant. Alii humanitatis mysteria securius admirantur, contemplantes consilium altissimum Dei super salutem generis humani, totum quidem tutum est quod oculus intuetur amoris, qui solus nunc videt ad meritum, visurus quandoque ad praemium, cum sublato corruptionis nubilo: Faciem illam, ut scriptum est, videbit in jubilo (Job. XXXIII). Poterant his multa adjici famelicis, etsi non fastidiosis profutura; sed ne prolixiori sermone te gravem, stylum premo multo plura, fateor, cupientem.
Chapter 3 of 78