Caput IV. De amoris inseparabilitate.
Jam nunc ad medium veniat ultimae petitionis tuae particula, maxime illa quam instanter postulas, vir devotissime Severine, meis quidem labiis, sed tuis certe meritis explicanda, quibus non tantum in studiis, sed et in cunctis necessitatibus non mediocriter fido. Ut autem in ea quae proposuimus suo tramite sermo gradiatur, quae dicta sunt brevi revocentur epilogo. Habes autem in praemissis quod charitas insuperabiliter pugnat, insatiabiliter gustat, incessabiliter videt. In manibus ardet, et inseparabiliter haeret. Adeo nempe tenax est amoris glutinum, ut non tam jungere quam unire dicatur. Prorsus juxta prophetam: Glutinum bonum est tripliciter uniens virum virtutis (Isa. XLI), videlicet sibi, proximo, Deoque sic, quod ei conveniat et cohaereat in unitate. In se quippe per amorem homo unus efficitur, dum se intra se recolligens et reductis affectibus cunctis a locis quibus captivi tenentur solum unum incommutabiliter amat, nec amplius in diversa mutatur. Paratus enim per amorem in plura nusquam sibi invenitur unus vel idem, sed semper sibi ipsi dissimilis, quia toties variari cogitur, quoties quod amat variatur: qui enim labenti innititur, necesse est ut cum labente labatur. Proximo per charitatem unitur homo, dum non solum sine querela, quantum in ipso est, idem omnibus studet effici, sed et omnium successibus coaptari: gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus, infirmari cum infirmis, et cum scandalizatis uri, juxta quod scriptum est: Socius in tribulatione et regno (Apoc. I). Sic multitudinis credentium erat cor unum et anima una, quam [cujus] nec voluntatum varietas, nec rerum proprietas animos dividebat, sed firmiter stringebat charitas, et suaviter cohibebat in unitate spiritus, in vinculo pacis. Heu in quam inferiori saeculo dilapsi sumus! Heu in quos fines, imo faeces saeculorum homines devenerunt! cum (ut de saeculi hominibus taceamus quos excaecavit ambitio) ipsa religionis electio nostro miserabili tempore tanta divisione spargatur, ut vix unus alteri conveniat in unum, nisi forte adversus Dominum et adversus Christum ejus. Ubique apparent scissurae civitatis David, et intantum jam hiant, ut vicinam ruinam omnino minentur. Servatur sub tunica una et veste simili cor varium et omnino dissimile, ita ut de religione antiqua vix signa serventur, et venientibus ad sepulcrum Domini quod claustrum est, Christum quaerentibus sola linteamina pateant, id est, habitus forma . . . Fateor, taedet hic esse: exeamus hinc, neque enim hoc loco de vitiis loqui propositum est. Deum etiam homini, et hominem Deo unit charitas non solum illa ineffabili unitate qua nostra natura Verbo aeterno in unitate personae unitur, quam effecit utique illa charitas qua ante mundi constitutionem nos dilexit, sed illa qua ait Apostolus: Qui adhaeret Deo unus spiritus est (I Cor. VI).
Profecto unitas haec amoris est, qua homo secundum cor Dei totis votis supernae et aeternae voluntati conformis unitur Deo glutino quod non dissipabitur, et vinculo quod non disrumpetur. Est enim charitas vinculum perfectionis quo membra fidelium arctissimo complexu sibi invicem haerent et suo capiti per omnes juncturas connectuntur in unum corpus, in mutuo participio bonorum omnium, ut fidenter quilibet dicere possit, Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua (Psal. CXVIII). De hoc dictum puto: Funiculus triplex difficile rumpitur (Eccle. IV). Triplex dicitur eo quod, ut praefatus sum, tripliciter ligat. Vis tibi funiculum triplicem describat Apostolus: Finis, inquit, praecepti est charitas, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. V). Solum cor purum est quod pereffluere nescit: nil facilius foedatur corde exposito, quod sola continet charitas ne frustra pateat. Porro, secundum Apostolum, conscientiam bonam habet ad omnes qui proximi bonum aeque ut proprium diligit, si quominus convincitur non habere illam quae non quaerit quae sua sunt. Fides non ficta illa est, quae per dilectionem operatur; alioquin, non modo fictam, sed etiam mortuam Jacobus eam dicere non veretur (Jac. II). Et vere iste triplex funiculus difficile rumpitur, quo vinctus Paulus audet et dicit: Quis nos separabit a charitate Christi, tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas? (Rom. VIII) Validum profecto vinculum cui nulla praevalet violentia, inseparabiliter continens amantem pariter cum amato. Nemo me aestimet cum illis sentire, imo desipere qui charitatem semel habitam asserunt ultra perdi non posse, quia si omnis qui habet charitatem habet et perseverantiam, frustra suos discipulos Dominus monuisset, dicens: Manete in dilectione mea (Joan. XV). Sed in hoc indubitanter censerem charitatem sponte posse deseri, non violenter auferri. Offertur omni, aufertur nulli, ut nullus nisi suo vitio illa careat. Ut autem hac unitiva virtute in unum concurrere possint affectus amantium, cor amantis a se liquefieri necesse est, ut transfundi possit, et transformari, et in illum quem amat mutari et uniri alteri, quemadmodum aquae stilla infusa vino deficere a se tota videtur dum alterius saporem induit et colorem. Hinc illi pie amantium crebri defectus, imo profectus de se in se nihil sentiunt, nisi quod in Christo Jesu. Nosti quid dicere velim, nemo te melius. Solum liquidum est quod omni formae congruit, quod optime convenit cordi amatoris. Factum est, ait ille, cor meum tanquam cera liquescens (Psal. XXI). Res liquescendo mollitur, dilatatur, purgatur, et nunc hunc triplicem effectum considera in amore, qui vere ignis divinus est, corda resolvens, purgans et conflans in massam unitatis, quemadmodum varia metalla soluta igne concurrunt in unum. Ad tactum cujus mollitur et cedit illa odiosa durities quae est insensibilitas cordis, quia homo nec se sentit, nec alium, nec pietate flectitur, nec precibus movetur, exemplis non inducitur, minis non terretur, beneficiis duratur, flagellis non eruditur. Frontosus ad turpia, pronus ad illicita, subdi nescius, nisi cum resistere non possunt [potest], et in omnibus his exemplum tibi fit Pharao homo duri cordis. Emollitur autem cor, juxta beati Pauli doctrinam, dilatatur in charitate (II Cor. VI), et a dextris et a sinistris usquequaque diffunditur, subveniens pariter hostibus et amicis, atque grato quodam et spontaneo cursu omnibus occurrit, congaudens profectibus, vel defectibus condolens proximorum. Fluit igitur, sed non effluit, quia sic se derivat ad alios, ut a se aliquatenus non recedat. Et vide tu ne forte Propheta senserit ad ipsum, qui cum cor suum cerae liquescenti comparasset, protinus adjunxit, in medio ventris mei (Psal. XXI): liquidum ergo fuit, sed extra se non effluebat. Solus effluit qui sic intendit aliis ut sibi non attendat: Videte, ait Apostolus, ne forte perfluatis (Hebr. II); neque etiam necesse est ut in his excessibus quibus humani spiritus lutosis sensibus divino munere avellumur, extra se esse dicamus, cum Paulus in suo raptu an in corpore, an extra corpus fuerit, se dicat prorsus ignorare. Ubi ergo sunt, inquis? In eo quod interius est sui, profundum est cor hominis et inscrutabile: homo enim secretus sibi est quod solus sui ipsius noscat quod interius, non ergo ducuntur sed inducuntur spiritus in illo interiori coenaculo, quodque et illuc, clausis seorsum sensuum ostiis, securius secretiusque castissimo complexu conveniant cum Dilecto, et ibi melius secum sunt, et cum sic ibi sunt simul, tutius se habent.
Porro cor liquefactum purgari necesse est, et ad purum excoqui si quam habet seoriam ipso amore qui ignis consumens est, paleas ignorantiae et delicta juventutis purgans, et purgatissimam animam faciens divino dignam conjugio, non habentem maculam neque rugam. Audi flammam vorantem: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII). Denique Deum diligentibus omnia cooperantur in bonum, et ad mortem imputatur nihil; omne autem quod ipse non imputaverit, sic est quasi non sit: Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI). Nam qui non habuerit nemo est, nisi ille qui est inter mortuos liber. Sic calefactum, et liquefactum cor, facile ad omnem dilecti sermonem compungitur et ebullit, experiens illud quod canitur: Anima mea liquefacta est ut dilectus locutus est (Cant. V), et illud quod in Evangelio legitur: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in via? (Luc. XXIV.) O dulcis confabulatio Dei in anima, quae sine lingua et labiorum formatur strepitu, quae sine aure percipitur, sed sub silentio solus qui loquitur et cui loquitur audit illam, a qua omnis alienus excluditur! Sunt autem verba illa quaedam coelestis fontis irrigua, rigantia corda arentia et taedentia prae amoris desiderio. Quorum dulcis narratio de civitate Dei, de pace et copia civitatis, de civium gloria, et decore lucidissimae mansionis, pellens a corde fastidium, et a corpore fatigationem, nuntians amico quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere, nec aliud petiit, vel passus est qui dicebat: Dormitavit anima mea prae taedio, confirma me in verbis tuis? (Psal. CXVIII.) Similia autem sunt verba veritatis nostris cogitationibus, et nemo tam vigil observator est motuum, qui facile discernat quid cor pariat, vel quod audiat, nisi qui Dominum loquentem advertit: Quid cogitatis mala in cordibus vestris? (Matth. IX.) Et illud: De corde exeunt cogitationes malae (Matth. XV). Et item: Qui mendacium loquitur, de suo loquitur (Joan. VIII). Et istud Apostoli: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid ex nobis (II Cor. III). Mala ergo in cordibus dicimus juxta illud: Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII). Bona autem audimus: Unde: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV). Et prorsus huic auditui dabitur gaudium et laetitia, nec revertetur verbum vacuum, sed faciet ad quodcunque misit illud, rigans et fecundans penetralia cordis: qui talibus verbis docentur, docibiles Dei sunt, et unctio eos docet, quae sola omnem veritatem docet suavi celerique magisterio. Loquitur quaedam profunda mysteria Dei quae non libet homini loqui et, si audire liceat, qualia apud magistros saeculi nullatenus audiantur, quorum virtute et auditu corda liquescunt, liquescendo deficiunt, et deficiendo perficiuntur. Dura in illam unitatem concurrunt, quam suis Salvator orat et optat in Evangelio: Ut sint, inquit, unum sicut, et nos unum sumus (Joan. XVII). Cujus sanctus Joannes in sua Epistola meminit, dicens: Sicut ipse est, et nos sumus in mundo (I Joan. IV), ut sicut videlicet illa beata beatificans personarum Trinitas amore continetur aeterno absque confusione et divisione, ut nec unitatem turbet personarum divinarum qui essentiam non multiplicat, nec unitas Trinitatem redigat in singularitatem personae, sic et ipsi uniantur et ordinentur in charitate, cum comparatione quidem sed qualicunque similitudine, nec absurdum putetur quod dixi Deum amore contineri, cum non alio dixerim quam seipso et quam seipsum. Haec autem pauca ita suscipiat charitas tua, ut cum a te perlecta fuerint, nulli transcribenda concedas, nisi quibus ad aedificationem animae talia credideris expedire. Nosti enim quam proni sint quidam simplicia dicta conspuere, his solum intenti quae quaestiones verborum generant, quarum nullus est finis, et fructus modicus.
Chapter 4 of 78