Skip to the text

Caput primum. Refellitur Judaeorum sententia et Christianorum confirmatur.

Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel; butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum (Isai. VII). O quam merito videntes dicti sunt qui in tam longinquum videre potuerunt! Qui enim hodie dicitur propheta, olim dicebatur videns. Sexcentis certe, et eo amplius annis, si nos chronographi non fallunt, sunt ista praevisa atque praedicta antequam facta. Vide ergo in quam longinquum prospexit qui ista praedixit. Miraris, ut arbitror, de perspicacia praevidentiae, mirare nihilominus in verbis prophetae profunditatem intelligentiae. Mira sane vis illa praevidendi, sed non minus mirabilis modus ipse dicendi. Ecce in eisdem ipsis verbis prophetae unde Christianus illuminatur, inde Judaeus excaecatur, diabolus infatuatur. Ecce ubi agnus ambulat, elephas natat, sed non enatat. Ecce ubi Christiana simplicitas planam viam invenit, currit, nec offendit, Judaica perfidia submergitur, diabolus suffocatur. In tantum autem illuminatur Christianus, ut malit mori quam veritatem diffiteri, in tantum excaecatur Judaeus ut paratior sit mori quam veritatem fateri, in tantum infatuatur diabolus, ut praesumat posse fieri peccatorem quem constat esse omnium Redemptorem. Haec omnia, inquit, tibi dabo si, procidens, adoraveris me (Matth. IV). Illum provocat ad se adorandum cui flectitur omne genu coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II). Ecce quomodo stulti facti sunt principes Taneos. Et quidem necesse erat ut redemptionis nostrae sacramenta verborum ambiguitate obnubilarentur, ne a malignis spiritibus vel hominibus intelligerentur, et impedirentur. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Non sum tam prompti eloquii, vel profundi ingenii, ut me arbitrer posse propheticae sententiae profunditatem sermone explicare vel cogitatione comprehendere. Sufficit mihi hoc loco, si detur in simplicis litterae expositione devotioni fidelium satisfacere, et quomodo debeat haec Isaiae prophetia ad Verbi incarnationem referri ostendere: Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Et hanc quidem prophetiam, etsi nunquam detur vobis secundum dictam sententiam circumjacenti litterae posse coaptare, nihilominus tamen debetis eam credere de Christo praedictam, et in Christo completam fuisse. Qui non potest intelligere vocem prophetantis, audiat vel sensum exponentis. Qui non intelligit sensum vaticinantis prophetae, credat vel sententiae exponentis evangelistae. Audi proponentem: Ecce virgo concipiet. Attende exponentem: Hoc totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam: Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur nobiscum Deus. Quod totum? Noli timere, Joseph, accipere Mariam conjugem tuam: quod enim ex ea natum est, de Spiritu sancto est. Ecce evangelista dicit dictam prophetiam in beata Maria completam fuisse. Quis audeat contradicere? Ibi praedicitur conceptura virgo, hic dicitur concepisse de Spiritu sancto; concepit ergo de Spiritu sancto, non de viro. Non novit Spiritus sanctus virginem corrumpere, sed sanctificare. Nescit Spiritus sanctus munditiam virginis minuere, sed augere; nescit foedare, sed glorificare. Qui ergo necdum habet cor illuminatum ad intelligendum sensum vaticinantis prophetae, afferat saltem aures non graves ad obaudiendum exponenti evangelistae, ne incurrat illud ejusdem Isaiae: Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava (Isai. VI). Qui necdum intelligit quod legit, saltem credat ex corde, ut sic mereatur intelligere: Si non credideritis, inquit, non intelligetis (Isai. VII). Firmissimum argumentum fidei nostrae quod idem tam concorditer nuntiant prophetae et evangelistae. Quod propheta praenuntiat: Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Hoc est quod Evangelista aliis verbis enuntiat: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I). Habitavit, inquit, in nobis. Habitavit sane ut fieret noster Emmanuel, et esset nobiscum Deus. Quod propheta uno verbo exprimit cum eum Emmanuel dicit, hoc est quod angelus ad Mariam latius explicat, cum ei divinitus annuntiat: Quod ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I).

Chapter 8 of 78